monumenta.ch > Cassianus > 18 > 9
Cassianus, Collationes, 2, 14, VIII. De spiritali scientia. <<<     >>> X. De apprehendenda verae scientiae disciplina.

Cassianus, Collationes, 2, 14, CAPUT IX. Quod de actuali scientia proficiatur ad spiritalem.

1 Quapropter si vobis cura est ad spiritalis scientiae lumen, non inanis iactantiae vitio, sed emundationis gratia pervenire, illius primum beatitudinis cupiditate flammamini, de qua dictum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V]; ut etiam ad illam de qua angelus ad Danielem ait pervenire possitis: Qui autem docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti; et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates [Daniel. XII]; et in alio propheta: [Vulgata versio: Seminate vobis in iustitia, et metite in ore misericordiae; innovate vobis novale: tempus autem requirendi Dominum, cum venerit, qui docebit vos iustitiam Dei. Div. Hieronymus: Pro eo, inquit, quod nos diximus: Metite in ore misericordiae, LXX transtulerunt, Vindemiate fructum vitae (Ose. X).] Illuminate vobis lumen scientiae dum tempus est [Ose. X]. Tenentes itaque illam quam habere vos sentio diligentiam lectionis, omni studio festinate actualem, id est, ethicam, quam primum ad integrum comprehendere disciplinam Absque hac namque illa quam diximus theoretica puritas non potest apprehendi, quam hi tantum, qui non aliorum docentium verbis, sed propriorum actuum virtute perfecti sunt, post multa operum ac laborum stipendia, iam quasi in praemio consequuntur.
2 Non enim a meditatione legis intelligentiam, sed de fructu operis acquirentes, cum Psalmographo canunt: A mandatis tuis intellexi [Psalm. CXVIII]. Et excoctis passionibus universis, fiducialiter dicunt: Psallam et intelligam in via immaculata [Psalm. C]. Ille enim psallens intelligit quae canuntur, qui in via immaculata gressu puri cordis innititur.
3 Et idcirco si scientiae spiritali sacrum in corde vestro vultis tabernaculum praeparare, ab omnium vos vitiorum contagione purgate, et curis saeculi praesentis exuite. Impossibile namque est animam quae mundanis vel tenuiter distentionibus occupatur, donum scientiae promereri, vel generatricem spiritualium sensuum, aut tenacem sacrarum lectionum fieri.
4 Observate igitur in primis, et maxime tu, [Ioannem Cassianum alloquitur, cui adhuc iuveni, et in sacri studii et doctrinae tirociniis agenti, atque ad rerum divinarum cognitionem anhelanti, taciturnitatem et silentium, ut maxime conveniens ac necessarium, studiose commendat. Quis vero crederet Cassianum id de seipso proditurum et scriptis mandaturum fuisse, nisi ad aedificationem instructionemque iuniorum monachorum iudicasset expedire? quemadmodum div. Augustinum Ecclesiae doctorem eximium delicta iuventutis suae et ignorantias suas in libris Confessionum, ad Dei gloriam, sui humiliationem et aliorum utilitatem, enarrare palamque deplorando profiteri non puduit. Porro eamdem silentii legem Cassiano monacho (nostro, ut reor, Cassiano), utpote suo quondam apud Chrysostomum familiari collegae et condiscipulo, gravissimus ille idemque sanctissimus Isidorus Pelusiotes serio commendavit (Lib. I, epist. 309 edit. Billianae), dum nimiam eius dicacitatem et linguae intemperantiam, in ipso praesertim vitae monasticae tirocinio, notavit et coercuit his ad eum scriptis: Te caducam et corruptioni obnoxiam vitam fugisse atque ad monasticum studium cursu contendisse audio, atque interim tamen procacem ac petulantem linguam habere ac temere loqui. Quod quidem nihil aliud est quam murum firmum atque hostibus inaccessum exstruere, ipsisque portam ad ingressum apertam relinquere. Quod si et murum ab omni periculo liberum servare cupis, atque hostibus te firmum ac robustum ostendere, linguam, quam maxime poteris, in potestate tene, a qua et celeres et ingentes ruinae contingunt. Haec Isidorus. Cuius salutari monitione Cassianum haud parum profecisse, ac linguam deinceps in sua potestate tenuisse, magnumque ori suo silentium indixisse, vel ex hoc colligimus, quod alias etiam notavimus, quod fere in omnibus his Collationibus solum Germanum socium suum cum illis Patribus collocutum commemorat, cum ipse interea praesens et taciturnus eos audiret, eorumque dicta et responsa memoriae commendaret, quae postea litterarum monumentis consignavit.] Ioannes, cui magis ad custodienda haec quae dicturus sum, aetas adhuc adolescentior suffragatur, ne studium lectionis ac desiderii tui labor vana elatione cassetur, [Locus peculiaris, de religioso silentio, monachis omnibus, maxime iunioribus et sacrae doctrinae candidatis, excolendo et observando, dignus certe qui nonnullis SS. Patrum sententiis et exemplis eodem spectantibus amplificetur et illustretur; cum praesertim alias occurrente eius mentione et commendatione, eam tractationem in hunc locum retulerimus. Quod igitur ad sententias Patrum attinet, cum in hoc genere innumerae afferri possent, nulla tamen huic loco accommodatior et cumulatior quam doctrina sanctiss. Patris nostri Benedicti, qui, descripta et praescripta monasticae obedientiae norma, nihil prius habuit quam ut discipulos suos, id est, coenobitas, ad taciturnitatis et silentii studium et amorem invitaret, ita exhortans (Cap. 6 Regulae): Faciamus quod ait propheta: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam; obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII). Hic ostendit Propheta, si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet tacere monachus, quanto magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessare! In quae verba commentans Turrecrematus, decem rationes affert ob quas silentii et taciturnitatis gravitas religiosis praecipue amanda sit, e quibus quatuor dumtaxat praecipuas et huic loco quem tractamus maxime consentaneas annotasse suffecerit: Primo, inquit, quia per illam homo evitat multa peccata, quae ex loquacitate oriri solent. Et hanc causam inducit S. Pater Benedictus, cum ait: Quia scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X). Climacus in libro de Scala Spirituali, gradu 11, qui est de loquacitate: Loquacitas, inquit, est ignorantiae certum argumentum, detractionis ianua, scurrilitatis dux, mendacii opifex, compunctionis desolatio, acediae auctor sive evocatrix, somni praecursor, intentae fixaeque cogitationis dissipatio, custodiae exterminatio, et ideo bene dicitur Ecclesiastici X: Qui multis utitur verbis, laedit animam suam. Secunda causa, quia taciturnitas multum convenit statui et conditioni discipulorum; cuiusmodi sunt viri religiosi, qui in schola virtutum continue se exercent. Nam ut dicit Sidonius in epist. 21, Pythagoras advenientibus discipulis prius legitur tacendi patientiam quam loquendi monstrasse doctrinam. Et ut ait Hieronymus in epist. ad Nepotianum: Hippocrates adiuravit discipulos, antequam eos doceret, et in verba sua iurare compulit, et iuramenti extorsit silentium. Et hanc rationem inducit B. P. Benedictus dicens: Nam loqui et docere magistrum condecet, tacere et audire discipulo convenit. Tertia ratio, quia hoc exposcere videtur ipsum religiosi nomen, quod a religando originem traxit, teste beato Augustino (Lib. de Vera Religione cap. 55, et lib. I Retract. c. 13), ut illud in primis membrum religare studeas quod religatione maxime opus habet, nempe linguam. Unde Sapiens monet: Verbis tuis facito stateram, et frenos oris tui rectos. Et religiosissimus David orat: Pone, Domine, custodiam ori meo (Psal. CX), etc. Beatus vero Iacobus peremptoriam fert sententiam: Si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio (Iac. I). Hinc Arsenio ad perfectionem et religiosam vitam tendenti vox de coelo facta est dicens: Arseni, fuge, et tace, et quiesce (In Vitis Patrum). Quarta, quia taciturnitas maxime iuvat, et disponit ad contemplationem et collocutionem cum Deo. Climacus ubi supra (Gradu 11): Studiosus silentii appropiat Deo, ipsique iugiter in abscondito cordis assistens illustratur ab eo. Thren. III: Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei. Et sequitur: Sedebit solitarius, et tacebit, quia levabit se supra se, id est, supra conditionem humanam. Quibus verbis ad vivum depingi videtur verus religiosae vitae cultor, verusque monachus, id est, solitarius, ut notavit div. Hieronymus in epist. ad Eustochium (Epist. 22). Hactenus sententiae et rationes a Turrecremato productae de silentio monachorum. Iam ut ad exempla Patrum veniamus, qui silentium arctissime in religiosa vita eremitica vel coenobitica coluerunt, habes imprimis in Vitis Patrum discipulum S. Antonii Paulum Simplicem, qui ob linguae lapsum, quia quaesierat num Christus ante prophetas vixisset, triennii silentium ori suo indixit; et Agathonem abbatem, qui lapillo ori imposito tacere didicit, et ad annos tres siluit. Pambo vel Pambus abbas, ut est in Historia Tripartita (Lib. VIII c. 1), cum sine litteris esset, accessit ad quemdam ut doceretur psalmum. Et cum audisset primum versum psalmi trigesimi octavi: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea, secundum versum non passus est audire, dicens: Si potuero opere hoc implere, hic versus tantummodo mihi sufficiet. Multo deinde tempore post reversus, cum interrogaretur, cur tamdiu ad magistrum redire distulisset, nondum se illud quod didicerat perfecisse dixit. Ammonius, teste Palladio (Lausiac. 48), pater ter mille monachorum Tabennensium, tantum cum illis exercuit silentium, ut viderentur esse in solitudine, unoquoque occulte peragente suum vitae institutum. Theonas quoque abbas, teste eodem (Lausiac. 50), vir sanctus in domuncula inclusus tempore triginta annorum silentium exercuit. Ioannes Silentiarius ex episcopo solitarius, teste Cyrillo monacho eius synchrono, totos 47 annos usque ad annum aetatis 104 siluit. Severus Sulpitius, auctore B. Hieronymo in Catalogo illustrium virorum, a Pelagianis deceptus, agnoscens loquacitatis culpam, silentium usque ad mortem tenuit, ut peccatum quod loquendo contraxerat tacendo penitus emendaret. S. Thomas Aquinas doctor Angelicus in adolescentia silentium tantopere coluit, ut alias notavimus, ut apud condiscipulos bovis muti nomen obtinuerit. Albertus vero Magnus cum in disputationibus eximium eius explorasset ingenium, deprehenderetque quorsum tenderet istud silentium: Bos, inquit, iste talem aliquando edet mugitum, ut sonum eius totus orbis exaudiat. Haec de silentio cursim annotata sufficiant, nam ad alia explicanda properamus.] ut indicas summum ori tuo silentium.
5 Hic est enim primus disciplinae actualis ingressus: Omnis quippe labor hominis in ore ipsius [Eccles. VI], et ut omnium seniorum instituta atque sententias intento corde et quasi muto ore suscipias; ac diligenter in pectore tuo condens, ad perficienda ea potius quam ad docenda festines. Ex hoc enim cenodoxiae perniciosa praesumptio, ex illo autem fructus spiritalis scientiae pullulabunt.
6 Nihil itaque in collatione seniorum proferre audeas, nisi quod interrogare te aut ignoratio nocitura, aut ratio necessariae cognitionis impulerit, ut quidam vanae gloriae amore distenti, pro ostentatione doctrinae, ea quae optime norunt interrogare se simulant. Impossibile enim est eum qui proposito acquirendae laudis humanae, studio lectionis insistit, donum verae scientiae promereri.
7 Nam qui hac passione devictus [Lips. in marg. devinctus] est, necesse est ut aliis quoque et maxime superbiae vitiis obligetur, et ita in actuali atque ethica congressione prostratus, scientiam spiritalem quae ex ea nascitur minime consequetur. Esto ergo per omnia citus ad audiendum, tardus autem ad loquendum [Iac. I], ne cadat in te illud quod notatur a Salomone: [Vulgata versio: Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correctio (Prov. XXIX). Ubi div. Hieronymus apposite ad hunc locum: Grave quidem vitium stultitiae, sed non levius est verbositatis. Nam saepe contingit ut idiota aliquis, et ipsarum quoque inscius litterarum, citius verba salutiferae correctionis accipiat quam is qui affluentia praeditus sermonis, magis sua quae novit, vel quae se nosse autumat, iactanter proferre quam dicta sapientium audire contendit.] Si videris virum velocem in verbis, scito quia spem habet insipiens magis quam ille [Prov. XXIX]. Nec quemquam verbis docere praesumas, quod opere ante non feceris.
8 Hunc enim nos ordinem tenere debere, etiam exemplis suis Dominus noster instituit, de quo ita dicitur: Quae coepit Iesus facere et docere [Actor. I]. Cave ergo ne ante actum prosiliens ad docendum, in illorum numero deputeris, de quibus in Evangelio Dominus ad discipulos suos loquitur: Quae dicunt vobis servate et facite, secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt.
9 Alligant autem onera gravia et importabilia, et imponunt ea super humeros hominum; ipsi autem digito suo nolunt ea movere [Matth. XXIII]. Si enim ille [Div. Gregorius homil. 12 in Evangelia: Mandatum, inquit, solvit et docet, qui non vult opere implere quod docet. Quomodo ergo in eo minimus vocabitur, qui ad hoc nullo modo intrare permittitur? Quid itaque per hanc sententiam, nisi praesens Ecclesia regnum coelorum dicitur? In qua doctor qui mandatum solverit, minimus vocatur; quia cuius vita despicitur, restat ut eius praedicatio contemnatur.] qui unum mandatum minimum solvens docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum [Matth. V]; qui multa et maiora negligens docere praesumpserit, consequens profecto est ut iam non minimus in regno coelorum, sed in gehennae supplicio maximus habeatur.
10 Et ideo cavendum tibi est ne illorum ad docendum inciteris exemplis, qui peritiam disputandi ac sermonis affluentiam consecuti, quia possunt ea quae voluerint ornate copioseque disserere, scientiam spiritalem possidere creduntur ab his qui vim eius et qualitatem discernere non noverunt. Aliud namque est facilitatem oris et nitorem habere sermonis, et aliud venas ac medullas coelestium intrare dictorum, ac profunda et abscondita sacramenta purissimo cordis oculo contemplari, quod nullatenus humana doctrina, nec eruditio saecularis, sed sola puritas mentis per illuminationem sancti Spiritus obtinebit.
Cassianus HOME

csg576.78

Cassianus, Collationes, 2, 14, VIII. De spiritali scientia. <<<     >>> X. De apprehendenda verae scientiae disciplina.
monumenta.ch > Cassianus > 18 > 9

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik