monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, Collationes, 2, 17, XVII. Quod venialiter mendacio sancti tamquam elleboro usi sint. <<<     >>> XIX. Responsio eo quod licentia mendacii, quae ne in veteri quidem indulta est Testamento, veniabiliter a multis fuerit usurpata.

Cassianus, Collationes, 2, 17, CAPUT XVIII. Obiectio, quod illi tantum impune mendacio usi sint, qui sub lege vixerunt.

1 Germanus: Non mirum est has dispensationes in veteri Testamento, licentius usurpatas, ac [Circa hunc locum notanda venit vulgata distinctio mendacii ab Augustino tradita, in mendacium officiosum, iocosum et perniciosum, cuius distinctionis in hac disputatione praecipua habenda est ratio. Officiosum dicitur, quod sine alterius iniuria fit pro salute vel commodo alicuius. Iocosum, quod sola placendi sive delectandi voluntate profertur. Perniciosum, quo grave nocumentum alicui infertur. Inter haec autem tria mendaciorum genera, solum perniciosum genere suo mortiferum esse, vel ex ipsa nominis nota constat: iocosum vero, quod nemini nocet; et officiosum, quod etiam prodest alicui, non nisi venialia. Hinc D. Augustinus (Enchir. c. XXII) in expositione psalmi quinti: Duo sunt, inquit, omnino mendaciorum genera, in quibus non magna culpa est; sed tamen non sunt sine culpa: cum aut iocamur, aut ut prosimus proximis, mentimur. Et alibi (Lib. cont. Mend. c. 9), de officioso mendacio disputationem concludens: Peccatum ergo est, inquit, sed veniale, quod benevolentia excusat. Porro de huiusmodi mendaciis, quae subinde viris sanctis in Scriptura ascribuntur, generatim ita pronuntiat: Haec quando in Scripturis sanctis legimus, non ideo quia facta credimus, etiam facienda credamus, ne violemus praecepta, dum passim sectamur exempla. Et infra: Constat quod non omnia quae a sanctis vel iustis viris legimus facta, transferre debemus in mores: sed etiam hinc discere, quam late pateat, et ad quos usque perveniat quod Apostolus ait: Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis (Galat. VI).] nonnumquam viros sanctos veniabiliter fuisse mentitos, [Videtur hic Germanus existimasse mendacium in veteri lege fuisse permissum, perinde ac polygamiam; quod sequenti cap. refellitur, ubi dicitur, quod polygamia tunc temporis potuit esse sine peccato, mendacium non item. Porro de mendacio et simulatione Davidis non videtur hic laborandum, cum nulla ratio appareat eum a mendacio officioso et veniali excusandi: praesertim cum sequenti cap. fateatur hic abbas Davidem veniabiliter fuisse mentitum, ut se ab iniusta Saulis persecutione salvaret. Excusat quidem aliquatenus D. Thomas (2-2, q. 111, art. 1 ad 1), quod illa fictio sive simulatio apud regem Achis figuralis fuerit; quam figuram explicat D. Augustinus in psalmum XXXI; at certe figurativa significatio mendacii notam non excludit, ut ex dictis patet.] cum multo maiora eis pro temporum rudimentis licuisse videamus. Cur enim mirum sit, quod beatus David fugiens Saulem, percontanti Achimelech sacerdoti atque dicenti: Quare tu solus, et nullus est tecum?
2 ita respondit: Rex, inquit, praecepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem propter quam missus es: nam et pueris condixi in illum, et in illum locum [I Reg. XXI]. Et iterum: Si habes hic ad manum hastam aut gladium, quia gladium meum et arma mea non tuli mecum (Ibid.); sermo enim regis urgebat. Vel illud: Cum perductus ad Achis regem Geth, insanum se furiosumque simulavit, ac mutavit os suum coram eis, et collabebatur in manus eorum et impingebat in ostium portae, defluebantque salivae eius in barbam: cum etiam uxorum concubinarumque gregibus licito fruerentur, nec ullum eis imputaretur ex hac parte peccatum; insuper [Quod hic sibi velit Germanus, non satis capio. Nam et bella gerere et sanguinem inimicorum in bello iusto effundere non minus licitum sub lege Evangelica quam sub lege veteri. Alias vero, vel privata auctoritate, vel propria temeritate sanguinem humanum fundere, etiam ante legem veterem et decalogum expresse vetitum fuit Genesis IX: Quicumque effuderit sanguinem humanum, fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe Dei factus est homo. Quod si ad legem illam talionis respicit, quae iubebat oculum pro oculo, dentem pro dente, vulnus pro vulnere reddi (Exod. XXI, Levit. XXIV, Matth. V), constat illam legem iudicibus et magistratibus datam esse, ut regulam quam in iudiciis exercendis et delictis puniendis sequerentur, non autem privatis hominibus, quibus contra dictum est Levit. XIX: Non quaeres ultionem, nec memor eris iniuriae civium tuorum.] etiam inimicorum sanguinem propria manu frequenter effunderent, idque non solum non reprehensibile, verum etiam laudabile crederetur.
3 Quae ita nunc, Evangelio coruscante, videmus omnimodis interdicta, ut sine ingenti crimine ac sacrilegio horum quidquam non possit admitti. Quemadmodum nec mendacium ullum, quamlibet pio colore contectum, non dicam probabiliter, sed nec veniabiliter a quoquam credimus usurpari, dicente Domino: Sit sermo vester, est est, non non; quod autem his abundantius est, a malo est [Matth. V]: Apostolo quoque in eadem congruente, Nolite mentiri invicem [Colos. III].
Cassianus HOME

csg576.142

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik