1 | Ioseph: [Hoc caput cum tribus sequentibus praetermisit Dionysius paraphrastes (quem et Lavardinus secutus est), et pro doctrina huius cap., quae videbatur aliquid ambiguitatis continere, et ad sequentem disputationem et defensionem mendacii aditum aperire, hanc clariorem subiecit in persona Iosephi abbatis ad obiectionem sibi factam respondentis, decerptis solummodo quibusdam sententiis, ex cap. sequenti: Nos ista praediximus de mutatione promissionis incautae, non ut demus aut reseremus viam seu aditum prohibitis noxiisque mendaciis; utilius iudicantes, ut si forte praevenerit nos inconsulta sententia, temperetur superveniente moderatione salubrioris consilii; nec oportet nos rigidos irrevocabilesque manere in his quae semel statuimus, si matura ac prudens discretio in enerit postea rectius aliquid. Aliud namque est mentiri, aliud statuta seu promissa mature, etc. Deinde prosequitur Dionys. ea quae habentur cap. 19. Caeterum doctrina huius cap., ut ab Auctore prolata est, nihil alienum a veritate continet, et vere docet quando scandalum sit vitandum aut contemnendum. Cui similis locus est apud S. Gregorium homilia 7 in Ezechielem in haec verba: In nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando vero pro nihilo contemnendum. Quod in ipso nostro Auctore didicimus, qui dum tributum Petro inquisito peteretur, prius paradigma proposuit, per quod se nihil debere respondit, dicens: Reges terrae a quibus accipiunt tributum, vel censum, a filiis suis, an ab alienis? Cui cum diceretur, ab alienis, illico respondit: Ergo liberi sunt filii? Sed postquam liberum se esse monstravit, ne fortasse scandalum cuiquam faceret, subdit: Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum; et eum piscem qui primus ascenderit tolle, et aperto ore eius, invenies staterem, illum sumens da eis pro me et te (Matth. XVII). Qui rursum cum diceret, Quia omne quod in os intrat non coinquinat hominem, tunc accedentes discipuli dixerunt ei: Scis quia Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt? At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis eradicabitur. Sinite illos: caeci sunt, et duces caecorum (Matth. XV). Ecce magistra Veritas ne in quorumdam cordibus scandalum gigneretur, quod non debuit, tributum dedit. Et rursum quia generari scandalum in quorumdam cordibus contra veritatem vidit, in suo eos scandalo remanere permisit. Ex qua re nobis considerandum est, quia, in quantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur. Haec Gregorius, quae videre licet plenius explicata a S. Thoma (2-2, q. 43, art. 7).] Occasiones causaeque perditionum his qui perituri sunt, immo qui perire desiderant, deesse non possunt. Neque enim abiicienda sunt testimonia Scripturarum, ac de suo corpore penitus abradenda, quibus vel haereticorum pravitas animatur, vel Iudaeorum infidelitas obduratur, vel tumor sapientiae gentilis offenditur; sed utique et pie credenda, et immobiliter sunt tenenda, et secundum veritatis regulam praedicanda. |
2 | Et idcirco non debemus alienae infidelitatis obtentu oeconomias, id est, dispensationes prophetarum atque sanctorum, quas Scriptura commemorat, abdicare, ne dum infirmitati eorum condescendere debere nos credimus, non solum mendacii, verum etiam sacrilegii crimine polluamur; sed, quemadmodum diximus, oportet nos ea, et secundum historiam confiteri, et quemadmodum pie gesta sunt explanare. |
3 | Caeterum his qui pravi propositi sunt, non ex hoc mentiendi aditus obstruetur, si earum rerum quas vel prolaturi sumus, vel protulimus, veritatem, aut penitus abnegare, aut extenuare allegoricis interpretationibus laboremus. Quid enim illis horum testimoniorum nocebit auctoritas, quibus etiam sola corruptio voluntatis sufficit? |