1 | Ioseph: Idcirco diximus [Commendat rursus et inculcat hanc seniorum sententiam, verbis nonnihil immutatis, cap. 24: Charitas stabilis atque indirupta non poterit perdurare, nisi inter viros eiusdem virtutis atque propositi. Eademque rursus hanc collationem ita concludit: Certissima ergo est prudentissimorum virorum illa sententia: veram concordiam et individuam societatem nisi inter emendatos mores eiusdemque virtutis ac propositi viros stare non posse. Porro huc pertinet amicitiae definitio a Cicerone tradita, et a D. Augustino magnopere commendata, cum ad Marcellinum quemdam veterem amicum et e gentili catechumenum factum ita scribit (Epist. 155): Nosti ut definierit amicitiam Romani (ita ait quidam [Lucam. l. VIII]), maximus auctor Tullius eloquii. Dixit enim, et sanctissime ac verissime dixit: Amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et charitate summa consensio. Tu autem, mi charissime, aliquando mihi consentiebas in rebus humanis: porro in divinis, quarum mihi illo tempore nulla luxerat virtus, utique in maiore illius definitionis parte, nostra amicitia claudicabat. Erat enim rerum tantummodo humanarum, non etiam divinarum, quamvis cum benevolentia et charitate consensio, etc. Nunc vero quantum de te gaudeo, quibus explicem verbis, quando eum, quem quodammodo habui diu amicum, habeo iam verum amicum? Accessit enim etiam rerum consensio divinarum; quoniam qui mecum temporalem vitam quondam benignissima iucunditate duxisti, nunc spe vitae aeternae mecum esse coepisti. Ita fit ut inter quos amicos non est rerum consensio divinarum, nec humanarum plena esse possit ac vera. Necesse est enim ut aliter quam oportet humana aestimet, qui divina contemnit; nec hominem recte diligere noverit, quisquis eum non diligit qui hominem fecit. Proinde non dico, Nunc mihi plenius amicus es, qui eras ex parte; sed quantum ratio indicat, nec ex parte eras, quando nec in rebus humanis mecum amicitiam veram tenebas. Rerum quippe divinarum, ex quibus recte humana pensantur, socius mihi nondum eras, sive quando nec ipse in eis eram, sive posteaquam eas sapere coepi, a quibus tu longe abhorrebas. Nolo autem succenseas, nec tibi videatur absurdum, quod illo tempore, cum in vana mundi huius aestuarem, quamvis me multum amare videreris, nondum eras amicus meus, quando nec ipse mihi amicus eram, sed potius inimicus; diligebam quippe iniquitatem, et revere, quia divina sententia est, quia scriptum est in sanctis libris: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Cum ergo odissem animam meam, verum amicum quomodo habere poteram, ea mihi optantem, in quibus ipse meipsum patiebar inimicum? Gratias itaque Deo, quod te mihi amicum facere tandem aliquando dignatur; nunc enim nobis est rerum humanarum cum benevolentia et charitate consensio in Christo Iesu Domino nostro, verissima pace nostra, qui duobus praeceptis cuncta praeconia divina conclusit dicens: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tamquam teipsum. In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII). Haec duo, si mecum firmissime teneas, amicitia nostra vera ac sempiterna erit, et nos non solum invicem, sed etiam ipsi Domino sociabit. Haec de vera amicitiae definitione non minus eleganter quam subtiliter D. Augustinus; quae licet prolixe dicta, tamen ad huius loci, immo ad totius huius collationis et disputationis de vera amicitia intelligentiam elucidationemque existimavi omnino recitanda.] plenam atque perfectam amiticiae gratiam nisi inter perfectos viros eiusdemque virtutis perseverare non posse, quos eadem voluntas unumque propositum aut numquam aut certe raro diversa sentire, aut in his quae ad profectum spiritalis pertinent vitae patitur dissidere. Quod si animosis coeperint contentionibus aestuare, liquet utique eos numquam secundum regulam quam praediximus fuisse concordes. |
2 | Sed quia nemo potest a perfectione habere principium, nisi qui ab eius coeperit fundamento, et vos non quanta eius sit magnitudo, sed quemadmodum ad eam perveniri possit, inquiritis, necessarium reor ut paucis regulam vobis eius ac tramitem quemdam, per quem gressus vestri dirigantur, aperiam, ut patientiae ac pacis bonum facilius obtinere possitis. |