monumenta.ch > Cassianus > 15
Cassianus, Collationes, 2, 17, XIV. Disputatio senis quod sine culpa actionis ordo mutetur, dummodo boni studii capiatur effectus. <<<     >>> XVI. Responsio, quod non propter infirmorum scandalum Scripturarum veritas sit mutanda.

Cassianus, Collationes, 2, 17, CAPUT XV. Interrogatio, an absque peccato sit, quod infirmis nostra conscientia occasionem ingerit mentiendi?

1 Germanus: Quantum spectat ad vim sermonum qui rationabiliter prudenterque digesti sunt, haud difficile sponsionis nostrae scrupulus a nobis potuisset extrudi, nisi illud nos vehementissime deterreret, quod infirmioribus quibusque intromitti fortasse per haec videtur exempla occasio mentiendi, si ullo modo pacti fidem dissolvi posse cognoverint; quippe cum tantis hoc ipsum et tam minacibus interdicatur eloquiis, Propheta dicente, [Hae et similes sententiae, secundum communem interpretationem, non de quocumque mendacio, sed de pernicioso dumtaxat intelliguntur (Vide infra cap. 18): praesertim de eo quod pietati vel religioni repugnat; quemadmodum enim veritas praecipue invenitur in doctrina religionis, ita per antonomasiam id vocatur mendacium, quod veritati religionis et verbo Dei contrariatur.] Perdes omnes qui loquuntur mendacium [Psal. V]; et, Os quod mentitur, occidit animam [Sap. I].
Cassianus HOME

csg576.139