monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 2, 14, VII. Exemplum castitatis quo docetur non omnia ab omnibus aemulanda. <<<     >>> IX. Quod de actuali scientia proficiatur ad spiritalem.

Cassianus, Collationes, 2, 14, CAPUT VIII. De spiritali scientia.

1 Sed ad expositionem scientiae de qua sumptum est sermonis exordium revertamur. Itaque, sicut superius diximus, practice erga multas professiones ac studia derivatur. [Theoreticen, sive theoricam scientiam, refert hic abbas potissimum ad cognitionem seu intelligentiam et interpretationem sacrarum Scripturarum, quam docet esse duplicem, nempe historicam sive litteralem, et mysticam sive spiritualem. Historica intelligentia, sive interpretatio, est quam verba Scripturae primo et immediate prae se ferunt; mystica vero quae alio respicit quam ad id quod verba immediate significant. Et hos duos sensus docet D. Hieronymus significatos esse per librum scriptum intus et foris. Ezech. II et Apoc. V. Vide collat. 8 cap. 3, et quae ibi notata.] Theoretice vero in duas dividitur partes, id est, in historicam interpretationem, et intelligentiam spiritalem. Unde etiam Salomon cum Ecclesiae multiformem gratiam enumerasset, adiecit: [Variat nonnihil a Graecis codicibus, in quibus nunc ita legitur: Πάντες γὰρ οἱ παρ᾽ αὐτῇ ἐνδεδυμένοι εἰσὶ. Δίσσας χλαίνας ἐποίησε. Id est, omnes qui apud eam sunt, vestiti sunt. Duplices vestes fecit (Prov. XXXI). Videtur autem Cassianus legisse δίσσως pro δίσσας, id est, dupliciter pro duplices. Porro Vulgata versio habet: Omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. Cuius sententiae D. Hieronymus aliam affert interpretationem ab ea quae hic traditur multum diversam; per mulierem illam fortem, Ecclesiam catholicam intelligens.] Omnes enim qui apud eam sunt, vestiti sunt dupliciter [Prov. XXXI]. [Aliis verbis triplex Scripturarum sensus mysticus a theologis assignari solet, allegoricus, tropologicus, anagogicus (S. Thom. I part. q. 1; Sixtus Senen. lib. III Biblioth.; Bellar. lib. III de Verbo Dei cap. 3). Allegoricus dicitur qui ad Christum vel Ecclesiam spectat; tropologicus qui ad mores, anagogicus qui ad futuram vitam seu Ecclesiam triumphantem. Ita quatuor in universum assignantur sensus Scripturae, de quibus vulgares exstant versiculi: Littera gesta docet, quid credas allegoria, Moralis quid agas, quo tendas anagogia.] Spiritalis autem scientiae genera sunt, tropologia, allegoria, anagoge; de quibus in Proverbiis ita dicitur, [Magna versionum varietas circa hanc sententiam. Vulgata versio: Ecce descripsi tibi eam tripliciter in cogitationibus, et scientia (Prov. XXII). LXX: Et tu autem exscribe ea tibi ipsi tripliciter in consilium et cogitationem. Chaldaea: Et ecce, ea scripsi tibi in tribus vicibus, in consiliis et scientia. Div. Hieronymus in epistola ad Hedibiam, quaest. 12: Praecipitur, inquit, Salomone dicente: Tu autem describe ea tripliciter in consilio, et scientia, ut respondeas sermones veritatis iis qui proponunt tibi. Quae verba sic interpretatur: Triplex in corde nostro descriptio et regula Scripturarum est: prima ut intelligamus eas iuxta historiam, secunda iuxta tropologiam, tertia iuxta intelligentiam spiritualem. In historia eorum quae scripta sunt ordo servatur. In tropologia de littera ad maiora consurgimus, et quidquid in priori populo carnaliter factum est, iuxta moralem interpretamur locum, et ad animae nostrae emolumenta convertimus. In spirituali θεωρίᾳ ad sublimiora transimus, terrena dimittimus, de futurorum beatitudine et coelestibus disputamus, etc. Et in cap. XVI Ezechielis: Iubetur nobis ut eloquia veritatis, id est, Scripturas sanctas intelligamus tripliciter: primum iuxta litteram, secundo medie per tropologiam; tertio sublimius, ut mystica quaeque cognoscamus. Rursus in cap. IV Amos: Debemus, ait, Scripturam sacram primum secundum litteram intelligere, facientes in ethica [Id est, in praxi] quaecumque praecepta sunt; secundo iuxta allegoriam, id est, intelligentiam spiritualem; tertio secundum futurorum beatitudinem. Hactenus D. Hieronymus. Ex quibus intelligimus distinctionem illam spritualium sensuum non semper a Patribus accurate observari, aut praedictis vocabulis exprimi, ut notavit card. Bellarminus lib. III de verbo Dei cap. 3. Nam Hieronymus loco citato ad Hedibiam nomine tropologici comprehendit etiam allegoricum, et e contrario in cap. IV Amos nomine allegorici comprehendit tropologicum. At in Ezechielem sub tertia specie, quam vocat sublimem sacramque intelligentiam, comprehendit allegoricum et anagogicum.] Tu autem describe tibi ea tripliciter, super latitudinem cordis tui [Prov. XXII]. Itaque historia praeteritarum ac visibilium agnitionem complectitur rerum quae ita ab Apostolo replicatur: [Quatuor sensus in hac Apostoli sententia reperiuntur; historicus in his verbis: Abraham duos filios habuit; allegoricus in his: Quae sunt duo Testamenta, etc.; tropologicus: Quomodo tunc is qui secundum carnem, etc.; anagogicus denique in illis: Illa autem, quae sursum est Ierusalem, etc.] Scriptum est enim, quia Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alium de libera; sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem [Galat. IV]. Ad allegoriam autem pertinent quae sequuntur, quia ea quae in veritate gesta sunt, alterius sacramenti formam praefigurasse dicuntur: Haec enim, inquit, sunt duo testamenta: unum quidem de monte Sina, in servitutem generans, quod [Lips. in marg. quae] est Agar: Sina enim mons est in Arabia, qui comparatur huic, quae nunc est Ierusalem, et servit cum filiis suis.
2 Anagoge vero de spiritalibus mysteriis ad sublimiora quaedam et sacratiora coelorum secreta conscendens, ab Apostolo ita subiicitur: Quae autem sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra. Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis; quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum (Ibid.). Tropologia est moralis explanatio, ad emendationem vitae et instructionem pertinens actualem, velut si haec eadem duo Testamenta intelligamus practicen et theoreticen disciplinam; vel certe si Ierusalem aut Sion animam hominis velimus accipere, secundum illud, Lauda, Ierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion [Psalm. CXLVII]. Igitur praedictae quatuor figurae in unum ita si volumus confluunt, ut [Aliud exemplum quatuor istorum sensuum in uno Ierusalem vocabulo. Quatuor enim modis accipitur Ierusalem in Scripturis: 1o historice pro illa urbe Iudaeorum notissima, 2o allegorice pro Ecclesia catholica, 3o tropologice pro anima fideli, 4o anagogice pro felicitate aeterna seu Ecclesia triumphante. Ita div. Hieronymus (In cap. XLIX Isaiae, et in Ezech. cap. XVI) eam vocem quadrifariam interpretatur, et iuxta hunc quadruplicem sensum exponi potest psalmus CXLVII: Lauda, Ierusalem, Dominum.] una atque eadem Ierusalem quadrifariam possit intelligi: secundum historiam civitas Iudaeorum, secundum allegoriam Ecclesia Christi, secundum anagogen civitas Dei illa coelestis quae est mater omnium nostrum; secundum tropologiam anima hominis, quae frequenter hoc nomine aut increpatur, aut laudatur a Domino.
3 De his quatuor interpretationum generibus Apostolus ita dicit: Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar, aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina [II Cor. XIV]? [Aliter div. Thomas haec quatuor distinguit et explicat (In Commentario): Illustratio mentis, inquit, ad cognoscendum vel est de divinis, et haec illustratio pertinet ad donum sapientiae. Divinorum enim est revelatio, quia quae sunt Dei nemo novit, nisi Spiritus Dei, I Corinth. II; et ideo dicit: In revelatione, qua scilicet mens illuminatur ad cognoscendum divina. Vel est de terrenis, et non de quibuscumque, sed de illis tantum quae sunt ad aedificationem fidei, et hoc pertinet ad donum scientiae; et ideo dicit: In scientia, non geometriae, nec astrologiae, quia haec non pertinent ad aedificationem fidei, sed in scientia quae est sanctorum. Sap. X: Dedit illi scientiam sanctorum. Vel est de eventibus futurorum, et hoc pertinet ad donum prophetiae, et ideo dicit, Aut in prophetia; quae sic definitur a Cassiodoro (In prologo super Psalmis, cap. 1): Prophetia est divina inspiratio rerum futurarum immobili veritate denuntians. Vel est de agendis moralibus, et hoc pertinet ad doctrinam; et ideo dicit, Aut in doctrina. Rom. XII: Qui docet in doctrina; et Proverb. XIII: Doctrina bona dabit gratiam.] Revelatio namque ad allegoriam pertinet, per quam ea quae tegit historica narratio spirituali sensu et expositione reserantur, ut, verbi gratia, si illud aperire tentemus, quemadmodum patres nostri omnes sub nube fuerint, et omnes in Mose baptizati sint in nube et in mari, et quemadmodum omnes eamdem escam spiritalem manducaverint, et eumdem spiritalem de consequenti petra biberint potum; petra autem erat Christus [I Cor. X]; quae expositio praefigurationi corporis et sanguinis Christi, quem quotidie sumimus, comparata, allegoriae continet rationem.
4 Scientia vero quae similiter ab Apostolo memoratur, tropologia est, qua universa quae ad discretionem pertinent actualem, utrum utilia vel honesta sint, prudenti examinatione discernimus, ut est illud: Cum apud nosmetipsos iudicare praecipimur, utrum deceat mulierem non velato capite orare Deum [I Cor. XI]. Quae ratio, ut dictum est, moralem continet intellectum.
5 Item prophetia, quam tertio Apostolus intulit loco, anagogen sonat, per quam ad invisibilia ac futura sermo transfertur, ut est illud: Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Si enim credimus quod Christus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo.
6 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non praeveniemus eos qui dormierunt quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo; et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi [I Thess. IV]. Qua exhortationis specie anagoges figura praefertur.
7 Doctrina vero simplicem historiae expositionis ordinem pandit, in qua nullus occultior intellectus, nisi qui verbis resonat, continetur, sicut est illud: Tradidi enim vobis in primis quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die, et quia visus est Cephae [I Cor. XV]. Et: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret [Galat. IV]. Sive illud: Audi, Israel, Dominus tuus Deus unus est [Deut. VI].
Cassianus HOME

csg576.76

Cassianus, Collationes, 2, 14, VII. Exemplum castitatis quo docetur non omnia ab omnibus aemulanda. <<<     >>> IX. Quod de actuali scientia proficiatur ad spiritalem.
monumenta.ch > Cassianus > 8

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik