Cassianus, Collationes, 2, 13, CAPUT XIV. Quod tentationibus suis Deus virtutem humani experiatur arbitrii.
1 | Quod etiam in Iob, probatissimo athleta suo, cum eum diabolus expetisset ad singulare certamen, divinam legimus providisse iustitiam . Si enim contra inimicum non sua virtute, sed Dei solius fuisset gratia protegente congressus, et absque ulla virtute patientiae suae, divina tantum opitulatione suffultus, multiplices illas ac tota inimici crudelitate quaesitas tentationum moles et exitia pertulisset; quomodo non illam calumniosam diabolus quam prius emiserat vocem adversus eum iustius iterasset: Numquid gratis colit Iob Deum? |
2 | Nonne tu vallasti eum ac domum eius et universam substantiam eius per circuitum? Sed aufer manum tuam, id est, sine eum suis mecum viribus decertare, nisi in faciem tuam benedixerit tibi [Iob. I]. Sed cum nullam huiuscemodi querimoniam calumniosus hostis post conflictum audeat iterare, non Dei, sed illius se victum viribus confitetur: licet etiam gratia Dei non in totum illi defuisse credenda sit, quae tantam tentatori tentandi tribuit potestatem, quantam et illum resistendi noverat habere virtutem, non eum ab illius impugnatione sic protegens, ut nullum virtuti humanae relinqueret locum, sed hoc tantum procurans ne violentissimus inimicus animam eius amentem faciens, et impotem sensu, impari eum atque iniquo certaminis pondere praegravaret. |
3 | Quod ergo soleat interdum tentare Dominus fidem nostram, ut fortior vel gloriosior fiat, evangelici illius centurionis edocemur exemplo, cuius puerum cum sciret utique potestate sermonis sui se Dominus curaturum, offerre maluit praesentiam corporalem dicens: Ego veniam et curabo eum. Sed illo hanc eius oblationem ferventioris fidei flagrantia supergrediente atque dicente: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed dic tantum verbo et sanabitur puer meus, miratur eum Dominus atque collaudat, cunctisque illis qui ex Israelis populo crediderant praefert, dicens: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel [Matth. VIII]. Nullius enim laudis esset ac meriti, si id in eo Christus quod ipse donaverat praetulisset; alioquin dixisset: Non dedi tantam fidem in Israel. |
4 | Quam explorationem fidei, etiam in illo magnificentissimo patriarcha divinam legimus dispensasse iustitiam, cum dicitur: Et factum est post haec verba, tentavit Deus Abraham [Genes. XXII]. Non enim illam fidem quam ei Dominus inspirabat, sed illam quam vocatus semel atque illuminatus, a Domino per arbitrii libertatem poterat exhibere, experiri voluit divina iustitia. |
5 | Unde non immerito fidei eius constantia comprobatur, atque ad eum, subveniente gratia Dei, quae eum paulisper subreliquerat ut probaret, ita dicitur: Ne inferas manum tuam in puerum, neque facias ei quidquam; nunc enim scio quia times Dominum tu, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me [Gen. XXII]. Quod tentationis genus nobis quoque ad probationis meritum posse contingere, in Deuteronomio satis evidenter a legislatore praedicatur: Si surrexerit, inquit, inter vos propheta aut qui somnium se vidisse dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi, Eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis, ne audias verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentans tentat te Dominus Deus, utrum diligas eum in toto corde tuo, et custodias mandata illius, an non [Deut. XXIII]. Quid ergo? Cum istum prophetam aut somniatorem surgere permiserit Deus, itane eos quorum fidem probare disposuit, protecturus esse credendus est, ut nullum penitus locum, quo suis viribus cum tentatore confligant, libero eorum reservet arbitrio? Et quid eos necesse est vel tentari, quos ita infirmos novit ac fragiles, ut nequaquam virtute sua valeant resistere tentatori? |
6 | Sed utique nec tentari eos iustitia Domini permisisset, nisi parem in eis resistendi scisset inesse virtutem, qua possent aequitatis iudicio in utroque merito vel rei vel laudabiles iudicari. Tale est et illud quod ab Apostolo dicitur: Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. |
7 | Fidelis autem Deus qui non permittet vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione exitum, ut sustinere possitis [I Cor. X]. Cum enim dicit: qui stat videat ne cadat, sollicitam reddit arbitrii libertatem, quam utique noverat, percepta gratia, vel stare per industriam, vel cadere per negligentiam posse. |
8 | Cum autem infert, tentatio vos non apprehendat nisi humana, infirmitatem eorum et inconstantiam necdum robustae mentis exprobrat, qua adhuc spiritalium nequitiarum turbinibus non poterant impugnari, adversum quos semetipsum vel illos perfectos noverat quotidie dimicare; de quibus ad Ephesios dicit: Iam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI]. Cum vero subiungit: Fidelis autem Deus qui non permittit vos tentari supra id quod potestis [I Cor. X]; non utique optat ne eos Dominus tentari permitteret, sed ne supra id quod sustinere poterant, tentarentur. |
9 | Illud enim indicat humani arbitrii facultatem, hoc vero Domini gratiam tentationum luctamina moderantis ostendit. In his igitur omnibus approbatur ita semper divinam gratiam arbitrium hominis incitare, ut illud non in omnibus taliter protegat ac defendat, ut non etiam propriis eum conatibus congredi adversum spiritales faciat inimicos, in quibus vel gratiam Dei victor, vel infirmitatem suam superatus intelligat, et ita discat non de sua fortitudine, sed de divino semper sperare suffragio, atque ad suum iugiter recurrere protectorem. |
10 | Et ut hoc non nostra coniectura, sed evidentioribus adhuc Scripturae testimoniis approbetur, illud quod in Iesu Nave legitur retractemus: Has, inquit, gentes dimisit Dominus, ac disperdere noluit, ut in eis experiretur Israelem, utrum custodiret mandata Domini Dei sui, et haberent consuetudinem cum hostibus praeliandi [Iudic. III]. Et ut incomparabili Creatoris nostri clementiae mortale aliquid, non pro aequalitate pietatis, sed ex aliqua indulgentiae similitudine comparemus: si nutrix pia atque sollicita diu sinu parvulum gestat, ut quandoque ingredi doceat, et primum quidem eum reptare permittit, dehinc erectum, ut alternis passibus innitatur, dextrae suae virtute sustentat; mox paululum derelictum, si titubantem viderit, protinus apprehendit, nutantem suscipit, lapsum erigit, et vel arcet a casu, vel etiam decidere leviter [Lips. in marg. leniter] sinens, elevat post ruinam: cum autem eum ad pueritiam vel adolescentiae ac iuventutis perduxerit robur, quaedam etiam pondera vel labores quibus non opprimatur, sed exerceatur, iniungit, et cum aemulis decertare permittit; quanto magis coelestis ille omnium pater novit, quem sinu gratiae suae gestet, quem liberae voluntatis arbitrio in conspectu suo exerceat ad virtutem, et tamen adiuvat laborantem, exaudit vocantem, non relinquit quaerentem, eripit de periculo interdum etiam nescientem! |