monumenta.ch > Cassianus > 1
>>> Cassianus, Collationes, 2, 16, II. Disputatio eiusdem senis de infido amicitiarum genere.

Cassianus, Collationes, 2, 16, CAPUT PRIMUM.

1 Beatus Ioseph, cuius nunc instituta ac praecepta pandenda sunt, unus ex tribus quorum [Ex toto quidem numero undecima; prima autem e decem collationibus huius secundae classis, quae cum tribus anachoretis, scil. Chaeremone, Nesterote et hoc Iosepho ibidem nominatis habitae sunt.] in prima collatione fecimus mentionem, clarae admodum familiae ac primarius civitatis suae intra Aegyptum fuit, [De hac civitate vide supra collat. 14 cap. 4.] quae appellatur Thmuis, et ita non solum Aegyptia, sed etiam Graeca facundia diligenter edoctus, ut vel nobis vel his qui eloquentiam Aegyptiam penitus ignorabant, non ut caeteri per interpretem, sed per semetipsum elegantissime disputaret.
2 Qui cum institutionem suam nos desiderare sensisset, percunctatus primum utrumnam essemus germani fratres, audiensque a nobis quod non carnali, sed spirituali essemus fraternitate devincti, nosque ab exordio renuntiationis nostrae, tam in peregrinatione, quae ab utroque nostrum fuerat obtentu militiae spiritalis arrepta, quam in coenobii studio individua semper coniunctione sociatos, tali usus est sermonis exordio.
Cassianus HOME

csg576.107

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik