monumenta.ch > Cassianus > 15 > 23
Cassianus, Collationes, 2, 16, XXII. Responsio, quod Christus non solum facti, sed etiam voluntatis inspector sit. <<<     >>> XXIV. Quod infirmi iniuriosi sint, et iniurias ferre non possint.

Cassianus, Collationes, 2, 16, CAPUT XXIII. Quod ille sit fortis et sanus qui succumbit alterius voluntati.

1 Sciendum sane generaliter illum partes agere fortiores qui voluntati fratris suam subiicit voluntatem, quam eum qui in defendendis suis definitionibus ac tenendis pertinacior invenitur. Ille enim sustentans ac tolerans proximum, sani ac validi, hic autem infirmi et quodammodo aegrotantis obtinet locum, quem ita palpari necesse est ac foveri interdum, ut etiam a rebus necessariis pro eius quiete ac pace salubre sit aliquid relaxari.
2 In quo quidem non se credat quis aliquid de sua perfectione minuisse, tametsi quiddam de proposita districtione condescendendo summiserit, sed econtrario multo amplius se pro longanimitatis et patientiae bono noverit acquisisse. Apostolicum namque praeceptum est: [Verba Apostoli ad Romanos XV: Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere, ubi Graece βαστάζειν, id est, portare, aut collo gestare more baiulorum, qui Graecis βαστάζοντες dicuntur; quod aliis verbis expressit Apostolus dicens: Alter alterius onera portate (Galat. VI).] Vos qui fortes estis, imbecillitates infirmorum sustinete [Rom. XV]; et: Alterutrum onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi [Galat. VI]. Numquam enim infirmus sustentat infirmum, nec tolerare poterit aut curare languentem is qui similiter aegrotat; sed ille medelam tribuit imbecillo, qui imbecillitati ipse non subiacet.
3 Merito enim ei dicitur: Medice, cura teipsum (Lucae IV).
Cassianus HOME

csg576.125

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik