Cassianus, Collationes, 2, 15, CAPUT VI. Quod meritum uniuscuiusque non ex signis debeat aestimari.
1 | Hi itaque viri nihil sibi pro talium mirabilium virtute donabant, quia non haec suo merito agi, sed Domini misericordia fatebantur, apostolicis verbis in admiratione signorum humanam gloriam refutantes: Viri fratres, inquiunt, quid admiramini in hoc, aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare [Actor. III]? Nec quemquam in donis ac mirabilibus Dei, sed potius ex propriis virtutum fructibus praedicandum esse censebant, qui industria mentis et operum virtute generantur. Plerumque enim, ut supra iam dictum est (Cap. I), homines mente corrupti ac reprobi circa fidem, in nomine Domini et daemonia expellunt, et virtutes maximas operantur. |
2 | De quibus cum apostoli causarentur et dicerent, Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum, licet eisdem ad praesens responderit Christus: Nolite prohibere, qui enim non est adversum vos, pro vobis est [Luc. IX]. Tamen eis in fine dicentibus, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? |
3 | responsurum se esse testatur, quia numquam novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis [Matth. VII]. Et idcirco etiam istos quibus hanc gloriam signorum atque virtutum pro merito sanctitatis ipse concessit, ne in his extollantur, admonet dicens: Nolite gaudere quia daemonia vobis subiiciuntur, gaudete autem quia nomina vestra scripta sunt in coelis [Luc. X]. |