Cassianus, Collationes, 2, 14, CAPUT III. Quod actualis perfectio duplici ratione subsistat.
1 | Haec autem actualis perfectio duplici ratione subsistit. Nam primus eius modus est, ut omnium natura vitiorum et curationis ratio cognoscatur. Secundus ut ita discernatur ordo virtutum, earumque perfectione mens nostra formetur, ut illis non iam velut coacta et quasi violento imperio subiecta famuletur, sed tamquam naturali bono delectetur atque pascatur, et arduam illam atque angustam viam cum oblectatione conscendat. |
2 | Quo enim modo, vel virtutum rationem, qui secundus in actuali disciplina gradus est; vel rerum spiritalium et coelestium sacramenta, quae in theoriae gradu sublimiore consistunt, valebit attingere, qui naturam vitiorum suorum nec potuit intelligere, nec nisus est exstirpare? Consequenter enim pronuntiabitur progredi ad excelsiora non posse, qui non evicerit planiora: multoque minus ea quae sunt extrinsecus apprehendet, quisquis intelligere ea quae sibi sunt inserta non quiverit. |
3 | Sciendum tamen est, duplici nobis laboris intentione sudandum, tam in expellendis vitiis quam in virtutibus acquirendis. Et hoc non nostra capimus coniectura, sed illius sententia perdocemur, qui solus officii [Lips. in marg. opificii] sui vires rationemque cognoscit: Ecce, inquit, constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes [Ierem. I]. In expulsione enim noxiarum rerum quatuor esse necessaria designavit, id est, evellere, destruere, disperdere, dissipare. |
4 | In perficiendis vero virtutibus et his quae ad iustitiam pertinent acquirendis, aedificare tantummodo atque plantare. Unde liquido patet difficilius convelli atque eradicari inolitas corporis atque animae passiones, quam spiritales exstrui plantarique virtutes. |