1 | Per quae etiam evidenter ostenditur inscrutabilia esse iudicia Dei et investigabiles vias eius [Rom. XI], quibus ad salutem humanum attrahit genus. Quod etiam evangelicarum vocationum exemplis possumus approbare. Andream namque ac Petrum caeterosque apostolos, nihil de salutis suae remedio cogitantes, spontanea gratiae suae dignatione praeelegit [Matth. IV]. Zachaeum ad conspectum se Domini fideliter extendentem et exiguitatem staturae suae sycomori celsitudine sublevantem non solum suscipit, verum etiam benedictione cohabitationis illustrat (Lucae XIX). Invitum ac repugnantem attrahit Paulum [Actor. IX]. Alium ita praecepit sibi inseparabiliter inhaerere, ut ei postulanti brevissimas pro sepultura patris non concedat inducias [Matth. VIII]. Cornelio precibus et eleemosynis iugiter insistenti, velut remunerationis vice via salutis ostenditur, eique angeli visitatione praecipitur ut accersiens Petrum, verba salutis ab eo, quibus una cum omnibus suis salvaretur, agnoscat [Actor. X]. Et ita multiformis illa sapientia Dei salutem hominum multiplici atque inscrutabili pietate dispensat, ac secundum capacitatem uniuscuiusque gratiam suae largitatis impertit, ut ipsas quoque curationes non secundum uniformem maiestatis suae potentiam, sed secundum mensuram fidei in qua unumquemque reperit, vel sicut unicuique ipse partitus est, maluerit exercere. Credentem namque quod ad emundationem leprae suae voluntas Christi sola sufficeret, solo voluntatis suae curavit assensu, dicens: Volo, mundare [Matth. VIII]. Alteri deprecanti ut adveniens per impositionem manus suae defunctam filiam suscitaret, ingressus domum eius, eodem modo quo ille speraverat, id quod rogabatur indulsit [Matth. IX]. Alii credenti summam salutis in verbi eius praedicatione consistere, ac respondenti, Dic tantum verbo et sanabitur puer meus [Matth. IX], per sermonis imperium resolutos artus pristino robore solidavit, dicens: Vade et sicut credidisti, fiat tibi (Ibid.). Aliis de tactu fimbriae eius sperantibus medicinam, ubertim sanitatis dona largitus est. |
2 | Aliorum morbis medelam rogatus indulsit. Aliis spontaneam praestitit medicinam. Alios hortatus est ut sperarent, dicens; Vis sanus fieri [Ioan. V]? Aliis non sperantibus ultro ingessit auxilium. Aliorum desideria priusquam voluntati eorum satisfaceret exploravit, dicens: Quid vultis ut faciam vobis [Matth. XX]? Alii ignoranti viam qua id quod concupierat obtineret, benignus ostendit: Si credideris, inquiens, videbis gloriam Dei [Ioan. XI]. Inter alios ita virtutem curationum affluenter effudit, ut de eis evangelista commemoret, Et curavit omnes languidos eorum [Matth. XIV]. Inter alios vero immensa illa beneficiorum Christi abyssus ita obturata est, ut dicatur: Et non poterat inter illos Iesus facere virtutes propter incredulitatem illorum [Matth. XIII]. Et ita largitas Dei secundum capacitatem humanae fidei etiam ipsa formatur, ut huic quidem dicat, Secundum fidem tuam fiat tibi [Matth. IX]; illi vero, Vade et sicut credidisti fiat tibi [Matth. VIII]; alii autem, Fiat tibi sicut vis [Matth. XV], et rursum alteri, Fides tua te salvam fecit [Matth. IX]. |