1 | Praecedente igitur collatione finita, pariterque [Potest intelligi, vel de naturali noctis silentio, de quo Virgilius IV Aeneid.: Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem Corpora per terras; sylvaeque et saeva quierant Aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu: Cum tacet omnis ager; pecudes pictaeque volucres, Quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis Rura tenent, somno positae, sub nocte silenti Lenibant curas et corda oblita laborum. Et Ovidius X Metamorph., Tempus erat quo cuncta silent. Vel (quod vero similius puto) de religioso et regulari silentio, quod etiam apud veteres monachos nocturno tempore stricte servabatur. De quo Cassianus lib. II Instit. cap. 15 de silentio post nocturnum officium agens: Finitis, inquit, psalmis, et quotidiana congregatione absoluta, nullus eorum vel ad modicum subsistere, vel sermocinari cum altero audet, etc. Ad quorum imitationem D. Benedictus silentium nocturnum suis coenobitis praecipue commendat ac praescribit, cap. 42 Regulae, cui titulus Ut post Completorium nemo loquatur: Omni tempore, inquiens, silentio studere debent monachi, maxime tamen nocturnis horis; et post pauca subdit: Omnes ergo in unum congregati compleant (scilicet lectionem Collationum, ait Turrecrematus, et inde omnes ad Completorium unanimiter intrent), et exeuntes a Completoriis, nulla sit licentia denuo loqui aliquid. Quod si inventus fuerit quisquam hanc praevaricari taciturnitatis regulam, graviori vindictae subiaceat, excepto, si necessitas hospitum supervenerit, aut forte abbas alicui aliquid iusserit. Quod tamen et ipsum cum summa gravitate et moderatione honestissime fiat. Ubi notanda veniunt documenta Smaragdi et Turrecremati in eum locum: Ideo, ait Smaragdus, post Completorium tacere debemus, ut merito in Matutinis dicamus: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam; hoc est, petamus Dominum in nocturnis horis aperire labia nostra, quae sua custodia in Completoriis clauserat. Hinc et alibi scriptum legimus: Ab hora Completorii cum oratio ad somnum capiendum datur, nullus omnino loqui praesumat, nisi grandis monasterii necessitas poposcerit. Turrecrematus vero: Considerandum, inquit, quod temporibus nocturnis tria sunt attendenda, in quibus fractio silentii licita potest esse, videlicet damnum imminens, necessitas urgens, interrogatio superioris interveniens. Damnum imminens, sicut si videres incensum ignem, licite potes clamare, et aquam petere, et alia convenientia. Necessitas urgens, tam spiritualis quam corporalis. Corporalis, ut si videres fratrem subito laborantem infirmitate aliqua periculosa, loqui poteris et ei subvenire. Quae enim constituta sunt pro charitate, non debent contra charitatem militare. Spiritualis, si in tali casu frater infirmus vellet confiteri, tu poteris eum audire, et loqui ea quae sunt opportuna cum illo. Interrogatio superioris, cum de aliquo ab illo, ut ei respondeas, interrogaris. Hoc tamen, ut dictum est, cum summa gravitate faciendum est, tam ex parte praelati interrogantis, quam subiecti respondentis. Haec illi. Quibus accedit S. Amalarius (Lib. IV de Offic. Eccl. cap. 6), qui de Completorio verba faciens: Apud monachos, inquit, tenetur hoc ex Regula S Benedicti, ut ab eo officio claustra oris muniant, et ea aliena faciant a colloquio, usque dum iterum ad opera redeant. Ubi spectare videtur Amalarius antiquum morem monachorum Aegyptiorum, qui, teste D. Basilio in epist. de vita solitaria, solebant sole illucescente manuum operibus sese accingere, peracto scilicet officio matutino. Quod et Cassianus in libris Institutionum passim confirmat (Lib. II et III Inst.).] nocturno intercedente silentio, cum fuissemus a sancto abbate Ioseph ad sepositam cellulam in secreto causa quietis adducti, et sermonibus eius igne quodam in nostris cordibus excitato, totam noctem habuissemus insomnem, egressi cellulam, et centum fere ab ea passibus secedentes, in loco remotiore consedimus. |