monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, Collationes, 2, 13, XVII. De inscrutabili dispensatione Dei. <<<     >>> XIX. Doctrina catholica beati Dionysii Richelii Carthusiani praecedenti collationi ab ipso substituta.

Cassianus, Collationes, 2, 13, CAPUT XVIII. Definitio Patrum, eo quod liberum arbitrium ad salvandum non sit idoneum.

1 Per quod evidenti ratione colligitur ab his qui non loquacibus verbis, sed experientia duce, vel magnitudinem gratiae, vel modulum humani metiuntur arbitrii, quia non levibus cursus, nec fortibus praelium, nec sapientibus panis, nec prudentibus divitiae, nec scientibus gratia, sed operatur haec omnia unus atque idem Spiritus dividens unicuique prout vult [I Cor. XII]. Et idcirco fide non dubia et, ut ita dicam, palpabili experientia comprobatur, universitatis Deum, velut piissimum patrem, benignissimumque medicum, secundum Apostolum indifferenter omnia in omnibus operari, et nunc quidem salutis inspirare principia, et inserere unicuique bonae voluntatis ardorem; nunc vero ipsius operationis effectum, et consummationem donare virtutum, et nunc a ruina iam proxima lapsuque praecipiti etiam invitos et inscios revocare; nunc autem occasiones et opportunitates salutis ingerere, ac praecipites violentosque conatus a lethalibus dispositionibus inhibere; [Non ita tamen, ait S. Prosper, ut iuxta novam illam partitionem superiori capite positam, aliorum salvator, aliorum susceptor, sed usquequaque omnium fidelium et susceptor et salvator sit Christus. Unde orantes non aliquorum protectorem et salvatorem, et aliquorum adiutorem ac susceptorem, ut superius dixit Collator, sed omnium et protectorem, et salvatorem, et adiutorem, et susceptorem ipsum proclamamus. Sed quomodo hic paulo ante dixit, Deum velut piissimum patrem, benignissimumque medicum, secundum Apostolum, indifferenter omnia in omnibus operari, si vera sit ista distinctio et differentia ab ipso excogitata, ut alii sint salvati, alii tantummodo suscepti? Quomodo indifferenter, si tam differenter Deus erga hos et illos se habeat et operetur? Et cum in caeteris beneficiis prius enumeratis totum Deo tribuatur, cur in hoc postremo, quod est salvare vel salvatorem esse, quo caetera omnia concluduntur et continentur, pars ei tantummodo assignatur?] et alios quidem volentes, currentesque suscipere; alios vero nolentes, renitentesque pertrahere, et ad bonam cogere voluntatem.
2 Totum vero non semper resistentibus, nec perseveranter invitis nobis a divinitate concedi; et summam salutis nostrae, non operum nostrorum merito, sed coelesti gratiae deputandam, ita Domini ipsius vocibus edocemur: Et recordabimini viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis, et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis, et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter nomen meum, non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israel [Ezech. XX]. Et idcirco hoc ab omnibus catholicis Patribus definitur, qui perfectionem cordis, non inani disputatione verborum, sed re atque opere, didicerunt divini esse muneris.
3 Primum ut accendatur unusquisque ad desiderandum omne quod bonum est, sed ita ut in alterutram partem plenum sit liberae voluntatis arbitrium. Itemque etiam secundum, divinae esse gratiae ut effici valeant exercitia praedicta virtutum, sed ita ut possibilitas non exstinguatur arbitrii. Tertium quoque, ad Dei munera pertinere, ut acquisitae virtutis perseverantia teneatur, sed ita ut captivitatem libertas addicta non sentiat.
4 Sic enim universitatis Deus omnia in omnibus credendus est operari, ut incitet, protegat atque confirmet, non ut auferat quam semel ipse concessit arbitrii libertatem. Si quid sane versutius humana argumentatione ac ratione collectum huic sensui videtur obsistere, vitandum magis est quam ad destructionem fidei provocandum.
5 Non enim fidem ex intellectu, sed intellectum ex fide meremur, sicut scriptum est, Nisi credideritis, non intelligetis (Isaiae I), quia quemadmodum et Deus omnia operetur in nobis, et totum libero ascribatur arbitrio, cui dicitur: Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis (Isaiae VII), [Si non ad plenum, certe ad sobrietatem (quomodo Apostolus [Rom. XII] iubet nos sapere, non plusquam oportet, sapere) iam utcumque ex iis quae hactenus in hanc collationem scripta sunt, comprehensum et explicatum puto. In quibus sane spero neminem mihi vitio daturum quod de nostri Collatoris, id est, Cassiani erroribus tam libere, tam aperte scripserim, eosque propalarim ac refutarim, quos magis tegere aut excusare debuerim. Absit enim ut Cassiani, quam veritatis ac publicae utilitatis studiosior, praeter, immo contra fidem et officium ingenui interpretis, vel errasse dissimulem, vel errata defendam. Quin potius, quod in praefatione mea praemonui ac professus sum, hoc identidem profiteor, ac prae me fero: Amicus quidem Cassianus; sed magis amica veritas. Error enim, cui non resistitur, approbatur; et veritas cum minime defensatur, opprimitur, ait Innocentius pontifex (Apud Gratian. dist. 83). Humanum quippe est labi et errare, at in errore perseverare diabolicum aut haereticum: a qua quidem nota longissime semper abfuit Cassianus, semper catholicus, atque inter catholicos auctores habitus, vel ipso teste D. Prospero eius impugnatore et antagonista acerrimo (Vide plura in praefat. nostra). Quid vero mirum si, ut homo, aliquid humani passus sit, et nimio veritatis indagandae studio subinde a veritatis tramite aberrarit, praesertim iis in rebus adeo obscuris et difficilibus, necdum id temporis ab Ecclesia definitis et ad plenum elucidatis? Num id vel eius auctoritati in caeteris scriptis derogare, vel ab eius lectitandi studio religionis ac pietatis studiosos avertere aut abalienare debeat? minime vero; immo potius ad eius complexum, lectionem ac studium tanto magis accendere atque inflammare, quod iam omni eius errore palam detecto, et contraria veritate manifestata, nullius periculi vel fraudis metus aut suspicio residua sit, quominus tuto ac secure in eo versari eumque evolvere ac revolvere liceat, praesentibus antidotis et documentis ubique in promptu et in omnem incursum et occasionem exhibitis ac suppeditatis. Nam ut praeclare scribit D. Hieronymus ad Augustinum (Epist. 97): Solis Scripturarum libris, qui canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse firmissime credam; at si aliquid in eis offendero quod videatur contrarium veritati; nihil aliud quam vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecusum esse quod dictum est, vel me minime intellexisse non ambigam. Alios autem lego, ut quantalibet sanctitate, doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi vel per illos auctores canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Ita D. Hieronymus. Et alibi (Epist. 76) de huiusmodi antiquis scriptoribus, quorum scripta nonnullis erroribus aspersa noscuntur, suam sententiam et consilium profert his verbis: Ego Origenem propter eruditionem sic interdum legendum arbitror, quomodo Tertullianum, Novatum, Arnobium, Apollinarium, et nonnullos ecclesiasticos scriptores, Graecos pariter et Latinos; ut bona eorum eligamus, vitemusque contraria, iuxta Apostolum dicentem: Omnia probate: quod bonum est, tenete, etc. Sic igitur Cassianus legendus ut quivis alius auctor catholicus, ut quidquid in eo veritati ac pietati consentaneum amplectamur; si quid vero alienum, respuamus, et veritatis antidoto falsitatis virus elidamus. Caeterum cum adeo varia et diversa sint hominum ingenia, et variorum ingeniorum varii gustus et veluti quaedam ὀρέξεις, ut quod uni sapiat alteri nauseam et fastidium pariat; committere certe nolui, quin aliud itidem ferculum legentibus, quasi convivis, apponerem, quod fortasse magis arridebit, quam praecedentium disputationum difficilis et obscura tractatio: sanam dico et catholicam doctrinam Dionysii Carthusiani viri non minus sanctitate quam eruditione clarissimi, de gratia Dei et libero hominis arbitrio, quam ex dictis abbatis Chaeremonis maiori ex parte ita artificiose collegit, ut expunctis et abstersis erroribus totam puram, orthodoxam, piam ac salutarem exhiberet; eamque post finem capitis decimi octavi, quasi ex persona ipsius Chaeremonis, reliquae collationi substitueret ac subrogaret: functus hac in parte, non paraphrastae, ut in caeteris, sed censoris et correctoris officio. Sic igitur Dionysius collationem Chaeremonis a capite decimo octavo ad finem usque prosequitur.] ad plenum humano sensu ac ratione non potest (ut arbitror) comprehendi.
Cassianus HOME

csg576.68

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik