monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 2, 14, VI. De infirmorum mobilitate. <<<     >>> VIII. De spiritali scientia.

Cassianus, Collationes, 2, 14, CAPUT VII. Exemplum castitatis quo docetur non omnia ab omnibus aemulanda.

1 Absque illo dispendio quo feriri monachum diximus, qui mobilitate mentis ad studia cupit transire diversa, etiam hinc periculum mortis incurritur, quod nonnumquam recte quaedam ab aliis gesta, malo ab aliis praesumuntur exemplo; et ea quae nonnullis bene cesserant, perniciosa ab aliis sentiuntur. Nam ut quiddam exempli gratia proferamus, velut si quis illam viri illius imitari virtutem velit, quam solet [De quo supra (Cap. 6): si enim alium intelligeret, puto, aliqua nota discriminasset.] abbas Ioannes, non ad imitationis formulam, sed tantummodo pro admiratione proferre.
2 Nam quidam veniens ad praedictum senem habitu saeculari, cum ei quasdam frugum suarum primitias detulisset, ferocissimo quemdam daemonio arreptum ibidem reperit. Qui cum abbatis Ioannis obtestationes ac praecepta despiciens, testaretur se numquam ad illius imperium de corpore, quod obsederat, migraturum, huius adventu perterritus, cum reverentissima nominis illius inclamatione discessit.
3 Cuius tam evidentem [Vide quanta sit virtus et gratia castitatis et continentiae virginalis: quam etiam in laico et rustico homine ferre daemon non potuit.] gratiam senex non mediocriter admiratus, eoque amplius obstupescens quod eum saeculari cerneret habitu, coepit ab eo vitae ac professionis eius ordinem diligenter inquirere. Cumque ille saecularem se atque uxorio vinculo obligatum esse dixisset, beatus Ioannes excellentiam virtutis eius et gratiae mente pertractans, quaenam illi esset conversatio attentius explorabat; [Insigne et rarum pietatis exemplum in homine rustico. Similia narrat Palladius in Vita Paphnutii abbatis. Et de S. Antonio simile quippiam refert auctor anonymus in Vitis Patrum lib. VII cap. 15 novae editionis.] ille se rusticum et quotidiano manuum opere victum quaerere, nec ullius boni esse se conscium testabatur, nisi quod numquam ante ad ruris opera mane exercenda procederet, neque vespere domum reverteretur, nisi in Ecclesia pro quotidianae vitae commeatu largitori eius Deo gratias retulisset, neque se umquam de fructibus suis aliquid usurpasse, nisi prius Deo primitias eorum ac decimas obtulisset, et numquam se boves suos per alienae messis traduxisse confinium, nisi eorum prius ora clausisset, ne vel parum damni per incuriam eius proximus sustineret.
4 Et cum haec quoque abbati Ioanni, necdum ad comparationem tantae gratiae, qua eum praelatum sibi esse cernebat, idonea viderentur, atque ab eo quidnam esset illud quod tantae gratiae meritis conferri posset, sciscitans scrutaretur, ille reverentia tam sollicitae inquisitionis astrictus, uxorem se parentum vi imperioque compulsum, cum profiteri monachum vellet, ante undecim annos accepisse confessus est, quam, nemine etiam nunc conscio, [Hoc exemplo docent Patres licere coniugatis ex mutuo consensu continentiam vovere et servare. Cuius rei exstat apud Palladium simile exemplum Ammonis monachi, qui cum invitus uxorem duxisset, decem et octo annos ei cohabitans, sororis loco eam habuit; et se pariter ac illam virginem custodivit. Quod quantum Deo placuerit, inde manifeste innotuit, quod eius animam S. Antonius in coelum ab angelis deferri cum summa gloria viderit, ut refert Athanasius in Vita S. Antonii. Alterum itidem simile apud Gregorium Turonensem de Gloria confessorum cap. 32, ubi refert, quod cum ex duobus coniugibus, qui perpetuam continentiam ex consensu servaverant, altera mortua esset, alter in haec verba prorupit: Gratias tibi ago, omnipotens Conditor, quod hanc puellam, sicut tradidisti mihi impollutam et ab omni voluptatis contagio puram, ita tibi restituo; illa vero, etiamsi mortua esset, subridens ait: Sile, vir Dei, quia non est necesse proloqui nostrum, nemine interrogante, secretum.] sororis loco a se virginem custodiri testabatur.
5 Quod factum cum audisset senex, tanta est admiratione permotus, ut coram ipso publice proclamaret: Non immerito daemonem qui se despexerat, illius non tolerasse praesentiam, cuius ipse virtutem non solum in iuventutis ardore, sed ne nunc quidem sine discrimine castitatis auderet appetere. Quod factum abbas Ioannes licet summa admiratione praetulerit [Lips. in marg. protulerit], tamen neminem monachorum, ut experiretur, hortatus est, sciens multa recte ab aliis gesta, magnam aliis imitantibus intulisse perniciem, nec usurpari ab omnibus posse, quod paucis Dominus speciali munere contulisset.
Cassianus HOME

csg576.74

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik