monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, Collationes, 2, 13, XV. De multiplici vocationum gratia. <<<     >>> XVII. De inscrutabili dispensatione Dei.

Cassianus, Collationes, 2, 13, CAPUT XVI. De gratia Dei, eo quod humanae fidei transcendat angustias.

1 [Sollicitus, ut apparet, et anxius Collator, ne ex suis scriptis convinceretur cum Pelagio sentire gratiam Dei secundum merita nostra dari; et proinde gratiam non esse gratiam, quod tam absurdum visum est Patribus, ut in concilio Palaestino (quod primum contra Pelagium celebratum est) ipse etiam Pelagius, licet ficte et simulate, illud damnaverit; duplici subterfugio se excusare nititur: primo, quod non dixerit salutis nostrae summam (quam alias vocat perfectionem consummationemque) in nostrae fidei ditione consistere, hoc est in fide quam ex nobis ipsis habere possimus, quasi totum salutis nostrae negotium libero arbitrio ascriberet, sed gratiam omnino necessariam agnoscat ad perfectionem et salutem consequendam; secundo, quod eamdem gratiam fateatur saepenumero excedere, et superare meritum fidei nostrae, quod pluribus Scripturae exemplis declarat. At contra utramque excusationem tria obiicit Prosper, quibus ipsum ostendit in illam, quam vocat, profanam opinionem, hoc est, dogma Pelagii, velit, nolit, incidere: 1o Quod etsi non perfectionem, tamen initium salutis ex nobis esse docuerit, quod quidem sufficit ut gratia dicatur secundum merita nostra dari. Initium enim salutis vel intelligitur ipsa fides, quia est fundamentum et initium totius iustificationis, ut docent Patres Tridentini sess. 6 cap. 8, vel ipse affectus et desiderium salutis, per quod gratiam, qua salvemur, impetramus. Itaque initium salutis esse ex nobis, est posse nos mereri donum fidei, et reipsa consequi ipsam fidem, credendo sine auxilio gratiae Dei; vel posse concipere serium salutis desiderium, quo gratiam iustificationis impetremus et mereamur, saltem de congruo, ut dictum est. 2o Quod dixerit centurionem, cuius fides Domini voce laudata est (Matth. VIII), nullius fore laudis ac meriti, si id in eo Deus quod ipse donaverat commendasset: unde sequitur totum meritum in fide propria, non a Deo donata consistere. 3o Quod superiori cap. disertis verbis asseruerit Deum secundum capacitatem uniuscuiusque gratiam suae largitatis impertire, quod quid aliud est quam gratiam secundum merita cuiusque dari?] Nemo autem aestimet haec a nobis ob hoc fuisse prolata, ut nitamur astruere summam salutis in nostrae fidei ditione consistere; secundum quorumdam profanam opinionem, qui totum libero arbitrio deputantes, gratiam Dei dispensari secundum meritum uniuscuiusque definiunt. Sed absoluta plane pronuntiamus sententia, etiam exuberare gratiam Dei et transgredi interdum humanae infidelitatis angustias.
2 Quod in illo evangelico factum fuisse regulo reminiscimur, qui dum facilius credit aegrotantem filium suum posse curari, quam mortuum suscitari, praesentiam Domini festinus implorat, dicens: Domine, descende priusquam moriatur filius meus [Ioan. IV]. Cuius infidelitatem licet his sermonibus Christus arguerit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis [Ioan. IV], tamen secundum infirmitatem fidei eius, gratiam suae divinitatis exercuit, nec praesentia corporali, quemadmodum ille crediderat, lethales febrium morbos, sed verbo suae potestatis exclusit, dicens: Vade, filius tuus vivit (Ibid.). Quam superabundantiam gratiae, etiam in illius paralytici curatione Dominum legimus effudisse, cum ei languoris sui tantum quo corpus fuerat resolutum remedia poscenti, animae prius ingerit sospitatem, dicens: Constans esto, fili, dimittuntur tibi peccata tua [Matth. IX]. Post quod, non credentibus Scribis posse eum remittere humana peccata, ad confundendam incredulitatem eorum, etiam membra eius paralyseos valetudine resoluta, potestatis suae sermone restrinxit, dicens: Quid cogitatis mala in cordibus vestris?
3 Quid est facilius dicere: Remittuntur tibi peccata, aut dicere: Surge, et ambula? Ut sciatis autem quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, et tolle lectum tuum, et vade in domum tuam (Ibid.). Similiter autem in illo qui triginta et octo annos iuxta natatoriae crepidinem frustra decumbens, de aquae illius motu speraverat medicinam, munificentiam ultroneae largitatis ostendit. Nam cum volens eum ad salutis remedia provocare, dixisset ei: Vis sanus fieri [Ioan. V]? Cumque ille de humani adiutorii inopia quereretur, ac diceret: Hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; incredulitati eius et ignorantiae veniam tribuens, pristinae eum sanitati, non illa qua speraverat via, sed qua Dominus voluit miseratione restituit, dicens: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam (Ibid.) Et quid mirum, si haec Domini potestate gesta narrantur, cum similia etiam per servos suos divina gratia fuerit operata?
4 Ingredientibus namque templum Petro et Ioanne, cum ille claudus ex utero matris qui gressum penitus ignorabat, eleemosynam postularet; illi non vilia aera quae poscebat infirmus, sed gressus officia largiuntur, et parvissimae stipis sperantem solatia, insperatae salutis praemiis locupletant, dicente Petro: Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo hoc tibi do, in nomine Iesu Christi Nazareni, surge et ambula [Actor. III].
Cassianus HOME

csg576.65

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik