1 | Solent enim hi qui necdum sunt illa quam arripuerunt professione fundati, cum audierint quosdam in diversis studiis ac virtutibus praedicari, ita eorum laude succendi, ut imitari eorum protinus gestiant disciplinam, in quo irritos necessario impendit conatus humana fragilitas. Impossibile namque est unum eumdemque hominem simul universis quas superius comprehendi, fulgere virtutibus [Ob hanc causam Cassianus lib. V Institutionum cap. 4 ex sententia B. Antonii docet monachum, qui post coenobiale propositum (i. e. professionem monasticam vel coenobiticam) fastigia nititur sublimioris perfectionis attingere, atque ad arcam anachoreseos pervenire, non debere ab uno, quamvis summo, universa genera virtutum expetere: Alius enim, inquit, scientiae floribus exornatur, alter discretionis ratione robustius communitur, alter patientiae gravitate fundatur; alius humilitatis, alius continentiae virtute praefertur; alius simplicitatis gratia decoratur. Hic magnanimitatis, ille misericordiae, iste vigiliarum, hic taciturnitatis, ille laboris studio caeteros supereminet. Et idcirco monachum spiritalia mella condere cupientem, velut apem prudentissimam, debere unamquamque virtutem ab his qui eam familiarius possident deflorare, et in sui pectoris vase diligenter recondere, nec quid minus aliquis habeat, discutere; sed hoc tantum quid virtutis habeat, contemplari, studioseque decerpere. Cunctas namque si ab uno volumus mutuari, aut difficile aut certe numquam idonea ad imitandum nobis exempla poterunt reperiri.]. Quas si quis voluerit pariter affectare, in id eum incidere necesse est, ut dum omnes sequitur, nullam integram consequatur; magisque ex hac mutatione ac varietate dispendium capiat quam profectum. |
2 | Multis enim viis ad Deum tenditur, et ideo unusquisque illam quam semel arripuerit, irrevocabili cursus sui intentione conficiat, ut sit in qualibet professione perfectus. |