1 | Germanus: [Affinis est quaestio apud Ciceronem (Lib. de Amicitia), et Aulum Gellium (Noct. Attic. lib. I cap. 3), Num amici gratia aliquando delinquendum sit? At haec quaestio inter Christianos, nedum inter monachos et religiosos, locum non habet, quibus illud constat quod ab Apostolis est traditum, Deo obediendum esse magis quam hominibus (Actor. V); et dissipari a Deo ossa eorum, qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos (Psal. LII). Quod et Cicero satis intellexit, dum ait: Nulla est excusatio peccati, si amici causa peccaveris. Et rursus (Ubi supra): Haec igitur prima lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes, neque faciamus rogati; turpis enim excusatio est, cum in caeteris peccatis, tum si quis contra rempub. se amici causa fecisse fateatur. Et post multa: In talibus stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus iis quibus caeteri serviunt imperabunt, deinde aequitate iustitiaque gaudebunt, omniaque alter pro altero suscipiet; neque quidquam umquam, nisi honestum et rectum, alter ab altero postulabit. Itaque in iis perniciosus est error, qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam: virtutum enim amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes.] Quid ergo, si uno volente perficere aliquid quod secundum Deum commodum et salubre perspexerit, alius non praestet assensum, exsequendumne etiam contra votum fratris est, an pro eius arbitrio negligendum? |