1 | Haec [Activae vitae opera, quamvis multiplicia, possunt ad tria genera revocari: quorum primum ea opera complectitur, quae ad propriam emendationem perfectionemque pertinent, ut sunt opera poenitentiae, ieiunia, vigiliae, orationes, etc.; de quibus potissimum hic agitur. Secundum ea quae non sine merito nostro ad animarum conversionem et proximorum salutem spectant, ut opera misericordiae, quae dicuntur spiritualia: de quibus div. Gregorius (Hom. 14 in Ezech): Vita, inquit, activa est, errantem corrigere, ad humilitatis vitam superbientem proximum revocare; quae singulis quibuscum est expediunt, dispensare, etc. Tertium est eorum quae cum proprio etiam profectu ad necessitates et usus temporales et corporales nostri aut aliorum diriguntur, quae dicuntur opera misericordiae corporalia: de quibus etiam intelligitur illud eiusdem Gregorii: Quae singulis quibuscum est expediunt, dispensare; et commissis nobis, qualiter subsistere valeant, providere.] igitur practice quae duobus, ut dictum est, subsistit modis, erga multas professiones studiaque dividitur. [Huius loci suffragio usus est div. Thomas ad comprobandam et confirmandam religionum seu religiosorum ordinum varietatem ac diversitatem. Ita enim scribit (2-2, q. 148, art. 2): Religionis status ordinatur ad perfectionem charitatis quae se extendit ad dilectionem Dei et proximi. Ad dilectionem autem Dei directe pertinet contemplativa vita, quae soli Deo vacare desiderat. Ad dilectionem autem proximi directe pertinet vita activa, quae deservit necessitatibus proximorum. Et sicut ex charitate diligitur proximus propter Deum, ita etiam obsequium delatum in proximos redundat in Deum, secundum illud Matth. XXV: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Unde et huiusmodi obsequia proximis facta, in quantum ad Deum referuntur, dicuntur esse sacrificia quaedam, secundum illud ad Hebraeos ultimo: Beneficentiae et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Et quia ad religionem proprie pertinet sacrificium Deo offerre, consequens est quod convenienter quaedam religiones ad opera vitae activae ordinentur: unde in Collationibus Patrum, abbas [Corrupte in quibusdam legitur, abbas Nestor, vel Nestorius.] Nesteros distinguens diversa religionum studia, dicit: Quidam summam intentionis suae erga eremi secreta et cordis constituunt puritatem: quidam erga institutionem fratrum et coenobiorum curam: quosdam Xenodochii, id est, hospitalitatis, delectat obsequium.] Quidam enim summam intentionis suae erga eremi secreta et cordis constituunt puritatem, ut in praeteritis Heliam et Heliseum, nostrisque temporibus beatum Antonium, aliosque eiusdem propositi sectatores, familiarissime Deo per silentium solitudinis cohaesisse cognoscimus. |
2 | Quidam erga institutionem fratrum et pervigilem coenobiorum curam, omnem studii sui sollicitudinem dederunt; ut nuper abbatem [De quo Cassianus lib. V cap. 27 et 28 et alibi saepius: cui etiam tribuenda videtur Collatio decima nona Ioannis Abbatis nomine inscripta, quantum ex circumstantiis coniicere licet. Caeterum multi alii exstiterunt huius nominis celebres Anachoretae, ut videre est in Vitis Patrum, et apud Palladium, et alios.] Ioannem, qui in vicinia [Ita hoc nomen urbis restituit Ciaconius, cum antea non solum in antiquis codicibus, verum etiam in editione Plantiniana corrupte legeretur Thmuius, vel Thymus. Fuit autem Θμοῦἳς, sive Thmuis, Aegypti oppidum, teste div. Hieronymo in Catalogo. Aristeas, inquit, de urbe Aegypti, quae vocatur Thmuis. Rursus ibidem in Serapione: Serapion Θμούεως episcopus, qui ob elegantiam ingenii cognomen Scholastici meruit, etc. Eiusdem urbis mentio fit in oraculis Sibyllinis. Ab hirco vero sic dictam tradit idem Hieronymus libro II in Iovinianum, his verbis; Urbes quoque apud Aegyptios ex animalium vocabulis nuncupantur, Leonto, Cyno, Lyco, Busiris, Thmuis, quod interpretatur hircus. Et in Esaiae cap. XLVI: Pleraque oppida apud Aegyptios ex bestiis et iumentis habent nomina, Κυνών a cane, Λεὼν a leone, Θμοῦἳς lingua Aegyptia ab hirco, Λυκών a lupo. Haec Hieronymus. De eadem civitate Baronius in notis ad Martyrologium (21 Martii) haec annotavit: Posita haec civitas erat in ea provincia Aegypti, dicta Schethi, quae a Schythis Orientalibus Schythia appellata saepius reperitur. A Schythis enim Aegyptios fuisse debellatos auctor est Iustinus Histor. lib. II. Quod dicta civitas Thmueos in Schethi fuerit, constat ex epistola S. Germani episcopi Capuani et aliorum legatorum ad Hormisdam papam, quam habemus apud nos manuscr., in qua haec leguntur de monachis Schethi seu Schythiae: Isti de sua provincia episcopos accusant, inter quos est Paternus Thmuitanae civitatis antistes, etc. Haec ex notis Baronii.] civitatis [Lips. in marg. in vicina civitate] cui nomen Thmuis grandi coenobio praefuit, ac nonnullos eiusdem meriti viros apostolicis etiam signis claruisse meminimus. Quosdam [Xenodochium, id est, domus hospitalis seu hospitium publicum, quo hospites, id est peregrini, excipiuntur: quod genus Hierosolymis primum ab Hircano exstructum fuisse auctores sunt Iosephus et Hegesippus (Ioseph. XIII Antiquit. cap. 16, Hegesipp. lib. I). Constantinopoli vero Zoticus quidam presbyter Romanum xenodochium erexit tempore Constantini imperatoris (Baron. 17 Martyrol. 31 Decemb.). Sicut itidem Romae S. Fabiola νοσοκομεῖον, id est, infirmorum hospitium, et in portu Romano S. Pammachius xenodochium primi instituisse feruntur. Nam de Fabiola ita D. Hieronymus: Prima omnium νοσοκομεῖον instituit in quo aegrotantes colligeret de plateis, et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra foveret. Et de xenodochio Pammachii ibidem: Xenodochium in portu Romano situm totus pariter mundus audivit. Haec Hieronymus. Meminit et Palladius (Lausiac. VII) xenodochii in monte Nitriae siti, cui monachi praeerant. Ex quibus antiqua xenodochiorum institutio observari potest: unde ordines hospitalariorum nomen accepere.] xenodochii et susceptionis pium delectat obsequium, per quod etiam in praeteritis Abraham patriarcham et Loth Domino placuisse scimus, et nuper beatum [Duos exstitisse Macarios Aegyptios sanctitatis laude et anachoreticae vitae studio celebres alibi notavimus; quorum alter Alexandrinus dictus est, eo quod, ut scribit Palladius (Lausiac. XXIX), in Ecclesia Alexandrina functus est presbyterio: alter vero simpliciter Aegyptius est appellatus. De priori autem, sive Alexandrino Macario, hic agi suadere videtur loci circumstantia hic designata, cum apud Alexandrinam xenodochio praefuisse perhibetur: de cuius etiam charitate eximia erga aegrotos et mira abstinentia narrat Palladius hoc praeclarum exemplum: Cum aliquando cupiisset vesci uvis recentibus perbellisque ad se missis, ostendens continentiam, eas misit ad alium fratrem laborantem, qui ipse quoque uvas desiderabat. Qui cum eas accepisset, rursus hoc ipsum fecit, etsi ipse valde vesci cuperet. Postquam autem ad multos fratres deinde venerunt uvae, cum nullus eis vesci voluisset, postremus qui eas acceperat, eas rursus misit ad Macarium, tamquam magnum ei donum largiens. Qui, cum rem curiose inquisiisset, admiratus, et Deo actis gratiis ob tantam eorum continentiam, ne ipse quidem ex iis tandem comedit. Haec ibi. Idem etiam aliis verbis refertur in Vitis Patrum.] Macarium singularis mansuetudinis ac patientiae virum, qui xenodochio ita apud Alexandriam praefuit, ut nulli eorum qui solitudinis secreta sectati sunt, inferior sit credendus. Quidam eligentes aegrotantium curam, alii intercessionem quae pro miseris atque oppressis impenditur, exsequentes, aut doctrinae instantes, aut eleemosynam pauperibus largientes, inter magnos ac summos viros, pro affectu suo ac pietate viguerunt. |