1 | Sponsionis [Id est, promissionis nuper in prooemio harum Collationum his verbis editae (Praefat. collat. 11): Nunc ut etiam itineris nostri ratio cognoscatur, trium in alia eremo consistentium, quos primos vidimus, Patrum septem collationes, pari conscriptas stylo, vobis credidi consecrandas; quibus ea quae de perfectione in praeteritis opusculis nostris obscurius forsitan sunt comprehensa vel praetermissa suppleantur.] nostrae et itineris ordo compellit, ut abbatis [Hic secundus inter tres anachoretas, quos in solitudine iuxta Panephysim habitasse retulit Auctor collat. 11 cap. 3, cum quibus hae septem collationes sequentes habitae, quarum duae huic Nesteroti attribuuntur, prior haec de spiritali scientia, posterior de charismatibus divinis. De Nesterone abbate (Nestero enim, vel Nesteron ibi vocatur, non Nesteros, ut hic) duo narrantur exempla virtutum in Vitis Patrum, unum lib. IV cap. 8: Abbas Nestero maior ambulabat in eremo cum aliquo fratre, et videntes draconem fugerunt. Et dicit ei frater ille: Et tu, Pater, times? Respondens senex, dixit: Non timeo, Fili, idcirco, sed expedit; idcirco enim draconem fugi quoniam habui effugere spiritum vanae gloriae. Alterum eiusdem libri cap. 15: Interrogavit senex (abbas Pastor) fratrem Nesteronem, dicens: Abba Nesteron, quomodo acquisisti virtutem hanc, ut quando emergit tribulatio [Al. turbatio] aliqua in monasterio, non loquaris, neque te medium facias? Ille autem nihil loquebatur. Et cum multum rogaretur a sene, dicit ei: Ignosce mihi, abba, quia quando intravi initio in congregationem, dixi animo meo, Tu et asinus unum estote. Sicut ergo asinus vapulat et non loquitur, iniuriam patitur et non respondet; sic et tu, quemadmodum in psalmo legitur: Ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Psal. LXXII). Haec ibi.] Nesterotis praeclari in omnibus summaeque scientiae viri institutio subsequatur. Qui cum sacrarum Scripturarum nos aliqua memoriae commendasse et eorum intelligentiam desiderare sensisset, talibus nos adorsus est verbis: Multa quidem scientiarum in hoc mundo sunt genera, tanta siquidem earum quanta et artium disciplinarumque varietas est. |
2 | Sed cum omnes aut omnino inutiles sint, aut praesentis tantum vitae commodis prosint, nulla est tamen quae non habeat proprium doctrinae suae ordinem atque rationem, per quam ab expetentibus possit attingi. Si ergo illae artes ad insinuationem sui certis ac propriis lineis diriguntur, quanto magis religionis nostrae disciplina atque professio, quae ad contemplanda invisibilium sacramentorum tendit arcana, nec praesentis quaestus, sed aeternorum retributionem expetit praemiorum, certo ordine ac ratione subsistit! [Cuius, religiosae scil. disciplinae et professionis antea memoratae. Vulgaris autem est divisio scientiae in speculativam et practicam ab Aristotele tradita (Metaph. lib. I et VI): cuius etiam consideratione distinguitur a Patribus duplex vita, activa et contemplativa (Hieron. lib. II in Lam. Ierem.). D. Gregorius lib. VI Moral. cap. 28: Duae, inquit, sunt vitae, in quibus nos Deus Omnipotens per sacrum eloquium erudit, activa videlicet et contemplativa. Siquidem vita hominis, ut docet S. Thomas (S. Thom. 2-2, q. 179), praecipue attenditur secundum operationem intellectus, quae quidem operatio versatur aut circa inquisitionem et cognitionem veritatis, quod pertinet ad contemplationem, aut circa actiones exteriores, quae dicitur vita activa. Unumquodque enim vivens ostenditur vivere ex operatione sibi maxime propria ad quam maxime inclinatur: sicut plantarum vita dicitur in hoc consistere quod nutriuntur et generantur: animalium vero in hoc quod sentiunt et moventur: hominum vero in hoc quod intelligunt et secundum rationem agunt. Quia ergo quidam homines intendunt praecipue contemplationi veritatis, quidam intendunt principaliter exterioribus actionibus, inde est quod vita hominis convenienter dividitur in activam et contemplativam. Haec S. Thomas. Unde patet idem esse, sive dicatur duplex hominis vita, sive duplex scientia. Agitur autem in hac collatione, non de quacumque scientia humana, sed, ut docet titulus, de spiritali scientia, i. e. scientia rerum spiritualium cum pietate et charitate coniuncta, ut ex sequentibus patebit: quae et inter dona Spiritus sancti connumeratur: Et haec est scientia sanctorum, ait S. Thomas (2-2, q. 10, art. 3), de qua dicitur Sapient. X: Iustum deduxit Dominus per vias rectas, et dedit illi scientiam sanctorum.] Cuius quidem duplex est scientia. Prima practice, id est, actualis, quae emendatione morum et vitiorum purgatione perficitur; altera theorice, id est, quae in contemplatione divinarum rerum et sacratissimorum sensuum cognitione consistit. |