monumenta.ch > Cassianus > 23 > 5
Cassianus, Collationes, 2, 14, IV. Quod actualis vita erga multas professiones ac studia derivetur. <<<     >>> VI. De infirmorum mobilitate.

Cassianus, Collationes, 2, 14, CAPUT V. De professionis arreptae perseverantia.

1 Quapropter hoc unicuique utile atque conveniens est, ut secundum propositum quod elegit, sive gratiam quam accepit, summo studio ac diligentia ad operis arrepti perfectionem pervenire festinet; et aliorum quidem laudans admiransque virtutes, [Locus egregius de transitu ab una religione ad aliam, et stabilitate loci, quam monachi, praesertim Benedictini, ex instituto suae Regulae (Cap. 10) expresse profitentur: de qua Div. Bernardus lib. de Praecepto et Dispensatione haec inter alia scribit: Praescribat stabilitatis pactum (i. e. votum) omni deinceps remisso descensui, contentioso discessui, vago et curioso discursui, totius denique inconstantiae levitati; non tamen his quae in professionis serie sequuntur, morum videlicet conversioni et obedientiae, quae secundum Regulam fit; nam si haec ibidem, pro improbitate nimirum atque irreligiositate cohabitantium, obtineri forte nequiverint, duce spiritu libertatis, transire indubitanter suadeo ad locum alium, ubi non impediatur homo reddere Deo vota sua, quae distinxerunt labia sua. Sane de religiosis ac bene ordinatis monasteriis nullus professorum, meo consilio, ne arctioris quidem vitae desiderio, sive licentia sui senioris (i. e. praelati) egredietur. Egressus tamen si melius invenerit et elegerit, meo nihilominus iam consilio non regrediatur ad inferius bonum quod reliquerat et contempserat prae meliori; praesertim si illud melius tale fuerit, quod eius primae professioni congruere videatur. Et paulo post: Forte vult aliquis de Cluniacensibus institutis ad Cisterciensium sese stringere paupertatem, eligens prae illis nimirum consuetudinibus magis Regulae puritatem, Si me consulit, non consulo, si non sane id abbatis sui usurparit assensu. Quamobrem? Primo propter scandalum ipsorum, quos deserat. Deinde quia certa pro dubiis relinquere tutum non est. Forsitan enim hoc tenere potest, illud non poterit. Tertio suspectam habeo levitatem, qua id saepe, quod facere volumus, antequam probemus, experti iam nolumus, uno prope momento idipsum et cupientes et respuentes tam leviter quam irrationabiliter. Quales utique non paucos frequenter experimur, qui una vix hora in una voluntate durantes, aura levitatis impulsi, vagi et instabiles hac et illac velut ebrii, nutant, mutantque pro experimento iudicium; immo sine iudicio fluctuantes et tumultuantes, tot de se consilia praesumunt, quot loca revisunt; semper quod non habent, cupientes, et quod habent, fastidientes. Haec div. Bernardus. Sed de hoc transitu plura si desideras, adi S. Thomam (2-2, q. 189, a. 8).] nequaquam a sua quam semel elegit professione discedat, sciens, secundum Apostolum, unum quidem esse corpus Ecclesiae, multa autem membra, et habere eam donationes secundum gratiam quae nobis data est differentes, sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, sive qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate [Rom. XII]. Nec enim ulla membra aliorum sibi membrorum possunt ministeria vindicare, quia nec oculi manuum, nec nares aurium utuntur officio: et idcirco non omnes apostoli, non omnes prophetae, non omnes doctores, non omnes gratias habent curationum, non omnes linguis loquuntur, non omnes interpretantur.
Cassianus HOME

csg576.73

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik