monumenta.ch > Cassianus > 24
Cassianus, Collationes, 2, 16, XXIII. Quod ille sit fortis et sanus qui succumbit alterius voluntati. <<<     >>> XXV. Interrogatio, quomodo fortis sit qui non semper sustentat infirmum.

Cassianus, Collationes, 2, 16, CAPUT XXIV. Quod infirmi iniuriosi sint, et iniurias ferre non possint.

1 Notandum etiam illud est, infirmorum naturam esse semper eiusmodi, ut prompti quidem ac faciles sint ad contumelias ingerendas et iurgia conserenda, ipsi vero ne minima quidem iniuriae velint suspicione contingi: cumque inferentes proterva convicia, inconsiderata superequitent libertate, ne parva quidem atque levissima sustinere contenti sunt.
2 Ideoque, [Supra c. 3: Haec est amicitiae fidae insolubilisque coniunctio, quae sola virtutum parilitate fundatur. Et c. 5: Plena atque perfecta amicitiae gratia, nisi inter perfectos viros eiusdemque virtutis perseverare non potest.] secundum praedictam seniorum sententiam, charitas stabilis atque indirupta non poterit perdurare, nisi inter viros eiusdem virtutis atque propositi. [Ita superius (Cap. 3): Multos, inquit, novimus in hoc proposito (id est vitae instituto), constitutos, qui cum pro charitate Christi flagrantissima essent sodalitate devincti, non perpetuo eam nec indirupte servare potuerunt; quia licet bono societatis principio niterentur, non tamen uno nec pari studio arreptum propositum tenuerunt; fuitque inter eos quaedam temporalis affectio, quia non aequali utriusque virtute, sed unius patientia servabatur.] Scindi etenim necesse est eam quocumque tempore, quantalibet fuerit cautione ab altero custodita.
Cassianus HOME

csg576.126