1 | Itaque taliter de mendacio sentiendum, atque ita eo [Ponam hic primum verba Petri Maturi ad hunc locum, ne quid lectori excidat. Eadem, inquit, pene usus est similitudine Plato in III de Republica, et Origenes lib. VI Stromatum. Caeterum quamvis nonnulli ex sacris Doctoribus existant, qui mentiri aliquando viro Christiano permittant, potior est tamen Augustini in lib. de Mendacio ad Consentium cap. 5, et contra mendacium cap. 2, et epistol. 8 ad div. Hieronymum, et div. Thomae in 2-2, q. 110, art. 3, et in 3, dist. 38, art. 3, sententia, quam etiam sequitur div. Antoninus infra hoc eodem §, et in II par. Sum. tit. 10 cap. 1, 91, nimirum omne mendacium, sive illud officiosum sit, sive iocosum, esse peccatum. Pro quibus etiam facit Innocentius III, in Decretal. lib. V tit. 19 de usuris c. 4, ubi dicit in Scriptura sacra prohiberi ne quis pro alterius vita mentiatur. Vide praeter nominatos auctores etiam Alphonsum a Castro de Haeresibus, in verbo Mendacium, et Sixtum Senens. lib. V Biblioth. annotat. 107. Haec Petrus Maturus. Sed iam ad textum et praecipuas difficultates excutiendas accedamus: Mendacio utendum est, quasi natura ei insit ellebori. Id est, mendacio utendum aliquando, ut elleboro. Primum paradoxum, seu prima sententia falsa et erronea inter eas quibus mentiendi licentia in hac collatione astruitur et defenditur, quas dominus Cuychius collegit, et in ordinem digessit, quo lectoribus magis pateant et tutius caveantur. Porro elleborum, vel, ut alii malunt, helleborum, herba est, insignem purgandi vim habens, quam Latini veratrum appellant. Praestantissimum nascitur in Anticyra insula, ubi et tutissime sumebatur purgandi cerebri causa, auctore Plinio (Lib. XXV cap. 5). Unde factum est ut qui cerebro minus sano esse viderentur, Anticyram navigare aut helleborum bibere iuberentur, Et apud Graecos ἑλλεβορίζειν pro insanire sumitur; et qui parum animo constant, et levitatis aut vertiginis morbo laborant, ἑλλεβόρῳ δεῖσθαι, id est helleboro indigere dicuntur, quod helleborum purgare cerebrum, ideoque curare insaniam antiquis creditum sit. Unde Isidorus (Etym. lib. XVII, cap. 9): Elleborum, inquit, Romani alio nomine veratrum dicunt, eo quod sumptum motam mentem in sanitatem reducat.] utendum est, quasi natura ei insit ellebori; Quod si imminente exitiali morbo sumptum fuerit, fit salubre, caeterum absque summi discriminis necessitate perceptum praesentis exitii est. Ita namque etiam sanctos ac probatissimos Deo viros veniabiliter legimus usos fuisse mendacio, sicut [Raab Hierichontina mulier officioso usa est mendacio, dum iussa prodere exploratores Hebraeos qui ad se diverterant, respondit: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent. Cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt, etc. (Iosue, II). Hoc mendacium cum mendacio obstetricum Aegyptiarum, quae, ut filios Hebraeorum morte eriperent, Pharaoni mentitae leguntur, conferens D. Augustinus suam de utroque sententiam ita edisserit (Lib. contra mendacium cap. 15): Quod scriptum est bene Deum fecisse cum Hebraeis obstetricibus, et cum Raab Hierichontina meretrice, non ideo factum est quia mentitae sunt, sed quia in homines Dei misericordes fuerunt. Non est itaque in eis remunerata fallacia, sed benevolentia: benignitas mentis, non iniquitas mentientis. Sicut enim mirum absurdumque non esset, si alio prius tempore commissa ab eis aliqua opera mala Deus propter posteriora opera bona vellet ignoscere: ita mirandum non est quod uno tempore, in una causa Deus utrumque conspiciens, id est, factum misericorditer, factumque fallaciter, et bonum remuneravit, et, propter hoc bonum, malum illud ignovit. Et infra post longam de utrisque disputationem, ita concludit: Proinde Raab in Hiericho, quia peregrinos homines Dei suscepit hospitio, quia in eorum susceptione periclitata est, quia in eorum Deum credidit, quia diligenter eos, ubi potuit, occultavit; quia per aliam viam remeandi consilium fidelissimum dedit, etiam supernae Hierusalem civibus imitanda laudatur. Quod autem mentita est, etiamsi aliquid ibi propheticum intelligenter exponitur, non tamen imitandum sapienter proponitur; quamvis Deus illa bona memorabiliter honoraverit, hoc malum clementer ignoverit. Haec D. Augustinus de mendacio Raab, ad huius loci explicationem, et falsae assertionis de mendacio utiliter et laudabiliter usurpato confutationem, perquam accommodata.] Raab (Iosue II), cuius cum non solum nulla virtutum, sed etiam [De Raab non alia impudicitiae monimenta Scriptura commemorat, nisi quod eam meretricem non solum historia Iosue, sed et Apostolus ad Hebraeos undecimo, et Iacobus cap. secundo nominet. Lyranus tamen non proprie meretricem, sed cauponam seu hospitam fuisse contendit. Vide Maldonatum in cap. I Matthaei.] impudicitiae monumenta commemoret Scriptura, pro tali mendacio, quo exploratores maluit occultare quam prodere, admisceri populo Dei aeterna benedictione promeruit. |
2 | Quae si veritatem loqui, aut saluti civium consulere maluisset, nulli dubium quod nec imminentem cum universa domo sua fugisset interitum, nec auctoribus Dominicae Nativitatis inserta, et in patriarcharum annumerata catalogo, per successionem suae prolis edere meruisset omnium Salvatorem. Denique Dalila [Iudic. |
3 | Quando igitur grave aliquod imminet de veritatis confessione discrimen, tunc mendaciorum sunt recipienda perfugia [At contra reclamat Apostolus, non esse facienda mala, ut eveniant bona (Rom. 3). Reclamat B. Iob dicens: Numquid Deus indiget mendacio nostro (Iob. XIII)? Reclamant SS. Patres, quos supra citavimus (Cap. 8).], ita tamen ut reatu humilis conscientiae salubriter mordeamur. Ubi autem nulla conditio summae necessitatis incumbit, omni cautione mendacium velut mortiferum devitandum est: quemadmodum de ellebori diximus potu, quod salubre est quidem si tunc demum sumatur cum inevitabilis atque mortifera imminet aegritudo; sin vero integra et imperturbata corporis sanitate sumatur, statim ad praeoccupanda vitalia vis perniciosa pertendit. |
4 | Quod de Raab Hierichontina (Iosue, II) et de Iacob patriarcha [Genes. |
5 | Qui si aliquid causa salutis aeternae ac divinae contemplationis intuitu ab unoquoque vel factum viderit vel promissum, tametsi hominibus durum atque iniquum esse videatur, ille tamen intimam cordis inspiciens pietatem, non verborum sonum, sed votum diiudicat voluntatis, quia finis operis et affectus considerandus est perpetrantis, [Respicit exempla Raab et Dalilae, superius allegata. At de Raab longe aliter praedicat apostolus Paulus: Fide Raab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace (Hebr. XI). Fide, inquit, non mendacio: et fide non ficta aut mortua, sed viva et per charitatem operante, ut explicat B. Iacobus dicens: Similiter et Raab meretrix, nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiiciens (Iacob. II)? Dalila vero Samsonis uxor non ob veritatis confessionem, sed ob perfidiosam coniugis proditionem in manus hostium, peccatum perpetuae mortis incurrit (Iudic. XVI).] quo potuerunt quidam, ut supra dictum est, etiam per mendacium iustificari, et alii per veritatis assertionem peccatum perpetuae mortis incurrere. Ad quem finem etiam Iacob patriarcha (Ibid.) respiciens, hispidam fraterni corporis speciem obvolutione pellium simulare non timuit, et instiganti ad hoc mendacium matri laudabiliter acquievit. Videbat enim ex hoc maiora sibi lucra benedictionis atque iustitiae quam per simplicitatis observantiam conferenda; non enim dubitabat mendacii huius maculam inundatione paternae benedictionis protinus abluendam, et velut nubeculam quamdam flatu Spiritus sancti velociter absumendam, atque uberiora sibi per hanc affectaticiam simulationem quam per illam ingenitam veritatem, meritorum praemia conferenda. |