monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, Collationes, 2, 16, PRIMUM. <<<     >>> III. Unde indissolubilis amicitia sit.

Cassianus, Collationes, 2, 16, CAPUT II. Disputatio eiusdem senis de infido amicitiarum genere.

1 [Praeter Aristotelem, qui tres amicitiae species recensuit (Lib. VIII Ethic. c. 3), delectabilem, utilem et honestam, antiqui Patres etiam varia amicitiae genera descripserunt. Clemens Alexandrinus lib. II Strom. cap. 9: Docemur, inquit, esse triplex genus amicitiae: et eorum primum quidem genus est, idque optimum ac praestantissimum, id quod est ex virtute, valida enim est quae est ex ratione dilectio. Secundum autem, ac medium, ex remuneratione: est autem hoc genus aptum ad societatem et communicationem, libenter impertiens, et vitae conducibile. Tertium autem dicimus, quod est ex consuetudine. Clarius S. Chrysostomus in Epistolam ad Colossenses: Multae, ait, sunt causae ex quibus oritur amicitia, et ut turpes omittamus, quia malae sunt, et bonas tantum in medium adducamus, aliae sunt amicitiae temporales, aliae naturales, aliae spirituales. Temporales oriuntur ex beneficio, ex communione mensae, aut peregrinationis, aut artificii eiusdem, aut ex vicinia eadem, aut ex huiusmodi rebus aliis. Naturales sunt, patris erga filium, filii erga patrem, fratris erga fratrem, nepotis erga avum, matris erga liberos, uxoris erga virum. Et istae quidem vehementiores illis esse videntur; videntur, inquam, quia saepenumero illis inferiores sunt. Nam alicubi visi sunt amici germanius affecti quam fratres. Spiritalis vero dilectio omnes reliquas excellit, tamquam regina quaedam suorum dominium habens, et splendido habitu conspicua. Nihil enim terrenum hic est, unde ista nascatur, quemadmodum in aliis; non enim ex consuetudine nascitur, non ex beneficientia, non ex natura, non ex tempore, sed e supernis descendit, ex ipso coelo. Haec Chrysostomus. Augustinus vero homilia 38 inter 50: De amicitia videte quid dicam. Sunt amici ex certa amicitia, quae nec amicitia dicenda est, quam facit mala conscientia. Sunt enim homines qui pariter mala committunt, et ideo videntur sibi coniuncti. Excepta illa, est quaedam amicitia carnalis, per consuetudinem cohabitandi, colloquendi, simul conversandi, ut contristetur homo, quando deseritur ab amico. Est ista amicitia et consuetudinis, non rationis. Habent illam et pecora. Est et alia superior amicitia, non consuetudinis, sed rationis, qua diligimus hominem propter fidem et mutuam benevolentiam. Eodem modo Cassiodorus, lib. de Amicitia, multas eius species distinguit, ex causis a quibus ipsa procedit: Fons, inquit, et origo amicitiae amor est, et quasi genus ad speciem. Nam cum amor saepe sine amicitia, amicitia numquam sine amore consistit. Amor itaque quandoque ex naturae instinctu, quandoque ex motu carnali, quandoque ex officio causam recipit, quandoque vero ex ratione sola, plerumque etiam ex ratione et affectione procedit. Ita Cassiodorus, qui et huius divisionis singula membra latius deinde explicat.] Amicitiarum ac sodalitatis multa sunt genera, quae diversis modis humanum genus dilectionis societate connectunt. Quosdam enim praecedens commendatio primum notitiae, post etiam amicitiae fecit inire commercia. In quibusdam vero contractus quidam seu [Paraphrasis Dionysii: Pactio dati et accepti. Pactio sive pactum dicitur duorum pluriumve in idem placitum, sive consensus, scilicet ad aliquid faciendum aut dandum, ut dicit textus in l. I ff. de Pactis. Unde omnis contractus generali nomine pactum dicitur. Pactio dati et accepti est contractus quidam inter dantem et accipientem, quo sibi mutuo obligantur, ut si minus ab accipiente expensum fuerit quam acceptum, datori restituatur; et contra, si plus expensum fuerit quam acceptum, acceptori restituatur. Unde et rario expensi atque accepti alias dicitur, de qua in fine l. Emptor ff. de Pact. Inde tabulae et codices dati et accepti apud Ciceronem pro Roscio Comoedo, Coel. Rhodig. lib. XII cap. 21.] dati acceptive depactio, charitatis foedera copulavit.
2 Quosdam negotiationis seu militiae vel artis ac studii similitudo atque communio amicitiarum vinculis nexuerunt, per quam ita etiam effera sibi invicem corda mansuescunt, ut etiam hi qui in silvis ac montibus latrociniis gaudent, et effusione humani sanguinis delectantur, suorum scelerum participes amplectantur ac foveant. Est etiam dilectionis aliud genus, quod instinctu naturae ipsius et consanguinitatis lege connectitur, quo vel contribules, vel coniuges, vel parentes, seu fratres ac filii naturaliter caeteris praeferuntur, quod non solum humano generi, verum etiam omnibus alitibus atque animantibus inesse deprehenditur.
3 Nam pullos vel catulos suos naturali affectu instigante sic protegunt ac defendunt, ut frequenter pro ipsis etiam obiicere se periculis mortique non metuant. Denique etiam illa bestiarum vel serpentium vel alitum genera, quae intolerabilis feritas ac lethale virus ab omnibus separat et secernit, ut sunt [Basiliscum alii regulum vocant, pari derivatione. Est vero serpentis genus quod, teste Plinio (Lib. VIII cap. 2), in solitudinibus Africae frequens, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula, ut quodam diademate insigne, sibilo reliquos omnes fugat serpentes; nec ut reliqui serpentes corpus impellit, sed celsus et a medio erectus incedens frutices et herbas necat, nec contactu solum, sed et afflatu. Monoceros animal unicum cornu gerens; unde et unicornis appellatur (Isidor. Etym. lib. XII cap. 4). Differt tamen a rhinocerote, quod hic in nare, ille in fronte cornu gestet; quem Plinius ita depingit: Asperrimam feram monocerotem. reliquo corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu gravi, uno cornu nigro media fronte cubitorum duum eminente. Hanc feram vivam negant capi. Sic ille. Verum Patres monocerotem cum rhinocerote plerumque confundunt (Commentarius Hieron. vel potius Bedae in Iob.; Isidor. ibidem, cap. 13). Nam ubi legimus in Vulgata editione Iob. XXXIX: Numquid volet rhinoceros servire tibi? alii legunt: Numquid volet monoceros servire tibi? Hinc D. Gregorius XXXI Moralium: Rhinoceros iste, qui etiam monoceros in Graecis exemplaribus nominatur, tantae esse fortitudinis dicitur, ut nulla venantium virtute capiatur, etc. Gryps, vel gryphus, unde gryphes, vel gryphi in plurali, animal pennatum et quadrupes. Genus hoc ferarum in Hyperboreis montibus nascitur, omni ex parte leo; alis tantum et facie aquilis simile, equis vehementer infestum (Plin. lib. X c. 40, Isidor. supra). Unde Virgilius (Ecloga 8): Iungantur iam gryphes equis.] basilisci, vel monocerotes, vel gryphes, cum etiam visu ipso cunctis perniciosa esse dicantur, inter se tamen pro originis ipsius affectionisque consortio pacata et innoxia perseverant. Sed haec omnia quae diximus genera charitatis, sicut malis ac bonis, feris etiam atque serpentibus videmus esse communia, ita etiam usque in finem certum est perseverare non posse.
4 Etenim interrumpit ea frequenter ac dividit locorum discretio, et oblivio temporalis, et verbi vel causae negotiorumque contractus. Ut enim ex diversis, vel lucri, vel libidinis, vel consanguinitatis ac necessitudinum variarum societatibus acquiri solent, ita intercedente qualibet divortii occasione solvuntur.
Cassianus HOME

csg576.108

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik