monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, Collationes, 2, 14, X. De apprehendenda verae scientiae disciplina. <<<     >>> XII. Interrogatio, quomodo possit ad oblivionem saecularium carminum perveniri.

Cassianus, Collationes, 2, 14, CAPUT XI. De multiplici intellectu divinarum Scripturarum.

1 Crescente autem per hoc studium innovatione mentis nostrae, etiam Scripturarum facies incipiet innovari, et sacratioris intelligentiae pulchritudo quodammodo cum proficiente proficiet. [Physicum est axioma: Quidquid est in recipiente, est per modum recipientis, quod hic aptare licet.] Pro capacitate enim humanorum sensuum, earum quoque species coaptatur, et vel terrena carnalibus, vel divina spiritalibus apparebit, ita ut hi quibus antea videbatur crassis quibusdam nebulis involuta, nec subtilitatem eius deprehendere, nec fulgorem valeant sustinere. Sed ut hoc ipsum quod astruere nitimur, aliquo clarius pandatur exemplo, unum legis testimonium protulisse sufficiat, per quod etiam omnia praecepta coelestia secundum mensuram status nostri ad omne hominum genus probemus extendi.
2 Scriptum est in lege: Non fornicaberis [Exod. XX]. Hoc ab homine carnalium adhuc obscenitatum passionibus obligato secundum simplicem litterae sonum salubriter custoditur. Ab eo autem qui iam ab hac actione lutulenta et impuro discessit affectu, [Notat hic quatuor species fornicationis spiritalis. Prima est idololatria; secunda, omnis superstitio gentilium, in auguriis et observationibus dierum et temporum; tertia, superstitio Iudaica in caeremoniis legalibus. Quarta, haeresis. Addit et quintam speciem, generalem fornicationem, quae est omne peccatum quo quis a Deo avertitur et ad creaturam convertitur. De qua fornicatione div. Augustinus lib. II Confessionum cap. 6: Fornicatur, inquit, anima, cum avertitur abs te, et quaerit extra te, quae pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te. Et libro contra Adimantum cap. 7: Est autem animae fornicatio aversio a fecunditate sapientiae, et ad conceptum temporalium illecebrarum corruptionumque conversio.] necesse est idipsum spiritaliter observari, ut scilicet non solum a caeremoniis idolorum, sed etiam ab omni superstitione gentilium et auguriorum omniumque signorum et dierum ac temporum observatione discedat, vel certe ne quorumdam verborum aut nominum coniecturis, quae sinceritatem fidei nostrae polluunt, implicetur. Hac enim fornicatione etiam Ierusalem dicitur constuprata, quae fornicata est in omni colle sublimi, et sub omni ligno frondoso [Ierem. III]. Et quam Dominus iterum increpans per prophetam: Stent, inquit, et salvent te augures coeli, qui contemplabantur sidera et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi (Isaiae XLVII). De qua fornicatione et alibi arguens eos Dominus, ait: Spiritus fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo [Ose. IV]. Quisquis vero a gemina hac fornicatione discesserit, habebit tertiam quam devitet, quae in lege et Iudaismi superstitionibus continetur.
3 De quibus Apostolus: Dies, inquit, observatis et menses et tempora et annos [Galat. IV]. Et iterum: Ne tetigeris, ne gustaveris, neque coniecturaveris [Coloss. II]. Quae de superstitionibus legis dicta esse non dubium est, in quas si quis inciderit, proculdubio moechatus a Christo, ab Apostolo non meretur audire: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo [II Cor. XI]; sed illud ad eum quod sequitur voce eiusdem Apostoli dirigetur: Timeo autem vos, ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate quae est in Christo Iesu (Ibid.). Quod si immunditiam huius quoque fornicationis effugerit, habebit quartam quae haeretici dogmatis adulterio perpetratur. De qua idem B. Apostolus: Ego, inquit, scio, quia post discussionem meam intrabunt lupi graves in vos, non parcentes gregi, et ex vobis ipsis surgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se [Actor. XX]. Hanc etiam qui potuerit declinare, caveat ne subtiliore peccato in fornicationis vitium collabatur, quae scilicet in cogitationum pervagatione consistit, quia omnis cogitatio non solum turpis, sed etiam otiosa, a Deo quantulumcumque discedens, a perfecto viro immundissima fornicatio deputatur.
Cassianus HOME

csg576.83

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik