monumenta.ch > Cassianus > 19 > 10
Cassianus, Collationes, 2, 14, IX. Quod de actuali scientia proficiatur ad spiritalem. <<<     >>> XI. De multiplici intellectu divinarum Scripturarum.

Cassianus, Collationes, 2, 14, CAPUT X. De apprehendenda verae scientiae disciplina.

1 Festinandum igitur tibi est, si ad veram Scripturarum scientiam vis pervenire, ut humilitatem cordis immobilem primitus consequaris, quae te non ad illam quae inflat, sed ad eam quae illuminat scientiam charitatis consummatione perducat. [Superiori cap. dixit: Impossibile namque animam quae mundanis vel tenuiter distentionibus occupatur, donum scientiae promereri, vel generatricem spiritalium sensuum aut tenacem sacrarum lectionum fieri. Et iterum: Impossibile est eum qui proposito acquirendae laudis humanae, studio lectionis insistit, donum verae scientiae promereri. Rursus cap. 14: Impossibile est immundam animam, quantalibet desudaverit lectionis instantia, adipisci scientiam spiritalem. Et cap. 16: Nullus in quo adhuc carnalium passionum, et maxime fornicationis, dominatur affectus, spiritalem poterit scientiam possidere. Quomodo autem, et quo sensu verae sint huiusmodi sententiae, cum videas multos malos, immo pessimos, homines magna Scripturarum scientia pollere, alibi est utcumque explicatum, et infra plenius explicatur cap. 14. Libet tamen hic addere quae de hoc argumento tam diserte quam erudite scribit R. P. Pererius lib. XV suorum Commentariorum in Danielem: Possunt quidem, inquit, etiam improbi multa de rebus divinis intelligentia consequi: nam et in summis flagitiis saepe fidem divinam retinent, quae velut quaedam lux est humanae menti ad intelligendas aliquatenus res sacras; et scientia sacrarum litterarum inter gratias gratis datas numeratur: ideoque sceleratis etiam hominibus donari potest. Verum isti divinas quidem res intelligunt, sed non ut par est. Nuda enim est, et ieiuna, ipsisque infructuosa ea cognitio, quippe principali effectu et fructu caret: hic autem est Dei amor, et obedientia, vitiorum curatio, emendatio vitae, recta morum institutio, studium iuvandi quam plurimos, et ad salutem aeternam adducendi; ut uno verbo dicam, intenta et frequens in omnium virtutum cultu honestarumque rerum tractatione exercitatio. Hucusque Pererius.] Impossibile namque est immundam mentem donum scientiae spiritalis adipisci.
2 Et idcirco omni cautione devita ne tibi per studium lectionis, non scientiae lumen, nec illa perpetua quae per illuminationem doctrinae promittitur gloria, sed instrumenta perditionis de arrogantiae vanitate nascantur. Deinde hoc tibi est omnimodis enitendum, ut, expulsa omni sollicitudine et cogitatione terrena, [Ita div. Hieronymus ad Nepotianum (Epist. 2 et 4): Divinas Scripturas saepius lege, immo numquam de manibus tuis deponantur. Et ad Rusticum monachum: Numquam de manu tua et oculis tuis recedat liber. Discatur psalterium ad verbum; ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis; scribantur libri, ut et manus operetur cibum, et animus lectione saturetur. Et ad Laetam de Institutione filiae (Epist. 7): Orationi lectio, lectioni succedat oratio. In Epistolam ad Ephes. V: Omni studio legendae nobis Scripturae sunt, et in lege Domini meditandum die ac nocte; ut probati trapezitae sciamus quis nummus probus sit, quis adulter. D. item Benedictus pluribus in locis suae Regulae (Cap. 38, 42 et 43) lectionem sacram suis coenobitis commendat, iubetque certis horis in ea occupari, praesertim diebus dominicis, et in Quadragesima; et inter instrumenta bonorum operum ponit lectiones sanctas libenter audire. Ubi vide duodecim utilitates lectionis sacrae apud Turrecrematum fuse explicatas: quas Smaragdus abbas paucioribus verbis ita complexus est: Lectionis sacrae cognitio cultoribus suis sensus acumen ministrat, intellectum multiplicat, torporem excutit, otium amovet, vitam componit, mores corrigit, salubrem gemitum facit, et lacrymas compuncto corde producit, loquendi tribuit facundiam, aeterna laborantibus promittit praemia, spiritales divitias auget; vaniloquium vanitatesque compescit, et desiderium Christi patriaeque coelestis accendit. Quae semper orationi socia semperque debet esse connexa. Orationibus enim mundamur, lectionibus autem instruimur. Et ideo qui vult cum Deo semper esse, frequenter orare, frequenter debet legere. Nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur. Omnis ergo profectus ex lectione, oratione et meditatione procedit. Quae enim nescimus, lectione discimus; quae autem didicerimus, meditationibus conservamus; et ut conservata a nobis impleantur, oratione adipiscimur (Bernard. serm. 50 ad sororem).] assiduum te ac potius iugem sacrae praebeas lectioni, donec continua meditatio imbuat mentem tuam et quasi in similitudinem sui formet, [Spectat illa verba Apostoli ad Hebraeos IX: Arcam Testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae Testamenti. Quomodo dicat Apostolus urnam auream manna continentem et virgam Aaron fuisse in arca Testamenti asservatas, cum III Regum VIII dicatur non fuisse aliud in arca nisi duas tabulas lapideas, quas posuit Moyses, non est huius loci discutere. Sufficit ex sententia Apostoli haec tria fuisse aliquando in arca Testamenti, quae moraliter hic et tropologice ad mentem sive animam veri religiosi, sive hominis perfecti, referuntur, quemadmodum et Origenes eamdem arcam retulit: Arca aurea, inquiens (Homil. 11 super Numeros), in qua sunt tabulae Testamenti, ut opinor, non aliud quam mens nostra esse declaratur, in qua legem Dei debemus habere descriptam. Haec autem mens aurea debet esse, id est, pura et pretiosa, in qua legem Dei semper habeamus descriptam, sicut dicit Apostolus: Scriptam non atramento, sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, etc. (II Cor. III). At D. Gregorius haec de praelatis et rectoribus peculiariter interpretatur, in quorum mentibus, velut in arca Testamenti, debet esse cognitio divinae legis, quae per tabulas designatur, et manna dulcedinis, seu mansuetudinis, et virga districtionis et severitatis: Miscenda est, inquit (Libr. XX Moral. cap. 6 et Epistol. lib. I c. 24), lenitas cum severitate, et faciendum quoddam ex utraque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subiecti, neque nimia benignitate solvantur. Hoc nimirum illa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis virga simul et manna est; quia cum Scripturae sacrae scientia in boni pastoris pectore, si est virga districtionis, sit et manna dulcedinis. De aliis significationibus arcae Testamenti, vide Origenem lib. III in Epist. ad Romanos, Ambrosium in epist. ad Hebraeos cap. IX, Isidorum super Exodum cap. XLIII et Bernardum in sermone quodam de Beata Maria tom. II.] arcam quodammodo ex ea faciens Testamenti, habentem in se scilicet duas tabulas lapideas, id est, duplicis Instrumenti perpetuam firmitatem; urnam quoque auream, hoc est, memoriam puram atque sinceram, quae reconditum in se manna perpetua tenacitate conservet, spiritalium scilicet sensuum et angelici illius panis perennem coelestemque dulcedinem; nec non etiam virgam Aaron, id est, summi verique pontificis nostri Iesu Christi salutare vexillum, immortalis memoriae semper viriditate frondescens. Haec namque est virga quae posteaquam de radice Iesse succisa est, vivacius mortificata revirescit. [Alludit ad illud quod subiicit Apostolus ibidem: Superque eam (arcam) erant cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium.] Haec autem omnia duobus cherubim, id est, historicae et spiritalis scientiae plenitudine proteguntur. [Consentiunt Patres, Dionysius Areopagita coelestis hierarchiae cap. 7: Sanctos quidem seraphim ii, qui Hebraeae linguae periti sunt, incendentes, sive inflammantes; cherubim vero multitudinem scientiae, sive sapientiae effusionem significare aiunt. Div. Hieronymus epist. 103: Verum Cherubim quod interpretatur scientiae multitudo, etc. Gregorius XXXIII Moral. cap. 25. Cherub plenitudo scientiae interpretatur. Vide eumdem homil. 23 in Evangelia.] Cherubim enim interpretatur scientiae multitudo, quae propitiatorium Dei, id est, placiditatem pectoris tui iugiter protegent, et a cunctis spiritalium nequitiarum incursibus obumbrabunt.
3 Et ita mens tua non solum in arcam divini Testamenti, verum etiam in regnum sacerdotale provecta, per indissolubilem puritatis affectum, quodammodo absorpta spiritalibus disciplinis, illud implebit pontificale mandatum, quod a legislatore ita praecipitur: Et de sanctis non egredietur, ne polluat sanctuarium Dei [Levit. XXI], id est, cor suum, in quo iugiter habitaturum se Dominus repromittit, dicens: Inhabitabo in eis, et inter illos ambulabo [Levit. XXVI] [II Cor. VI]. Quamobrem diligenter memoriae commendanda est et [Id est, frequentissime legenda, scrutanda, meditanda: eo sc. modo, quo illud exponitur: Sine intermissione orate, et illud psal. I: Et in lege eius meditabitur die, ac nocte, et similia: non enim significatur non posse hominem iustum aut religiosum vel ad punctum temporis a lectione et meditatione divinae legis vacare; sed frequentissime debere animum ad legis praecepta revocare, lectioni et orationi frequenter incumbere, et divinae legis suaeque professionis memorem semper esse, dum aliquid cogitandum, dicendum, faciendum occurrit; praesertim ubi periculum est ne iustitia vel religio violetur (Vide supra Collat. 10 cap. 4).] incessabiliter recensenda sacrarum series Scripturarum. [Utilitates sacrae lectionis et meditationis superius exposuimus: quibus adde duplices hic recensitas. Quas itidem notavit Isidorus lib. III de Summo Bono, cap. 8: Geminum, inquiens, confert donum lectio sanctarum Scripturarum, sive quod intellectum mentis erudit, seu quod a mundi vanitatibus hominem abstractum ad amorem Dei perducit. Idemque Smaragdus ubi supra.] Haec etenim meditationis iugitas duplicem nobis confert fructum.
4 Primum quod dum in legendis ac parandis lectionibus occupatur mentis intentio, [Div. Ambrosius in quodam sermone (Serm. de ieiunio Domini): Sacrarum litterarum lectio ipsa est esca, quae vitam aeternam tribuit, et insidias a nobis diabolicae tentationis excludit. Chrysostomus homil. 25 in Genesim: Quod ad augendas corporis vires sensibilis cibus facit, id animae lectio Bibliorum praestat. Spirituale enim alimentum est, et fortem reddit animam et constantem, non permittens ut a cogitationibus absurdis capiatur; sed levem et alatam faciens, in coelum ipsum, ut dicitur, transfert. D. Augustino hoc itidem remedium suggestum est, ut e coeno luxuriosae vitae tandem emergeret. Nam ut ipse refert in libris Confessionum (Lib. VIII c. 12), cum se sub quadam fici arbore stravisset, cum lacrymis divinam implorans gratiam, vocemque audisset: Tolle, lege; tolle, lege; concitus rediit ad locum ubi codicem Apostoli reposuerat: Arripui, inquiens, aperui et legi in silentio capitulum quo primum coniecti sunt oculi mei: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induimini Dominum Iesum Christum (Rom. XII); et, Curam carnis ne feceritis in concupiscentiis. Nec ultra volui legere, nec opus erat. Statim quippe cum fine huius sententiae, quasi luce securitatis infusa cordi meo, omnes dubitationis tenebrae diffugerunt.] necesse est ut nullis noxiarum cogitationum laqueis captivetur; deinde quod ea quae creberrima repetitione percursa, dum memoriae tradere laboramus, intelligere id temporis obligata mente non quivimus, postea ab omnium actuum ac visionum illecebris, praecipueque nocturna meditatione taciti revolventes, clarius intuemur, ita ut occultissimorum sensuum, quos ne tenui quidem vigilantes opinatione percepimus, quiescentibus nobis et vel soporis stupore demersis, intelligentia reveletur.
Cassianus HOME

csg576.81

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik