monumenta.ch > Cassianus > 19
Cassianus, Collationes, 2, 13, XVIII. Definitio Patrum, eo quod liberum arbitrium ad salvandum non sit idoneum. <<<    

Cassianus, Collationes, 2, 13, CAPUT XIX. Doctrina catholica beati Dionysii Richelii Carthusiani praecedenti collationi ab ipso substituta.

1 Inseparabiliter adest nobis divina protectio, et tanta est pietas Salvatoris circa propriam creaturam, ut non solum comitetur, sed et praecedat eam iugiter providentia sua. Quod expertus Propheta Domino apertissime confitetur: Deus meus, misericordia eius praevenit me [Psal. LVIII].
2 Nec solum benigne inspirat desideria sancta; sed et occasiones praestat salutis, et opportunitatem bonis effectibus, errantibusque demonstrat directionem viae salubris. Unde fit ut inveniatur a non quaerentibus se, et palam appareat inter illos qui eum non interrogabant, totaque die expandat manus suas ad populum non credentem et contradicentem sibi: resistentes quoque et longe positos vocet, invitos alliciat ad salutem, peccare volentibus subtrahat copiam voluntatis explendae, et benigne resistat properantibus ad mala, ut iam non sit volentis, neque currentis, sed miserentis Dei [Rom. IX], qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate [Philip. II]; et hoc non ex nobis: sed donum Dei est, non ex operibus, ne quis glorietur [Ephes. II]. Quid est enim quod ait Salvator?
3 Nemo venit ad Patrem, nisi per me [Ioan. XIV]. Et Nemo venit ad me, nisi Pater traxerit illum [Ioann. VI]. Quid item est quod oramus? Dirige in conspectu tuo viam meam [Psal. V], et: Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea [Psal. XVI]. Quid tandem est quod Deus promittit?
4 Dabo eis cor novum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum. Et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, ut in praeceptis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis et operemini [Ezech. XXXVI]. Et quid est quod Propheta a Domino hoc ipsum postulat dicens: Cor mundum crea in me, Deus [Psal. L]. Et denuo: Lavabis me, inquit, et super nivem dealbabor (Ibid.). Item quid est quod fertur de Deo?
5 Qui docet hominem scientiam [Psal. XCIII]. Et, Dominus illuminat caecos [Psal. CXLVI]. Vel quod orantes dicimus cum Propheta: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in mortem [Psal. XII]; nisi quod in his omnibus declaratur gratia Dei, qua homo semper indigeat adiuvari a Domino?
6 Infirmitatem quippe liberi arbitrii Apostolus manifestat, dicens; Dominus custodiat corda vestra, et intelligentias vestras [Philipp. IV]. Eamdem David orando docet, cum inquit: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam [Psal. CXVIII]. Salomon quoque: Inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis eius, et custodiamus mandata eius, et caeremonias eius [III Reg. VIII]. Infirmitatem eiusdem fatetur illa oratio nostra; Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis [Psalm. CXL]. Item propheta: Dominus, inquit, solvit compeditos, Dominus illuminat caecos [Psal. CXLV]. Et rursus: Dirupisti vincula mea [Ps. CXV], etc. Item Christus apud Ioannem: Nemo, inquiens, potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum [Ioan. VI]. Et beatissimus Ioannes Baptista asserit: Non potest homo a se accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo [Ioan. III]. Unde et Propheta in spiritu clamans: Nisi, ait, Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam [Psal. CXXVI]. Et Apostolus: Deus est, inquit, qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate [Philip. II].
7 Porro, si arbitrio nostro ascribimus consummationem virtutum, exsecutionemque mandatorum, quomodo oramus: Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis [Psal. LVII]. Et, Opera manuum nostrarum dirige super nos [Psal. LXXXIX]? Scimus Balaam fuisse conductum ad maledicendum filiis Israel; sed videmus sibi id cupienti non esse permissum [Num. XXII]. Custoditus est Abimelech, ne Rebeccam tangendo peccaret in Dominum [Genes. XXI]. Ioseph fratrum livore est venditus; ut fieret descensio filiorum in Aegyptum, et illis de nece Ioseph tractantibus provideretur fami futurae, quod Ioseph a fratribus agnitus reserat dicens: Nolite pavere, nec durum vobis videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos [Genes. XLV]. Et rursus: Praemisit enim me Deus, ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum totius domus eius, et principem in omni terra Aegypti (Ibid.). Cumque post obitum patris sui auferret suspicionem timoris formidantibus fratribus suis: Nolite, inquit, timere, numquid Dei resistere possumus voluntati?
8 Vos cogitastis adversum me malum, et Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvaret populos multos [Gen. L]. Quod etiam factum oeconomicum seu dispensatorium David canit in psalmo: Vocavit, inquiens, famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum; in servum venundatus est Ioseph [Psal. CIV]. Sic igitur virtutem efficaciamque gratiae Dei statuamus, ne excessisse regulam ecclesiasticae fidei videamur.
9 Ecclesiastica regula est, praedicante Apostolo: Nemo potest dicere Dominum Iesum, nisi in Spiritu sancto [I Cor. XII]. Ecclesiastica regula est: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi. Non autem ego, sed gratia Dei mecum [I Cor. XV]. Et: Misericordiam consecutus sum; ut fidelis essem [I Cor. VII]. Ecclesiastica est: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtus Dei, et non ex nobis [II Cor. IV]. Ecclesiastica regula est: In nullo terreamini ab adversariis; quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo.
10 Vobis datum est per Christum, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut patiamini pro eo [Philip. I]. Ecclesiastica regula est: Cum tremore et timore vestram ipsorum salutem operamini. Deus enim est, qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate [Philip. II]. Ecclesiastica regula est: Non quia idonei simus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis ipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est [II Cor. III]. Hanc regulam firmat Deus dicens: Nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a patre meo [Ioann. VI]. Et: Omne quod dat mihi Pater, venit ad me (Ibid.). Et: Sine me nihil potestis facere [Ioann. XV]. Et: Non vos me elegistis; sed ego elegi vos (Ibid.). Et: Nemo novit Filium nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit revelare [Matth. XI]. Et: Sicut Pater vivificat mortuos, ita et Filius quos vult vivificat [Ioan. V]. Et: Beatus es, Simon Bariona, quoniam caro et sanguis non revelavit tibi; sed Pater meus qui in coelis est [Matth. XVI]. Hac regula nulli hominum aufertur voluntas, quia virtus gratiae non hoc in voluntatibus operatur, ut non sint, sed ut ex malis bonae, et ex infidelibus sint fideles, et qui ex semetipsis erant tenebrae lux efficiantur in Domino, quod mortuum erat vivificetur, quod iacebat erigatur, quod perierat inveniatur.
11 Hoc in omnibus prorsus hominibus, qui eruuntur de potestate tenebrarum, et transferuntur in regnum dilectionis [Coloss. I] filii Dei, sine cuiusquam exceptione personae agere credimus gratiam Salvatoris. Quia sicut hic [Auctor huius collationis] idem probabiliter definivit, dicimus atque defendimus, non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium, qui nobis et initium bonae voluntatis inspirat, et virtutem atque opportunitatem eorum quae recte cupimus tribuit peragendi: Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum [Iac. I]. Qui et incipit quae bona sunt, et exsequitur et consummat in nobis.
12 Cum enim Deus nos tepuisse conspexerit, ingerit cordibus nostris orationes [Al. cogitationes] salutiferas, quibus bona voluntas reformatur in nobis.
13 Rectum quidem et omni vitio carentem creatum esse hominem primum, in quo omnium hominum concreata natura est, dubitare fas non est, eumque tale accepisse liberum arbitrium, ut si auxiliantem sibi dominum non desereret, possent in nobis quae naturaliter acceperat, perseverare, quia vellet; et merito perseverantiae in eamdem beatitudinem perveniret, ut nec vellet decidere in deteriora nec posset: sed ipso libero arbitrio, quo quamdiu voluit, bonus mansit, a proposita sibi lege discessit; nec denuntiari sibi mortis supplicium formidavit, deserens Deum, et sequens diabolum; rebellis Domino servatori, et inimico obediens peremptori.
14 Fuit ergo Adam, et in illo fuimus omnes. Periit Adam, et ex illo perierunt omnes. Quod ita non falso dixit beatus Ambrosius, sicut non falso ipsa veritas ait: Venit Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat [Luc. XIX]. Naturae enim humanae illa praevaricationis universalis ruina, nec substantia praerepta est, nec voluntas; sed lumen decusque virtutum, quibus fraude invidentis exuta est.
15 Perditis autem per quae ad aeternam atque inamissibilem corporis animaeque incorruptionem poterat pervenire, quid ei remansit, nisi quod ad temporalem pertinet vitam, quae tota est damnabilis et poenae? Propter quod natos in Adam renasci oportet in Christo, ne in illa quis inveniatur generatione quae periit. Nam si posteri Adae in illis virtutibus naturaliter agerent in quibus Adam fuit ante peccatum, non essent natura filii irae, non essent tenebrae, nec sub potestate tenebrarum, Salvatoris gratia non indigerent, quia non frustra boni essent, nec iustitiae praemio fraudarentur, habentes ea bona quorum amissione primi patres de paradiso exsulare meruerunt.
16 Nunc autem cum sine sacramento regenerationis aeternam mortem nemo possit evadere, nonne ex istius remedii singularitate apertissime patet, in quam profundum malum totius generis humani natura demersa sit, illius praevaricatione in quo omnes peccaverunt, et quidquid ille perdidit, perdiderunt? Perdidit autem primus fidem, perdidit continentiam, perdidit charitatem, spoliatus est sapientia et intellectu, caruit consilio et fortitudine. Et impie altiora sectando, a veritatis scientia et obedientiae pietate deiectus est, nec ipso saltem timore sibi reliquo, ut ab interdictis vel metu caveret poenae, qui abstinebat amore iustitiae.
17 Liberum ergo arbitrium, id est, rei sibi placitae spontaneus appetitus, ubi usum bonorum quae acceperat fastidivit, et, vilescentibus sibi salutis suae praesidiis, insanam cupiditatem ad experientiam praevaricationis intendit, bibit omnium vitiorum venenum, et totam naturam hominis intemperantiae suae ebrietate madefecit. Inde, priusquam edendo carnem Filii hominis, et bibendo sanguinem eius, lethalem digerat cruditatem, labitur memoria, errat iudicio, nutat incessu, neque ullo modo idoneus est ad illud bonum eligendum et concupiscendum quo se sponte privavit. Quia non sicut potuit Deo non impellente corruere, ita potest Deo non erigente consurgere.
18 Ne etenim credamus nos non indigere divino auxilio ad exercendum opus salutis, Apostolus ait: Deus est, qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate [Philipp. II]. Ideoque et Timotheum admonuit: Noli negligere gratiam Dei, quae est in te [I Tim. IV]. Itemque: Ob quam causam admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te [II Tim. I]. Hinc quoque Corinthiis scribens hortatur, ne per opera infructuosa facerent se indignos gratia Dei, dicens: Adiuvantes obsecramus, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis [II Cor. VI]. Quam quia in vacuum Simon receperat, non profuit ei perceptio gratiae salutaris.
19 Non enim curavit obedire praecepto sacratissimi Petri dicentis: Poenitentiam age ab hac nequitia tua et roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse [Actor. VIII]. Praevenit ergo hominis voluntatem misericordia Domini iuxta quod scriptum est: Deus meus, misericordia eius praevenit me [Psal. LVIII]. Insuper advocat nos Dominus, et invitat, quemadmodum ait: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem mihi (Isaiae LXV). Exspectat nos Deus, sicut loquitur per Prophetam: Propterea exspectat Deus ut misereatur vestri [Isa. XXX]. Confortat nos, secundum quod ait: Et ego erudivi eos, et confortavi brachia, et in me excogitaverunt malitiam (Oseae VII). Clamat Dominus Iesus: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat [Ioan. VII]. Quaerit nos Dominus, dicens: Quaesivi, et non erat vir; vocavi, et non erat qui responderet [Isa. LII].
20 Et ita gratia Dei semper cooperatur arbitrio nostro in bonum, atque in omnibus sic adiuvat, et protegit illud, ut semper gratuita perseveret, dum inaestimabili largitate tribuit parvis conatibus gloriam tantae immortalitatis, tantaque dona perennis felicitatis. Nonne quod David brevissimo temporis puncto obtinuit tantorum indulgentiam criminum, donum erat Dei miserentis?
21 Denique quid dicamus de hac tam brevi Davidis confessione, tamque incomparabili divinae miserationis ac retributionis immensitate? cum certum sit, quid Apostolus ad futurae beatitudinis magnitudinem intuens pronuntiaverit de innumerabilibus atque gravissimis persecutionibus suis: Momentaneum, inquit, et leve hoc tribulationis nostrae, supra modum, et ultra comparationem, et aeternum gloriae pondus operatur in nobis [II Cor. IX]. Unde et alibi constanter fatetur: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis [Rom. VIII]. Quamtumlibet ergo enixa et conata fuerit humana fragilitas, comparari futurae retributioni non poterit, nec suis laboribus ita diminuet gratiam Creatoris, ut non perseveret semper gratuita. Idcirco praefatus gentium doctor, quamvis testetur se gradum apostolatus sortitum gratia Dei, dicens: Gratia Dei sum id quod sum [I Cor. XV], tamen affirmat se respondisse et cooperatum esse gratiae divinae, subdendo: Et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi.
22 Non autem ego, sed gratia Dei mecum (Ibid.). Cum enim ait: Non autem ego, sed gratia Dei mecum, ostendit virtutem protectionis divinae. Et cum ait, mecum, testatur gratiam Dei cooperatam esse sibi non otioso, neque securo, sed laboranti ac desudanti. Itaque Dominus volens motu humanae affectionis exprimere suae pietatis dispensationem, et amorem, quem nobis tribuere indefessa pietate dignatur, nec in creaturis inveniens charitatem, cui eum dignius compararet, comparavit eum tenerrimis matris visceribus, et utitur hoc exemplo, quoniam charius eo inveniri in creaturis non valet: Numquid potest mulier oblivisci infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Verumtamen non contentus hac comparatione, transcendit eam confestim, subdendo: Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui (Isaiae XLIX).
23 Per quod evidenti ratione colligitur, summam nostrae salutis deputandam esse coelesti gratiae, non meritis actionum nostrarum, Deo per prophetam loquente: Recordabimini viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, et displicebitis vobis ipsis in malitiis vestris, et scietis, quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israel [Ezech. XII]. Hinc asseritur ab universis catholicis Patribus, qui perfectionem cordis didicerunt, non inani disputatione, sed digna conversatione, hoc divini muneris esse primum, ut accedat unusquisque ad desiderandum omne quod bonum est, sed ita ut plenum sit liberae voluntatis arbitrium in partem utramque.
24 Secundum vero opus divinae gratiae asserunt, ut effici valeant exercitia praefata virtutum, ita ut possibilitas arbitrii non tollatur. Tertio ad gratiam pertinere testantur, ut virtutes acquisitae perseveranter serventur; sed ita, ut libertas captivitatem non sentiat. Sic etenim Deus universorum credendus est omnia in omnibus operari, ut incitet, protegat et confirmet, non ut auferat libertatem quam semel donavit.
25 Porro, si quid humana argumentatione et ratione versutum collectum videatur his derogare, vitandum est potius quam ad destructionem fidei proponendum aut provocandum. Non enim meremur fidem ex intellectu, sed intellectum ex fide, quemadmodum scriptum est: Nisi credideritis non intelligetis; quia, ut arbitror, plene comprehendi non potest ratione humana qualiter Deus omnia operetur in nobis, et nihilominus totum ascribatur libero arbitrio, cum Dominus loquitur: Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae comedetis [Isa. I] [Hucusque Dionysius, velut ex persona Chaeremonis abbatis, hanc collationem catholice prosecutus, hoc nomine certe magnopere commendandus, quod vel e stercore gemmas, vel ex luto aurum purum putum, hoc est, ex falsa et erronea veram et catholicam doctrinam elicuerit expresseritque; quam et Ioan. Lavardinus in sua Gallica translatione, caeteris omissis, solummodo retinendam et exprimendam provide prudenterque iudicavit; merito et ipse laudandus quod dubiam aut periculosam doctrinam rudibus aut infirmis mentibus patrio sermone noluerit exhibere. Tandem vero Cassianus huius collationis ut caeterarum enarrator, in fine cap. 18 eam ita concludit: Hoc nos B. Chaeremon confirmatos cibo laborem fecit tam invii itineris non sentire. Cibo nimirum spirituali, non corporali.].
Cassianus HOME

csg576.69

Cassianus, Collationes, 2, 13, XVIII. Definitio Patrum, eo quod liberum arbitrium ad salvandum non sit idoneum. <<<    
monumenta.ch > Cassianus > 19