1 | Quid etiam [Primo huius nominis abbatis Abrahae occursu suspicatus sum illum Abraham, sive Abrahamium, vel Abramium sanctum eremitam hoc loco designari, cuius vitam beatus Ephrem luculento sermone descripsit, cuius et memoria celebratur in Martyrologio Romano 16 Martii. At, re attentius inspecta, facile agnovi aliter se habere; et alium hic abbatem Abraham, sive Abrahamium ab illo denotatum. Nam ille Syrus, et S. Ephrem Syri discipulus, ut ipsemet et alii testantur (S. Ephrem. in Testam.; Sozomen. l. III c. 15; Niceph. l. IX, c. 16); hic vero Aegyptius, ut ex hoc textu manifeste colligitur. Ille quinquaginta annis in cellula mansit inclusus, ut refert S. Ephrem: hic ab eremo Thebaidis, quae superior Aegyptus vocatur, descendit in Aegyptum inferiorem, metendi gratia, ut hic dicitur; hic παίς, id est, puer, ob simplicitatem et innocentiam cognominatus: ille non item. Denique nihil inter illius Syri Acta fusius a Metaphraste enarrata legitur eorum, quae huic Abrahae Aegyptio attribuuntur hic miracula. Itaque non alium hic abbatem Abraham intelligendum exstimo quam illum cui postrema et vigesima quarta collatio a Cassiano descripta tribuitur, quae de Mortificatione inscribitur: de quo proinde plura ibidem, quae occurrerint, dicenda erunt.] abbatis Abrahae gesta commemorem, qui [Ciaconius et alii tantummodo habent: παίς, pro simplicitate, et innocentia. Et revera παίς, proprie non simplicem, sed puerum aut famulum significat, ut satis notum est. Potuit tamen hoc nomen huic abbati imponi ratione simplicitatis et innocentiae qua puero similior videbatur, quam viro, aemulatus, opinor, illam Salvatoris sententiam: Nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V).] παίς, id est, simplex, pro simplicitate morum et innocentia, cognominatur? Qui [Adverte veteres monachos et eremitas olim tempore messis ad metendum segetes de suis cellulis aut monasteriis fuisse egressos: quorum proposito exemplo D. Benedictus suos coenobitas pie admonet, ut si necessitas loci aut paupertas exegerit ut ad fruges colligendas per se occupentur, non contristentur: quia tunc vere monachi sunt, si labore manuum suarum vivant, sicut et Patres nostri et apotsoli. Porro Quinquagesimam hic intellige totum tempus quod vocamus Paschale, ut alibi monuimus. De quo ex professo agitur collatione 21, cui titulus: De remissione Quinquagesimae (Vide etiam lib. III Inst. cap. 11). At qui potuit, inquies, tempus Paschale, sive ante Pentecosten, ad metendum, esse idoneum, et maturis iam frugibus opportunum? Potuit certe, cum non solum in Aegypto, verum etiam in Palaestina aliisque regionibus messis in mense Maio ut plurimum contingeret. Nam inter Pascha et Pentecosten apud Iudaeos messem fieri solitam satis constat ex Levitico et Deuteronomio (Levit. XXIII, Deut. XVI). In Aegypto autem (ut Plinius) omni serunt mense, et ubicumque imbres aestivi non sunt, ut in India et Aethiopia; et alibi: In Aegypto hordeum sexto a satu mense, frumenta septimo metuntur (Plin. l. XVII c. 18 et l. XVIII c. 7). Alibi etiam scribit binas messes et binas aestates contingere media inter illas hieme (Lib. VI c. 17).] cum metendi gratia ad Aegyptum de eremo diebus Quinquagesimae perrexisset, et a muliere quadam parvulum suum lactis inopia iam tabidum atque [Seminex, id est, semimortuus, aut semivivus, moribundus. Ovidius lib. I Metaph.: Atque ita semineces partim ferventibus artus Mollit aquis. Sidonius lib. I epist. 7, pietas Augusta seminecem . . . vel exsilio muneretur.] seminecem praeferente, lacrymosis precibus fuisset obstrictus, calicem ei aquae potandum impresso crucis signaculo dedit, cuius haustu confestim mirum in modum arida iam penitus ubera copia lactis redundante confluxerunt. |