1 | Non ignoramus etiam aliud dementiae genus, quod sub colore fucatae patientiae in nonnullis fratribus invenitur, quibus parum est iurgia commovisse, nisi etiam instigatoriis verbis ut feriantur irritent; cum utique [Lips. in marg. itaque] vel levi fuerint impulsione contacti, aliam quoque partem corporis ingerunt verberandam, quasi per hoc perfectionem mandati illius impleturi quo dicitur: [Diximus superius hanc sententiam non absolutum continere praeceptum; sed aliquid praecepti, et aliquid consilii. Praecepti illud est, ut potius alteram maxillam vertamus, id est, alteram accipiamus iniuriam, quam acceptam ulciscamur, vel, ut hic dicitur, ne talionem, id est, parem aut similem iniuriam referamus, vel malum pro malo reddamus; et animo parati simus ad tolerandas iniurias, quandocumque id charitas et Dei gloria videbitur postulare. Consilii autem est, ut quamvis neque charitas, neque Dei gloria id a nobis exigat, mortificationis tamen nostrae causa haec omnia ad litteram exsequamur, non quidem irritantes aut provocantes proximum ad inferendam nobis iniuriam, quod hic merito reprehenditur, sed nos ipsos ad excipiendam et sustinendam, si inferatur, excitantes et confirmantes.] Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram [Matth. |
2 | Ob quod radicitus excidendum, non solum vicissitudo talionis et concertandi irritatio prohibetur, sed etiam furorem verberantis geminatae iubemur iniuriae tolerantia mitigare. |