1 | In his igitur cunctis [Descriptio verae et perfectae amicitiae, quae in sola charitate consistit, immo est ipsissima charitas Christiana, quatenus includit mutuam quamdam benevolentiam et communicationem, ut docet S. Thomas (2-2, q. 23, art. 5), quae quidem indissolubilis et aeterna dicitur, non quod amitti non possit, sed quia qui charitatem habet, sic erga Deum et proximum affectus est, ut nulla tentatione nullave occasione velit a Deo separari, nec amicum etiam in adversis deserere, licet propter mutabilitatem humanae voluntatis in contrarium abduci possit. Hinc Salomon ait: Omni tempore diligit, qui amicus est; et frater in angustiis comprobatur (Proverb. XVII; vide Delrium in Adag.). Et Ecclesiasticus ridet amicum temporarium. Est, inquit, amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis (Eccli. VI). Et S. Hieronymi dictum est (Epist. 41): Amicitia quae desinere potest, vera numquam fuit. Et Chrysostomus (Homil. 61 in Matth.): Qui caducis instabilibusque de causis amicitiam ineunt, eorum coniunctio perpetua esse non potest, sed vel contemptus, vel pecuniarum iactura, vel livor, vel gloriae cupiditas, vel aliud huiusmodi amicitia dissoluta dissidium inducet; ubi si spiritualis esset radix, nulla res saecularis eam evelleret. Ea certe charitas quae Christi causa fundatur, firma, stabilis atque invicta est; nec ulla obtrectatione, non periculis, non morte, non alia re temporali conquassatur. Idcirco Paulus quoque dicebat: Charitas numquam excidit (I Cor. I). Omnia enim quae saeculares amicitias tollunt, spiritualem amorem magis confirmant. Ita Chrysostomus.] unum genus est insolubile charitatis, quod nec commendationis gratia, nec officii vel munerum magnitudo contractusque cuiusquam ratio, vel naturae necessitas iungit, sed sola similitudo virtutum. Haec, inquam, est quae in nullis umquam casibus scinditur, quam non solum dissociare vel delere locorum vel temporum intervalla non praevalent, sed ne mors quidem ipsa divellit. Haec est vera et indirupta dilectio, quae gemina amicorum perfectione ac virtute concrescit. |
2 | Cuius semel initum foedus, nec desideriorum varietas, nec contentiosa dirumpet contrarietas voluntatum. Caeterum multos novimus in hoc proposito constitutos, qui cum pro charitate Christi flagrantissima essent sodalitate devincti, non perpetuo eam nec indirupte servare potuerunt; quia licet bono societatis principio niterentur, non tamen uno nec pari studio arreptum propositum tenuerunt, fuitque inter eos quaedam temporalis affectio, quia non aequali utriusque virtute, sed unius patientia servabatur. |
3 | Quae quamvis ab uno magnanimiter atque infatigabiliter retentetur, necesse est tamen eam alterius pusillanimitate dirumpi. Infirmitates namque eorum qui tepidius perfectionis expetunt sanitatem, quantalibet fortium tolerantia sustententur, ab ipsis tamen qui infirmi sunt non feruntur. Habent enim insitas sibi commotionum causas, quae eos quietos esse non sinant; ut solent hi qui carnali aegritudine detinentur, stomachi sui infirmitatisque fastidia, coquorum vel ministrantium negligentiis imputare, et quantalibet eis obsequentium sollicitudo deserviat, nihilominus tamen sanis causas suae commotionis ascribere, quas sibi utique vitio valetudinis suae inesse non sentiunt. Quamobrem [Ut igitur firma sit, constans atque insolubilis amicitia, duo requiruntur: 1o virtutis studium. Primum enim amicitiae fundamentum in virtute statuendum est. D. Ambrosius lib. III Offic. (Cap. 15 et 16): Non potest homini amicus esse, qui Deo fuerit infidus. Pietatis custos amicitia est. D. Hieronymus ad Paulinum (Epist. 103): Vera illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non praesentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio, sed Dei timor et divinarum Scripturarum studia conciliant. S. Augustinus ad Macedonium (Epist. 52; vide plura infra c. 5): Nemo potest veraciter amicus esse hominis, nisi fuerit ipsius primitus veritatis. Neque hoc philosophi gentiles ignorarunt. Aristoteles enim in octavo Ethicorum (Cap. 3 et 8) tradit eam veri nominis et perfectam esse amicitiam, quae non commodi aut voluptatis, sed virtutis causa tantum conciliatur. Laelius apud Ciceronem ita loquitur (Lib. de Amicitia): Hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse. Bonos autem vocat qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides, integritas, aequitas, liberalitas; nec in eis sit ulla cupiditas, vel libido, vel audacia. Et paulo post: Sine virtute amicitia nullo pacto esse potest. Alterum in amicitia necessarium, virtutum quaedam paritas, sive aequalitas. Si enim virtus in altero excellat, in altero deficiat, facile ex hac parte dissolvetur amicitia, ut hic abbas pluribus ostendit, cui et Patres et philosophi consentiunt. D. Ambrosius ubi supra: Amicitia, inquit, aequalitatis magistra est, ut superior inferiori se praebeat aequalem, et inferior superiori. Inter dispares enim mores non potest esse amicitia. D. Hieronymus in Michaeam (Cap. VII): Amicitia pares aut accipit aut facit. Ubi inaequalitas est, et alterius eminentia, alterius subiectio, ibi non tam amicitia quam adulatio est. Unde et alibi legimus: Sit amicus eadem anima. Et Lyricus pro amico precans: Serves, inquit, animae dimidium meae. Aristoteles loco citato: Perfecta, inquit, amicitia est, qua viri boni pari virtute praediti inter se coniuncti sunt et copulati. Denique Tullius (cuius est de Amicitia liber, quem Laelium inscripsit): Ut ii, inquit, qui sunt in amicitia superiores exaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores docere non debent se a suis amicis, aut ingenio, aut fortuna, aut dignitate superari. Dispares enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam boni improbis, improbi bonis, amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia. Haec illi. Ex quibus sane non levis emergit scrupulus, cum ex iis sequi videatur ut neque inter nos et Deum, neque inter homines dispares et inaequales, hoc est, superiores et inferiores, ulla constare possit vera amicitia, quod certe tam rationi ac veritati repugnat, quam quod maxime. Ad hunc nodum dissolvendum haec mihi occurrerunt annotanda (Vide Gregor. Valent.): Primum duo loci insignes D. Thomae (In 2-2, disput. 3, q. 1), huic itidem loco elucidando aptissimi: ex quibus vera amicitiae ratio notioque cognoscatur. Prior hic est, qui ad charitatem erga Deum praecipue spectat, quae inter omnes amicitias primum locum obtinet, et caeterarum regula ac norma censeri debet: Charitas, inquit (2-2, q. 65, art. 5), non solum significat amorem Dei, sed etiam amicitiam quamdam ad ipsum, quae quidem super amorem addit mutuam redamationem cum quadam communicatione mutua, ut dicitur in VIII Ethicorum (Cap. 2 et 3). Et quod hoc ad charitatem pertineat, patet per id quod dicitur I Ioan. IV: Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Et I Corinth. I: Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem Filii eius. Haec autem societas hominis ad Deum, quae est quaedam familiaris conversatio cum Deo, inchoatur quidem hic in praesenti per gratiam, perficietur autem in futuro per gloriam. Alter locus hic notatus (2-2, q. 23, art. 1): Secundum Philosophum, in VIII Ethic., non quilibet amor habet rationem amicitiae, sed amor qui est cum benevolentia; quando scilicet sic amamus aliquem ut ei bonum velimus. Si autem rebus amatis non bonum velimus, sed ipsum earum bonum nobis velimus, sicut dicimur amare vinum, aut equum, aut aliquid huiusmodi, non est amor amicitiae, sed cuiusdam concupiscentiae. Ridiculum enim est dicere quod aliquis habet amicitiam ad vinum vel ad equum. Sed nec benevolentia sola sufficit ad rationem amicitiae; sed requiritur quaedam mutua amatio, quia amicus est amico amicus. Talis autem mutua benevolentia fundatur super aliqua communicatione. Cum ergo sit aliqua communicatio hominis ad Deum, secundum quod suam beatitudinem nobis communicat, super hanc communicationem oportet aliquam amicitiam fundari, de qua quidem communicatione dicitur I Corinth. I: Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem filii eius. Amor autem super hanc communicationem fundatus est charitas. Unde manifestum est quod charitas est amicitia quaedam hominis ad Deum. Haec S. Thomas. Ex quibus colligit Caietanus amicitiae nomine importari seu involvi tres conditiones, scilicet benevolentiam, redamationem, seu amorem reciprocum, et communicationem, id est, rei alicuius communionem, puta sanguinis, qualis inter consanguineos; vel militiae, qualis inter commilitones; vel religionis aut professionis, qualis inter monachos, etc. Et has conditiones ostendit in charitatem praecipue reperiri. Secundo notandum, cum dicitur amicitiam inter pares et aequales virtute aut virtutis studio esse debere, non intelligi virtutum paritatem seu aequalitatem absolutam quam vocant arithmeticam, sed geometricam seu proportionatam pro ratione personarum, seu pro statu et conditione cuiusque. Aliud enim virtutis studium, alia perfectio requiritur in superioribus, alia in inferioribus; alia in religiosis, alia in saecularibus; alia in senibus, alia in iuvenibus. Ut igitur firma sit et stabilis amicitia, requiritur ut quisque amicorum pari studio pro ratione et proportione sui status suum praestet officium, quod est virtutem colere: nempe pater ut patrem decet, praelatus ut praelatum, monachus ut monachum, et sic de caeteris (Arist. l. VIII Ethic. c. 7). Et hoc est quod ait Ambrosius (Ubi supra) superiorem inferiori debere se praebere aequalem, et inferiorem superiori: et hic abbas, vel Cassianus hoc loco, amicitiae fidam insolubilemque coniunctionem sola virtutum parilitate fundari. Quo etiam spectat illud Apostoli, quo tam superiores quam inferiores admonet, ut honore se invicem praeveniant, et mutuis inter se charitatis, beneficentiae, humilitatis officiis certent, Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, et solliciti invicem, cum sint invicem membra (Rom. XI). Qua de re pulcherrime disserit toto cap. XII prioris ad Corinthios, et cap. itidem XII ad Romanos, et alibi passim. Tertio notandum amicitiam veram, quemadmodum et poenitentiam veram duobus modis accipi posse: uno modo, ut vera intelligatur amicitia in qua reperitur vera ratio amicitiae, sicut dicimus Christum esse verum Deum et hominem; et verum aurum dicimus, quod non est adulterinum (Bonavent. in IV Sentent. dist. 14). Atque hoc modo accepta vera amicitia opponitur falsae, in qua scilicet non est verus amor, et aliae conditiones supra recensitae. Alio modo vera dicitur amicitia quae constans et perpetua, non interrupta, quaeque finem suum assequitur, finem, inquam, aeternae salutis, quem spectare debet vera et sincera amicitia, quae et perfecta et perfectorum amicitia dicitur. Quomodo dici solet quod verus amor numquam perit. Et iuxta Salomonem: Omni tempore diligit, qui amicus est (Prov. XVII). Quod de vero amico et vera amicitia prioris modi veritatem non habet. Eodem spectat illud D. Hieronymi: Amicitia, quae desinere potest, vera numquam fuit. Cui similis est sententia quae ex Augustino citari solet lib. de Amicitia: Charitas quae deseri potest, numquam vera fuit, id est perfecta: quamquam liber ille certum auctorem non habet, nec ab Augustino profectus creditur (Bellarm. in lib. de Script. Eccles.) Ex his, puto, patet solutio difficultatis.] haec est amicitiae, ut diximus, fida indissolubilisque coniunctio, quae sola virtutum parilitate foederatur. |
4 | Dominus enim inhabitare facit [Μονοτρόπους verterunt LXX, id est homines unius modi et ritus, vel, ut alii interpretantur, solitarios. D. Hieronymus dicit haberi in Hebraeo: Dominus inhabitare facit monachos in domo. Quod notasse debuerant qui monachorum nomen ut novitium aut novellum suggillant ac vellicant, monachomastiges et monachomachi sectarii, ab eius antiquitate, νεογέννητοι καὶ νεόφυτοι, id est, remotissimi et novitii ipsi, recens nati, et tam novi quam novatores. Neque his repugnat quod scribit D. Augustinus tract. 97 in Ioannem: Xenodochia et monasteria postea sunt appellata novis nominibus: res tamen ipsae et ante nomina sua erant, et religionis veritate firmantur. Loquitur enim Augustinus, ut ex verbis eius praecedentibus constat, de primis Christianis (Vide notas Baron. in Martyrol. Octob. 19), et tempore apostolorum, quo primum Antiochiae appellati sunt discipuli Christiani, sicut legitur in Actibus Apostolorum (Actor. XI), quo tempore nondum quidem monachorum et monasteriorum vocabula erant in usu, saltem adeo frequenti: quamvis ipsi Apostoli et primi eorum discipuli Hierosolymis agentes re ipsa veri essent monachi, ut qui vitam monasticam sive coenobiticam primi instituerint, ubi essent omnia communia, ut habetur Act. IV. Unde D. Hieronymus lib. de Viris Illustr. in Philone dicit talem primam Christo credentium fuisse Ecclesiam, quales nunc monachi esse nituntur et cupiunt. Et Cassianus lib. II Instit. cap. 5 asserit a S. Marco evangelista Aegyptios monachos accepisse primam vivendi formam. Attamen ipsum monachorum et monasteriorum vocabulum etiam tempore apostolorum, vel paulo post, in Ecclesia notum et vulgatum fuisse, manifeste patet tum ex Dionysio Areopagita, qui et epistolam scripsit ad Demophitum monachum (Epist. 8), et lib. de Ecclesiastica Hierarchia prolixe explicat monasticae professionis et institutionis formam; tum ex Philone, qui etiam Dionysio antiquior, in libro de Vita Contemplativa supplicum (Cap. 6), scribit, apud therapeutas illos Alexandrinos suum cuique fuisse sacrum domicilium, quod μοναστήριον vocabatur. Hoc igitur tempore verum est, quod ait Augustinus, xenodochia et monasteria novis appellata nominibus; rem tamen ipsam longe ante sua nomina exstitisse, cum etiam in Veteri Testamento filii prophetarum, et alii veri fuisse monachi, et monachorum duces ac principes a Patribus astruantur. At de his plura ad collat. 18, ubi ex professo de his agitur. Satis sit hoc loco ostendisse monachorum institutum non recens, sed ab initio nascentis Ecclesiae viguisse; licet nomen ipsum non adeo vetus fuerit ac Christianorum, et illud tamen etiam apostolorum temporibus usurpatum, quod etiam in textu Hebraeo praenuntiatum monuit D. Hieronymus.] unius moris in domo [Psal. |
5 | Nihil enim prodest si moribus ac proposito dissidentes una habitatione iungantur, nec obest parili virtute fundatis, per locorum intervalla disiungi. Apud Deum namque morum cohabitatio, non locorum, unita fratres habitatione coniungit; nec potest umquam pacis integritas custodiri, ubi voluntatum diversitas invenitur. |