monumenta.ch > Cassianus > 16 > 9 > 12 > 16 > 1 > 12 > 12 > 18 > 15 > 13 > 14 > 9 > 20 > 20 > 10 > 6 > 24 > 13 > 13
Cassianus, Collationes, 2, 17, XII. Quod boni proventus malignis auctoribus non profuerint, nec bonis mala gesta nocuerint. <<<     >>> XIV. Disputatio senis quod sine culpa actionis ordo mutetur, dummodo boni studii capiatur effectus.

Cassianus, Collationes, 2, 17, CAPUT XIII. Responsio nostra, quae causa a nobis exegerit sacramentum sponsionis.

1 Germanus: Prima, ut diximus, exstitit causa, qua nostros moestificare seniores ac praeceptis eorum obsistere verebamur. Secunda, qua si quid perfectum atque magnificum vel visu vel auditu percepissemus a vobis, cum reversi ad coenobium fuissemus, exercere nos posse inconsultissima persuasione credidimus.
Cassianus HOME

csg576.138