monumenta.ch > Cassianus > 22
Cassianus, Collationes, 2, 16, XXI. Interrogatio, quemadmodum Christi mandatis obtemperantes evangelica perfectione fraudentur. <<<     >>> XXIII. Quod ille sit fortis et sanus qui succumbit alterius voluntati.

Cassianus, Collationes, 2, 16, CAPUT XXII. Responsio, quod Christus non solum facti, sed etiam voluntatis inspector sit.

1 Ioseph: Sicut paulo ante dictum est (Cap. 18), non solum res ipsa quae geritur, sed etiam qualitas mentis et propositum facientis est intuendum. Et idcirco si id quod ab unoquoque perficitur, quo animo fiat, vel quo procedat affectu, intimo perpendatis cordis examine, videbitis patientiae lenitatisque virtutem nequaquam posse contrario spiritu, id est, impatientiae ac furoris impleri.
2 Siquidem Dominus noster atque Salvator ad profundam nos instruens patientiae lenitatisque virtutem, id est, non ut labiis eam tantummodo praeferamus, sed ut intimis animae nostrae abditis recondamus, istam nobis perfectionis evangelicae formulam dedit, dicens: Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, [Moralis expositio, quae et D. Hieronymo (In commentario) placuit: Secundum mysticos, ait, intellectus, percussa dextera non iubemur sinistram praebere, sed alteram, hoc est, alteram dexteram; iustus enim sinistram non habet.] praebe illi et alteram [Matt. V], subauditur sine dubio, dexteram. Quae alia dextera, nisi [Id est, animi promptitudo sive praeparatio ad excipiendas et tolerandas iniurias, de qua D. Augustinus (Ubi supra) sententiam illam evangelicam de praebenda maxilla docet intelligendam (Vide S. Thom. in cap. XII Epist. ad Rom.).] interioris hominis, ut ita dixerim, facies potest accipi.
3 Per hoc omnem penitus iracundiae fomitem de profundis cupiens animae penetralibus exstirpare, id est, ut si [Exterior, dextera scilicet maxilla. Huius rei duo praeclara succurrunt exempla huic loco perquam consentanea, et lectoribus, ut spero, profutura. Primum Spiridionis episcopi Cypri, qui, ut in Vita eius legitur (Apud Surium 14 Decemb.), aliquando ad imperatorem Constantium, a quo evocatus erat, profectus est. Vili autem erat habitu, manu virgam ex palma tenens. Pendebat ex collo vas fictile, et, ut verbo dicam, contempti hominis speciem prae se ferebat. Itaque regiam ingredientem quidam indecorum ratus tam abiecta specie virum intrare palatium regium, sacrae eius maxillae impudenter colaphum infregit. Tulit id non modo patienter vir sanctus, sed et alteram prompto patiendi animo percussori exhibuit. Quae res insolentem illum tanto pudore affecit, ut repente ei supplex fieret et inconsideratae audaciae veniam peteret; quam libens concessit, et hominem paterne instruxit ut ab inferenda iniuria se contineret. Quo factum est ut a viris principibus in honore haberetur, qui eum summa reverentia ad imperatorem deduxerunt. Alterum D. Bernardi (Lib. III Vitae eius cap. 6), ad quem veniens aliquando Claramvallem clericus quidam regularis, importune satis instabat ut in monachum reciperetur. Suadente Patre sancto ut ad suam reverteretur ecclesiam, nec acquiescente eum recipere, ille velut insanus impetum faciens in eum, percussit maxillam eius, idque tam graviter, ut succederet statim rubor ictui, tumor rubori. Iam qui aderant, in sacrilegum involabant; sed praevenit eos servus Domini, clamans et adiurans per nomen Christi ne eum tangerent, sed educerent caute et curam eius haberent, ne ab aliquo ei noceretur.] exterior dextera tua impetum ferientis exceperit, interior quoque homo per humilitatis assensum dexteram suam praebeat verberandam, compatiens exterioris hominis passioni, et quodammodo succumbens atque subiiciens suum corpus ferientis iniuriae, ne exterioris hominis caede vel tacitus intra moveatur interior. Videtis ergo longe eos ab evangelica perfectione distare, quae patientiam docet, non verbis, sed interiore cordis tranquillitate servandam; eamque a nobis, cum quid adversi evenerit, ita praecipit custodiri, ut non solum nosmetipsos alienos ab iracundiae perturbatione servemus, sed etiam illos qui suo commoti sunt vitio, [Id est, cedentes eorum iniuriis easque patienter sustinentes; vel, ut ait Apostolus: Locum dantes irae; vel, ut noster paraphrastes: Humiliantes et subdentes nos illis qui commoti sunt, cogamus eorum iniurias ad placiditatem reverti, expleta satietate percussionis eorum, vincendo nostra mititate furorem ipsorum, etc. Alluditur autem hic, sed obscurius, ad locum illum Matthaei: Si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V). Docet enim ex hac Christi sententia Christianae et religiosae patientiae perfectionem eo pertingere, ut percussus quispiam, aut alapis vel pugnis caesus, tamdiu patienter sustineat, donec alter tandem percutiendo satietur et mitigetur, sicque in bono malum vincatur, ut hic subiicitur.] succumbentes iniuriis eorum, ad placiditatem expleta caedis satietate cogamus, furorem eorum nostra lenitate vincentes.
4 Et ita etiam illud Apostolicum implebimus: Noli [Quid sit vinci a malo, aut vincere malum, D. Thomas egregie explicat: Naturale, inquit, est homini ut velit adversarium vincere, et non vinci ab eo. Illud autem ab aliquo vincitur, quod ad illud trahitur: sicut aqua vincitur ab igne, quando trahitur ad calorem ignis. Si ergo vir bonus propter malum quod sibi ab aliquo infertur, trahitur ad hoc quod ei malefaciat, bonus a malo vincitur. Si autem econtrario, propter beneficium quod bonus persecutori exhibet, eum ad suum amorem trahat, bonus malum vincit.] vinci a malo, sed vince in bono malum [Rom. XII]. Quod ab illis impleri non posse certissimum est, qui illo spiritu ac tumore verba lenitatis atque humilitatis emittunt, ut non solum non mitigent conceptum furoris incendium, sed magis illud tam in suo quam in fratris commoti sensu faciant conflagrare, qui tamen etiam si possent aliquo modo ipsi mites ac placidi permanere, nec sic quidem aliquos iustitiae fructus caperent, cum damno proximi patientiae sibi gloriam vindicantes, et per hoc ab illa Apostolica charitate omnimodis alieni, quae non quaerit quae sua sunt [I Cor. XIII], sed ea quae aliorum, non etiam ita divitias concupiscit, ut lucrum sibi de proximi faciat detrimento, nec acquirere quidquam cum alterius desiderat nuditate.
Cassianus HOME

csg576.124

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik