Cassianus, Collationes, 2, 17, CAPUT XIV. Disputatio senis quod sine culpa actionis ordo mutetur, dummodo boni studii capiatur effectus.
1 | Ioseph: Sicut praefati sumus, destinatio mentis vel remunerat hominem vel condemnat, secundum illud: Et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, in die qua iudicabit Deus occulta hominum [Rom. II]. Illud etiam: Ego autem opera et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis (Isaiae LXVI). Quamobrem desiderio perfectionis, ut video, hoc vos sponsionis vinculo colligastis, dum credidistis illo eam posse ordine comprehendi, quo nunc, superveniente pleniore iudicio, ad sublimitatem eius conscendi non posse respicitis. |
2 | Non ergo praeiudicat quidquid discrepans ab illa dispositione visum fuerit accidisse, si modo nulla principalis illius propositi diversitas subsequatur. Neque enim opificii cuiusquam desertio est demutatio ferramenti, aut segnitiem arguit viatoris viae compendiosioris ac directioris electio. Ita igitur et in hac parte emendatio dispositionis improvidae non spiritalis voti est iudicanda transgressio. Quidquid enim pro charitate Dei et pietatis amore perficitur, quae promissionem habet vitae quae nunc est et futurae [I Tim. IV], tametsi duris atque adversis videatur principiis inchoari, non solum nulla reprehensione, sed etiam laude dignissimum est. |
3 | Et idcirco nihil praeiudicat refragatio sponsionis incautae, si quolibet genere scopus tantum, id est, proposita pietatis destinatio teneatur. Omnia namque ob hoc agimus, ut Deo cor mundum exhibere possimus; cuius consummatio si in his locis facilior iudicatur, nihil vobis oberit extortae mutatio pactionis, dummodo principalis illius perfectio puritatis, pro qua sponsio vestra processerat, secundum Domini voluntatem maturius acquiratur. |
4 | Non enim ex hac immutatione ullum potest iudicari mendacium, sed inconsultae definitionis prudens salutarisque correctio. Et ut etiam de physicis, quod nodum propositae quaestionis absolvat, aliquid inferamus, natura ipsa in nobis opera sua de consilio divinae maiestatis immutat. Nam ab infantia in pueritiam, de pueritia in iuventutem, de iuventute in senectutis ulteriora transferimur; atque ita haec in nobis Conditoris nostri consummatio peregit, ut ex hac permutatione nullum mendacium ascribatur aetati. |
5 | Ita etiam interior homo noster ablactatus a primordiorum tenerrimis institutis, cum per diversas provectus aetates ad robustiorem de unaquaque profecerit, atque exinde ad canitiem sensuum ac virum perfectum et mensuram aetatis plenitudinis Christi perveniens [Ephes. IV], deposuerit ea quae erant parvuli, numquid varietatem incurrisse mendacii, et non potius perfectionis plenitudinem consecutus esse credendus est? |
6 | Sic rudimenta veteris Instrumenti, dispensatione legislatoris Dei, ad perfectionem beatitudinis evangelicae transferuntur, nec tamen ex hoc immutatio aut diversitas praeteritae sanctionis intervenisse credenda est, sed adimpletio et cumulus sublimiorum et coelestium praeceptorum; nec sacrae promulgationis illius aestimanda est abolitio, sed ascensus; nec varietas, sed profectus. Unde et Dominus noster, Nolite, inquit, aestimare quod veni solvere legem aut prophetas; non veni solvere, sed adimplere [Matth. V]; id est, non antiquare priora, sed ad perfectionem perducere imperfecta. |