1 | Quisquis igitur [Theoricam vocat D. Hieronymus in Lament. Hieremiae. Una, inquit, et sola est theorica, id est, contemplatio Dei, cui merito omnia iustificationum merita, universa virtutum media postponuntur. Et Dionysius similiter theoricam legit, non theoreticam. Et theoricam etiam substantive accipit Hieronymus, ut hic theoreticen Cassianus (Col. I, c. 2). At vide caetera quae de theorica et theoretica alias notavimus.] ad theoreticen voluerit pervenire, [Gregorius ubi supra (VI Moral. cap. 28) exponens illa verba: Ingredieris in abundantia sepulcrum (Iob. V). Vir, inquit, perfectus in abundantia sepulcrum ingreditur; quia prius activae vitae opera congregat, et postmodum carnis sensum per contemplationem mortuum huic mundo funditus occultat. Unde et apte subditur: Sicut infertur acervus in tempore suo. Actionis namque tempus primum est, contemplationis extremum: unde necesse est ut perfectus quisque prius virtutibus mentem exerceat, atque hanc postmodum in horreum quietis condat. Et infra: Hinc est quod Iacob pro Rachel servivit, et Liam accepit, eique dicitur: Non est consuetudinis in terra nostra, ut minores ante tradamus ad nuptias quam maiores (Gen. XXIII). Rachel namque visum principium. Lia autem laboriosa dicitur. Et quid per Rachelem, nisi contemplativa; quid per Liam, nisi activa vita signatur? In contemplatione quippe principium, quod Deus est, quaeritur; in operatione autem sub gravi necessitatum fasce laboratur. Unde et Rachel pulchra, sed sterilis; Lia autem lippa est, sed fecunda, quia nimiram mens cum contemplando otium appetit, plus videt, sed minus Deo filios generat - cum vero ad laborem praedicationis se dirigit, minus videt, sed amplius patitur. Post Liae ergo amplexus ad Rachelem Iacob pervenit; quia perfectus quisque ante activae vitae ad fecunditatem iungitur, et post contemplativae ad requiem copulatur. Similia habet idem Gregorius homilia 14 in Ezechiel. et Isidorus lib. III de Summo Bono cap. 15. Vide etiam S. Thomam 2-2, q. 182, art. 1, et Caietanum ibidem.] necesse est ut omni studio atque virtute actualem primum scientiam consequatur. Nam haec practice absque theoretica possideri potest, theoretice vero sine actuali omnimodis apprehendi non potest. |
2 | Gradus enim quidam ita ordinati atque distincti sunt, ut humana humilitas possit ad sublime conscendere: qui si invicem sibi ea qua diximus ratione succedant, potest ad altitudinem perveniri, ad quam sublato primo gradu non potest transvolari. Frustra igitur ad conspectum Dei tendit, qui vitiorum contagia non declinat: [Invertit ordinem textus sacri, qui sic habet: In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I). LXX Interpr. Spiritus sanctus disciplinae fugiet dolum, et recedet a cogitationibus stultis.] Spiritus namque Dei effugiet fictum, nec habitabit in corpore subdito peccatis [Sap. |