Cassianus, Collationes, 2, 13, CAPUT XVII. De inscrutabili dispensatione Dei.
1 | Per haec igitur exempla quae de evangelicis protulimus monumentis, evidentissime poterimus advertere, diversis atque innumeris modis et inscrutabilibus viis, Deum salutem humani generis procurare, et quorumdam quidem volentium et sitientium cursum ad maiorem invitare flagrantiam; quosdam vero etiam nolentes invitosque compellere, et nunc quidem ut impleantur ea quae utiliter a nobis desiderata perspexerit, adiuvare; nunc vero etiam ipsius sancti desiderii inspirare principia, et vel initium boni operis vel perseverantiam condonare. |
2 | Inde est quod orantes non solum protectorem ac salvatorem, sed etiam adiutorem ac susceptorem Dominum proclamamus. In eo enim quod prior advocat, et ignorantes nos atque invitos attrahit ad salutem, protector atque salvator est; in eo autem quod annitentibus nobis opem ferre, refugientesque suscipere ac munire consuevit, susceptor ac refugium nominatur. |
3 | Denique hanc dispensationis Dei multiplicem largitatem beatus Apostolus mente pertractans et in quoddam immensum atque interminabile pietatis Dei pelagus se incidisse conspiciens, exclamavit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini [Rom. XI]? Huius ergo scientiae admirationem quam ille talis ac tantus gentium magister expavit, evacuare conabitur quisquis crediderit illius inaestimabilis abyssi profunditatem humana ratione se posse metiri. |
4 | Nam qui ad plenum dispensationes Dei, quibus salutem in hominibus operatur, vel mente concipere, vel disserere se posse confidit, proculdubio impugnans Apostolicae sententiae veritatem scrutabilia esse Dei iudicia et vestigabiles vias eius, profana pronuntiabit audacia, ipso quoque Domino haec ad eos ita testante: Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus; quia sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris (Isaiae LV). Hanc igitur dispensationem atque amorem suum, quem nobis tribuere Dominus indefessa pietate dignatur, volens humanae affectionis motu exprimere, nec inveniens in hac creatura talem charitatis affectum, cui eum comparare dignius posset, tenerrimis piae matris visceribus comparavit, et utitur quidem hoc exemplo, quia charius aliud in natura hominum non potest inveniri, dicens: Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui (Isaiae XLIX)? Sed non contentus hac comparatione, transcendit eam confestim atque subiungit, dicens: Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui (Ibid.). |