1 | Germanus: Ad haec ego occulta primum compunctione permotus, ac deinde graviter ingemiscens, Haec, inquam, omnia quae copiosissime digessisti maiora mihi intulerunt desperationis augmenta quam hactenus sustinebam. Quippe cui praeter illas generales animae [Id est, innatas et ingenitas tum animi tum corporis infirmitates et miserias omnibus hominibus communes quibus quasi vinculis anima in corpore, velut in carcere captiva constringitur, deprimitur ac distinetur. Quas animae captivitates in se deplorans Apostolus, Infelix, ait, ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius (Rom. VII)? easque paucis his verbis complexus div. Bernardus (Serm. 5 in Dedicat.): Quid necesse est singulas eius miserias numerare, quam sit onerosa peccatis, obfusa tenebris, irretita illecebris, pruriens concupiscentiis, obnoxia passionibus, impleta illusionibus, prona semper ad malum, in vitium omne proclivis, postremo totius confusionis et ignorantiae impleta?] captivitates, quibus non dubito infirmos quosque pulsari extrinsecus, [ Horum occasione verborum quaeri posset num expediat monachis studere aut studuisse liberalibus disciplinis, grammaticae, poeticae, rhetoricae, philosophiae, et similibus? Apparet enim ex hoc loco id non modo inutile monacho, verum etiam noxium et perniciosum censeri; quandoquidem orationi et meditationi magnum afferat incommodum, ac proinde salutis impedimentum, dum mens historiarum, fabularum, carminum, etc., recordatione in oratione distrahitur, et a sanctioribus exercitiis et occupationibus, huiusmodi phantasmatibus avocatur, ut hic abbas Germanus in seipso expertus et dolens testatur. Cui accedit gravissima auctoritas et exemplum memorabile div. Hieronymi, qui se eam ob causam graves poenas divinitus luisse commemorat, quod Ciceronem avidius et frequentius lectitaret, rem ita enarrans in epistola ad Eustochium (Epist. 20): Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis, et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi, propter coelorum me regna castrassem, et Hierosolymam militaturus pergerem, bibliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere omnino non poteram. Itaque miser ego lecturus Tullium ieiunabam; post noctium crebras vigilias, post lacrymas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum ex imis visceribus eruebat, Plautus sumebatur in manus; si quando in memetipsum reversus, Prophetas legere coepissem sermo horrebat incultus; et quia lumen caecis oculis non videbam, non oculorum culpam esse putabam, sed solis. Dum ita me antiquus serpens illuderet, media ferme Quadragesima medullis infusa febris corpus invasit exhaustum, et sine ulla requie: quod dictu quoque incredibile sit, sic infelicia membra depasta est, ut ossibus vix haererem. Interim parantur exsequiae, et vitalis animae calor, toto frigescente iam corpore, in solo tantum tepente pectusculo palpitabat; cum subito raptus in spiritu, ad tribunal Iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem. Interrogatus de conditione, Christianum me esse respondi. Et ille qui praesidebat: Mentiris, ait, Ciceronianus es, non Christianus: Ubi enim thesaurus tuus, ibi et cor tuum (Matth. VI). Illico obmutui, et inter verbera (nam caedi me iusserat), conscientiae magis igne torquebar, illam mecum versiculum reputans: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI)? Clamare autem coepi, et eiulans dicere: Miserere mei, Domine, miserere mei: haec vox inter flagella resonabat. Tandem ad praesidentis genua provoluti, qui astabant precabantur ut veniam tribueret adolescentiae, et errori locum poenitentiae commodaret, exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum libros aliquando legissem. Ego qui in tanto constrictus articulo, vellem etiam maiora promittere, deierare coepi, et nomen eius obtestans dicere: Domine, si umquam habuero codices saeculares, si legero, te negavi. In haec sacramenti verba dimissus revertor ad superos, et mirantibus cunctis oculos aperio, tanto lacrymarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerem ex dolore. Nec vero sopor ille fuerat, aut vana somnia, quibus saepe deludimur: testis est tribunal illud ante quod iacui; testis iudicium triste, quod timui; ita mihi numquam contingat in talem incidere quaestionem; liventes fateor habuisse me scapulas, plagas sensisse post somnum, et tanto dehinc studio divina legisse, quanto non ante mortalia legeram. Hactenus div. Hieronymus. Dubitant porro nonnulli an haec vere et realiter, an imaginarie tantum ei in somnis contigerint, hoc est, an revera vapularit, vereque ad Christi tribunal raptus fuerit S. Hieronymus. Qua de re egregiam habet disputationem R. P. Nicol. Serarius societatis Iesu insignis theologus, productis in utramque partem multis argumentis (In prolegom. Biblic cap. 28). Certe qui Hieronymi verba attendit, dubitare vix potest historiam ab eo verissimam describi. Sed utut sit, hoc certe fatendum est, div. Hieronymum si non vera, saltem imaginaria illa vapulatione et flagellatione, sui officii fuisse divinitus admonitum, et a Ciceronis aliorumque gentilium nimio studio et lectione coercitum. Quibus tamen non obstantibus, dico perquam utile et honestum esse monachos et religiosos omnes liberalibus disciplinis institui, aut his a iuventute instructos et excultos esse, idque multiplici ratione e sacris canonibus et antiquitatis exemplis petita. Primum ratione sacerdotii, cum monachi omnes hoc tempore, non, ut olim, inter laicos censeantur, sed ad clericatum et ordines sacros, et denique ad sacerdotium, opportuno tempore, cessante legitimo impedimento, promoveri iubeantur. Sic enim Clement. V, in concilio Viennensi, ad ampliationem cultus divini statuit ut monachi quilibet ad monitionem sui abbatis se faciant ad omnes ordines sacros (excusatione cessante legitima) promoveri (Clement. Ne in agro, de statu monach.). Quod si litteraturam aliquam et scientiam saltem linguae Latinae, etiam in minoribus ordinibus requirit Ecclesia (Concil. Trident. ss. 23, cap. 11, de Reformat.), immo ab eorum susceptione arcet omnino illitteratos (Apud Gratian. dist. 36, cap. Illitteratos); quanto magis in maioribus, praesertim in sacerdotio, ne in illam sententiam impingatur qua Dominus per prophetam dicit: Quia tu scientiam repulisti, repellam te et ego, ne sacerdotio fungaris mihi (Ose. IV). Et si monachis Pachomianis, id temporis certe laicis, legimus iniunctum, ut omnino nullus esset in monasterio qui non edisceret litteras et de Scripturis aliquid teneret (ut habet articulus 80 Regulae S. Pachomii), quanto magis id sanciri et servari debet in domiciliis coenobiisque monachorum, utique clericorum! Hinc pontifex ibidem subdit: Ut ipsis monachis proficiendi in scientia via opportuna non desit, in singulis ipsorum monasteriis, quibus ad hoc suppetunt facultates, idoneus teneatur magister, qui eos in primitivis scientiis instruat diligenter (Concil. Colon. c. 30 et 31). Ubi primitivas scientias vocat grammaticam, logicam et philosophiam, ut exposuit Benedictus XII pontifex in sua constitutione Benedictina (Constit. Bened. XII, ad tit. de litterarum Palaestra), cuius verba mox citabimus (Cap. 6). Secundo ratione studii theologici, quod monachis omnibus maxime commendatur, cui inferiores scientiae subserviunt. Unde Benedictus pontifex loco citato: Quia, inquit, per exercitium lectionis acquiritur scientiae margarita, et per studium sacrae paginae ad cognitionem excellentiae divinae familiarius pervenitur, ac per agnitionem humani iuris animus rationabilior efficitur, et ad iustitiam certius informatur; nos cupientes ut viri eiusdem ordinis seu religionis in agro Dominico laborantes, in primitivis, ac deinde in divini et humani canonici, videlicet iurium, scientiis instruantur; constitutioni Clementis papae, quinti, et praedecessoris nostri, de monachis in scientiis instruendis, infra monasteria quibus degunt editae, inhaerentes: illam volumus et praecipimus firmiter observari; et nihilominus adiiciendo statuimus, et ordinamus, ut in quibuslibet ecclesiis cathedralibus, monasteriis, prioratibus, et aliis conventualibus et solemnibus locis, quibus ad hoc suppetunt facultates ordinis seu religionis huiusmodi, deinceps habeatur magister (Vide cap. Quia nonnullis, de magistris), qui monachos eorum doceat in huiusmodi scientiis primitivis, videlicet grammatica, logica et philosophia, etc. Eodem spectat decretum concilii Tridentini (Sess. 5, cap. 1, de reformat.), quo statuitur ut in omnibus monasteriis lectio theologica habeatur. Porro licet ad theologiae qualecumque studium et aliquam Scripturarum lectionem et intelligentiam, profanas scientias, rhetoricam, philosophiam, aliasque id genus disciplinas praenosse ac praedidicisse minime necesse sit, ad perfectiorem tamen ac utiliorem necessarias esse, vel certe, ut minimum, perutiles, nemo negaverit. Quod SS. Patres et Ecclesiae doctores Scripturarum peritissimi, et summi theologi, non suo tantum exemplo, sed scriptis etiam et auctoritatibus docuerunt. Div. Hieronymus magno oratori Romano quaerenti cur in opusculis suis saecularium litterarum exempla poneret, et candorem Ecclesiae ethnicorum sordibus pollueret, ut ipse aiebat, respondens, qua ratione et quorum exemplo id faciat, et faciendum approbet, late exponit, haec inter alia scribens (Epist. 84): Quis enim nescit, et in Moyse, et in Prophetarum voluminibus quaedam assumpta de gentilium libris; et Salomonem philosophis Tyri et nonnulla proposuisse, et aliqua respondisse? Unde in exordio Proverbiorum (Prov. I) commonet ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas, et obscurum sermonem, dicta sapientum, et aenigmata, quae proprie dialecticorum et philosophorum sunt. Sed et Paulus apostolus Epimenidis poetae abusus versiculo est, scribens ad Titum: Κρῆτες ἀεὶ ψεῦσται, κατὰ θηρία γαστέρες ἀργοί, id est, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. II). Cuius heroici hemistichium postea Callimachus usurpavit. In alia quoque epistola, Menandri ponit senarium, Φθείρουσιν ἤθη χρηστὰ ὁμιλίαι κακαί, id est, Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV), et apud Athenienses in Martis curia disputans, Aratum testem vocat: Ipsius enim et genus sumus (Actor. XVII), quod Graece dicitur: τοῦ γὰρ καὶ γένος ἐσμὲν, et est clausula versus heroici. Et ne parum hoc esset, ductor Christiani exercitus, et orator invictus, pro Christo causam agens, etiam inscriptionem fortuitam torquet in argumentum fidei. Didicerat enim a vero David extorquere de manibus hostium gladium et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare (I Reg. XVII). Legerat in Deuteronomio Domini voce praeceptum, mulieris captivae radendum caput, supercilia, omnes pilos, et ungues corporis amputandos, et sic eam habendam in coniugio (Deut. XXI). Quid ergo mirum si et ego sapientiam saecularem propter eloquii venustatem et membrorum pulchritudinem de ancilla atque captiva Israelitidem facere cupio? Etsi quidquid in ea mortuum est idololatriae, voluptatis, erroris, libidinum, vel praecido, vel rado, et mixtos purissimo corpori vernaculos ex ea genero Domino Sabaoth? Ita div. Hieronymus. S. Augustinus lib. II de Doctrina Christiana (Cap. 16 et seqq.), non modo philosophiam theologo utilem esse docet, sed et rhetoricam, poeticam, dialecticam, politicam, arithmeticam, historiam, et generatim quidquid a gentilibus rationi congruenter, acute ingenioseque inventum, memoriaeque proditum est. Augustinum imitatus Cassiodorus libro Instit. divin. lectionum: Quidquid, ait, in Scripturis divinis de talibus rebus (artibus ac disciplinis liberalibus) inventum fuerit, praecedenti notitia melius probatur intelligi; constat enim quasi in origine per Spiritum sapientiae rerum istarum indicia fuisse seminata, quae postea doctores saecularium litterarum ad suas regulas prudentissime transtulerunt. Et cap. 25, cosmographiam commendat; cap. 26 et 27. grammaticam, rhetoricam, dialecticam, geometriam, arithmeticam, astronomicam, aliamque omnem liberalem disciplinam: Est enim, inquit, rerum istarum proculdubio, sicut et patribus nostris visum est, utilis et non refugienda cognitio, quando eam in litteris sacris, tamquam in origine generalis perfectaeque sapientiae ubique reperis esse diffusam. Rursus cap. 28: Multi patres nostri talibus litteris eruditi, et in lege Domini permanentes ad veram sapientiam pervenerunt; sicut beatus Augustinus, lib. de Doct. Christiana, meminit dicens: Non aspicimus quanto auro et argento, et veste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus et doctor suavissimus, et martyr beatissimus? quanto Lactantius? quanto Victorinus, Optatus, Hilarius? Et ut de vivis taceam, quanto innumerabiles Graeci? Haec ille. Quibus adde div. Ambrosium, Hieronymum, ipsumque Augustinum, aliosque Patres, quos in omni genere saecularium scientiarum excelluisse constat. Quid, quod olim pleraque monasteria, praesertim Benedictinorum fuisse videantur studiosorum gymnasia, et scholae sacrarum litterarum, aliarumque disciplinarum, non quod ab initio in hunc potissimum finem erecta atque instituta fuerint monasteria, ut in iis litterarum studia publice exercerentur, ut haeretici nugantur; sed quia cum pietatis ac religionis studio coniunctae in plerisque monasteriis bene institutis maxime floruerint (Vide Hieron. Platii lib. II de Bono Relig. cap. 32 et 33), et multis temporibus, cum alibi pene ab omnibus destitutae contemptui haberentur, sedem sibi ac domicilium apud monachos retinuerint, atque inde multos praeclarissimos viros, pontifices, doctores, antistites, sanctitatis et doctrinae laude insignes, Ecclesiae catholicae subsidio et ornamento produxerint, et velut lucernas ardentes super candelabrum erexerint, Ut lucerent omnibus qui in domo Dei sunt (Matth. V et Luc. XVI). Cuius rei testis locupletissimus Ioannes Trithemius lib. I de Viris Illust. ordinis div. Benedicti, cuius egregia narratione, licet satis prolixa, ad maiorem huius rei fidem ac perspicuitatem visum operae pretium hunc locum illustrare: A principio, inquit (Cap. 6; vide eumdem in Chron. Hirsaug. anno 952), ordinis nostri, usque ad tempora Henrici imperatoris quarti, multi viri doctissimi in eo floruerunt, sicut in secundo libro huius opusculi, ex parte, quantum poterimus, explicabimur. Nam adhuc sancto Benedicto vivente, et ordine per diversa terrarum spatia diffuso, plerique nobiles eruditissimique iuvenes monasticis institutis secundum Regulam eius colla submiserunt, qui non solum in Scripturis divinis, sed etiam in saecularibus litteris peritissimi habebantur. E quibus clarissimus ille senator Cassiodorus, vir undecumque doctissimus, senatoria dignitate deposita, pro Dei amore monachus coenobialis efficitur. Succedente vero tempore summum monachis erat studium Scripturarum, et in omnibus disciplinis bonarum artium amor discendi continuus. Nam qui docti ad conversionem venerant, minoribus fratribus praecepta discendi utiliter ministrabant; nec minor aetas proficiendi desiderium impedire potuit, quae magistrorum imperio regebatur. Ut vero paucos e pluribus in exemplum demus, Bonifacium et Rabanum archiepiscopos Moguntinos, Bedam quoque presbyterum intueamur; quorum primus Bonifacius adhuc puer quinque annorum, in Anglia, monasterio traditur, ubi in tantum profecit iugi studio Scripturarum, ut doctor et apostolus Germanorum habeatur. Exstant eius ad diversos elegantes epistolae. Exstant et varia syntagmata, quibus ingenii eius vena redundans fluenta sacrae doctrinae effudit. Rabanus etiam, qui etiam Bonifacio in archiepiscopatu sextus in ordine successit, in monasterio Fuldensi puer ad conversionem venit; qui quantum in Scripturarum scientia profecerit, infinita pene testantur volumina quae composuit. Et non solum in expositione sacrarum litterarum, sed etiam in omnibus humanitatis artibus peritissimus fuit. Quantum in poesi valuerit, atque carminibus, mirabile opus de sancta cruce indicat: quantum in historiis veterum exercitatus fuerit, insigne volumen eius de Universo praenotatum declarat. Rhetoricae artis notitia in scriptis et epistolis eius copiose relucere dignoscitur. Beda monachus et presbyter venerabilis, toto notus in orbe, cum esset annorum septem, a parentibus coenobio traditur, cuius opera in universa Ecclesia laudibus attolluntur. Hi sanctissimi viri, atque in Scripturis peritissimi doctores, quidquid de scientia Scripturarum norunt, in monasteriis sub Regula ordinis didicerunt. Non mittebantur causa discendi ad externas nationes, cum in coenobiis semper haberent bonarum artium praeceptores. Taceo de caeteris pluribus eruditi simis viris, qui ad monasticam in pueritia venientes, tam doctrina quam sanctitate gloriosi effulserunt. Magna in eis fervebat devotio; arsit in eorum mentibus regularis disciplinae zelus commendandus, qui eos numquam sinebat esse otiosos. Salvo enim officio divino, cui omnes devote insistebant, de reliquo, monachi studio vacabant Scripturarum, quibus non solum illuminabantur intellectu, sed etiam compungebantur affectu. In exercitio monachorum sancto semper viget amor, qui eos de lectione ad orationis vigilantiam vocat studiosos. Nam qui se in sacris Scripturis amplius exercitassent, vacantibus horis, studio et expositionibus earumdem intendebant, libros conficientes, et varios tractatus, quibus studia fratrum suorum ad Deum quotidie provocabant. Caeteri autem fratres, iuxta quod Regula vetat, otio non vacabant, sed post orationes operi manuum directe insistebant Libros scribebant, qui ad hoc erant idonei, et a doctoribus edita ex schedis ad mundum redigebant. Alii scriptos codices artificiose conglutinabant; nullius manus huic sancto deerat officio; gaudebant se omnes participes haberi studiorum, quae in expositionibus Scripturarum gerebantur. Iuniores etiam fratres disciplinis instituebantur scholasticis, prout unicuique eorum conveniebat: alii in grammatica, alii in orthographia, in rhetorica nonnulli vel dialectica; quidam in musica, arithmetica, et arte computistica; alii in philosophia; atque alii in his iam fundati ad Scripturas introducebantur theoreticas; nullus in coenobiis locus dabatur otio, sed suis studiis atque laboribus singuli insistebant. Unde etiam multi sanctissimi doctissimique in omni scientia Scripturarum viri cum magna laude nominis sui et ordinis evaserunt. Haec Trithemius de doctoribus nostri ordinis et mirabili studio monachorum antiquitus, ut praefert titulus eius capitis. His demum accedit tertia ratio administrationum sive spiritualium, sive temporalium, quas monachi tum in monasteriis, tum extra monasteria exercere debent; nec tamen possunt convenienter, religiose, prudenterque, ut par est, nisi multa et varia rerum cognitione, usu et exercitatione praediti atque instructi, ut per se notum est. Quis enim alios regere, docere, concionari, confessiones excipere, aliaque munera ecclesiastica rite administrare possit, si litterarum expers aut non mediocriter saltem in eis versatus fuerit? Quis vero temporalem oeconomiam, ut par est, exercere, monasterii negotia procurare, bona itidem communia recte administrare (quod ex decreto Concilii Tridentini (Sess. 25, c. 2, de Regularibus) ad solos officiales pertinet), nisi arithmeticae, politicae, oeconomicae, aliarumque huiusmodi disciplinarum utcumque gnarus et peritus? Quamobrem optime consulunt praelati suis monachis et coenobitis, ac de suis itidem monasteriis optime merentur, dum illos huiusmodi scientiis liberalibus a iuventute imbui atque ab optimis et scientissimis praeceptoribus more veterum informari curant, quibus pro suo quisque captu ad munia sive spiritualia sive temporalia suo tempore exercenda idoneus efficiatur, et vel lectione, vel alia functione et exercitatione occupatus, otium, quo nihil in religione perniciosius, sedulo devitet, et ad maiora pietatis et doctrinae incrementa quotidie magis ac magis provehatur. Ad id vero quod superius ex sententia Germani abbatis obiiciebatur, facile responderi potest huiusmodi incommodum sive impedimentum, quod subinde orantibus aut meditantibus ex poetarum vel historiarum lectione provenit, dum mens earum rerum recordatione distrahitur, multis aliis commodis et utilitatibus abunde compensari; nec tantam vim habere, ut orationis vel meditationis fructum, nisi volentibus et consentientibus, nobis auferre vel impedire queat; deinde monachos hoc tempore non soli contemplationi vacare debere, ut illi solitarii monachi et anachoretae antiquitus solebant, sed multis operibus et exercitiis vitae activae, pro cuiusque ordinis et religionis instituto, quibus illa scientiarum adiumenta maxime conducant. Quod si meliorum magisque necessariarum ac utilium rerum studium et cogitationem obturbent istiusmodi profana, conandum sane ut e memoria deleantur et eradantur, ut sapientissime monet abbas Nesteros. Sin vero suis locis et temporibus coerceantur, et opportune ad divinam gloriam assumantur, eorum certe non est procuranda oblivio, ut ex dictis patet. Ad exemplum D. Hieronymi respondet Serarius, non Ciceronis et Plauti, quos ibi nominatim recenset, non aliorum gentilium lectionem in Hieronymo castigabilem et, aut vere, aut imaginarie, per quasdam rerum species et phantasmata, castigatam, et reprehensam fuisse; sed ipsum lectionis modum. Primo quia hosce auctores avidius, frequentius, diligentiusque quam sacras litteras legeret, cum praesertim saeculum iam deseruisset, solitudinem petiisset, Deoque deberet vacare omnium maxime; secundo, quod prae his profanis auctoribus sacras litteras fastidiret, et stylum Scripturae velut incultum et insipidum horreret; ut ipsemet profitetur. ] speciale impedimentum salutis accedit, pro illa quam tenuiter videor attigisse notitia litterarum, in qua me ita vel instantia paedagogi, vel continuae lectionis maceravit intentio, ut nunc mens mea poeticis velut infecta carminibus, illas fabularum nugas historiasque bellorum quibus a parvulo primis studiorum imbuta est rudimentis, orationis etiam tempore meditetur, psallentique, vel pro peccatorum indulgentia supplicanti aut impudens poematum memoria suggeratur, aut quasi bellantium heroum ante oculos imago versetur, taliumque me phantasmatum imaginatio semper eludens, ita mentem meam ad supernos intuitus aspirare non patitur, ut quotidianis fletibus non possit expelli. |