1 | Et ita semper gratia Dei nostro in bonam partem cooperatur arbitrio, atque in omnibus illud adiuvat, protegit ac defendit, [Hoc superius explosum et refutatum est. Ratio autem quam subdit Auctor, quod alioqui Deus penitus dormientibus aut inerti otio dissolutis dona sua conferre videretur, nullius est momenti. Non enim solummodo dormientes, inertes et otiosos a Deo vocari, excitari, invitari, et in vineam mitti (quae prima Dei dona gratuita dicimus), manifestum est ex parabola operariorum, Matthaei XX; verum etiam inimicos, rebelles, contradicentes, et gravissimos peccatores. Isaiae LXV: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Matthaei XXIII: Quoties volui congregare filios tuos, et noluisti? Et sexcentis aliis Scripturae locis et exemplis.] ut nonnumquam etiam ab eo quosdam conatus bonae voluntatis vel exigat vel exspectet; ne penitus dormienti aut inerti otio dissoluto sua dona conferre videatur, occasiones quodammodo quaerens, quibus, humanae segnitiei torpore discusso, non irrationabilis munificentiae suae largitas videatur, dum eam sub colore cuiusdam desiderii ac laboris impartit, [Sic nempe Massilienses sententiam Apostoli eludere conabantur. Cum enim dicerent initia bonae voluntatis et bonorum operum esse posse ex nobis, quae sufficerent ad gratiam Dei impetrandam et promerendam, saltem de congruo; et illis ex adverso obiiceretur a Patribus illa sententia Apostoli ad Romanos XI: Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia; respondebant gratiam Dei manere gratuitam, et veram gratiam, etiamsi detur occasione nostri laboris et conatus, quia hic labor minimus est et perquam exiguus, nec conferendus divinae gratiae et liberalitati. At vero Augustinus, Prosper, et alii gratiae propugnatores, non solum contra Pelagium probant gratiam non dari ex meritis condignis liberi arbitrii, quia gratia iam non esset gratia, quae quasi pro aequali pretio daretur, ut per se notum est; verum etiam contra Semipelagianos et Massilienses ostendunt gratiam dari ex meritis congruis liberi arbitrii; quia sic non esset pura et absoluta gratia et misericordia, quia non omnino gratuita et indebita, sed antidoralis quaedam et remuneratoria donatio, etiamsi pro exiguis laboribus et operibus donaretur: proinde concludunt verbis illis Apostoli excludi quaecumque opera nudi arbitrii, quae vel minimam habere possint rationem meriti, causae, vel occasionis, ob quam Deus gratiam suam vel ab aeterno nobis praepararet, vel in tempore largiretur. Si enim aliquod ex nobis, id est, ex solis viribus liberi arbitrii, vel minimum meritum, vel minima causa praecederet, non esset gratia omnino liberaliter et gratuito, sive ex misericordia, sed gratitudinis ergo nobis collata: cuiusmodi donatio antidoralis, ut vocant, etiam legibus humanis non censetur puta et gratuita donatio, ut habetur L. Aquilius Regulus ff. de Donationibus. Sic Augustinus lib. II ad Bonifacium cap. 8: Si sine Dei gratia per nos incipit cupiditas boni, ipsum coeptum erit meritum, cui tamquam ex debito veniat adiutorium, ac si gratia Dei non gratis donabitur, sed merito nostro dabitur. Et lib. de Praedestinatione Sanctorum cap. 2, recitata eorum sententia qui dicebant initium fidei, id est, ipsam voluntatem credendi posse haberi ex viribus naturae, subdit: Non ergo receditur ab ea sententia quam Pelagius ipse in episcopali iudicio Palaestino damnare compulsus est, gratiam Dei secundum merita nostra dari. S. Fulgentius lib. de Incarnatione et Gratia Christi (Cap. 12): Si vero, inquit, secundum opinionem illorum nostrum est velle credere, priusquam Dei gratia incipiat nos adiuvare, iniuste gratia dicitur, quia non gratis datur hominibus, sed bonae retribuitur voluntati. Denique D. Prosper contra Collatorem cap. 6: Quomodo, inquit, non advertis te in illud damnatum incidere, quod, velis nolis, convinceris dicere, gratiam Dei secundum merita nostra dari, cum aliquid praecedere boni operis ex ipsis hominibus, propter quod gratiam consequantur, affirmas? Caeterum ex his non est consequens ut pari modo excludatur omnis ratio meriti ab operibus quae fiunt ex praeveniente Dei gratia et fide, quibus ad iustificationem peccator disponitur. Non enim desinit esse gratia, quod tribuitur ipsi gratiae; nec de his operibus loquitur Apostolus, cum ait: Si ergo gratia, iam non ex operibus, sed de his quae fiunt ex solis viribus naturae, nulla supposita gratia; quorum intuitu si donaretur gratia, profecto non esset mera, sed remuneratio aliquo modo debita, ut dictum est. Illa vero opera quae ex divina gratia, inspiratione et speciali auxilio fiunt ante iustificationem, cum sint ipsius gratiae dona et effectus, nulla ratio prohibet quominus vere dici possint impetratoria et aliquo modo meritoria, tam maioris gratiae actualis quam habitualis, quae est ipsa iustificatio, quod meritum vocant theologi meritum de congruo. Sic Augustinus epist. 105: Neque ipsa, inquit, remissio peccatorum sine aliquo merito est, si fides hanc impetrat; neque enim nullum est meritum fidei, qua fide ille dicebat: Deus, propitius esto mihi peccatori, et descendit iustificatus, merito fidei humiliatus. Neque his repugnat concilii Tridentini decretum (Sess. 6 cap. 5), dum ait ipsius iustificationis exordium in adultis a Dei per Iesum Christum praeveniente gratia sumendum esse, hoc est, ab eius vocatione, qua nullis eorum meritis existentibus vocantur, etc. Manifestum enim est loqui concilium de operibus quae ipsam vocationem seu praevenientem gratiam antecedunt, in quibus nullum docet esse meritum, neque de condigno, contra Pelagianos, neque de congruo, contra Semipelagianos et Massilienses.] et nihilominus gratia Dei semper gratuita perseveret, dum exiguis quibusdam parvisque conatibus tantam immortalitatis gloriam, tanta perennis beatitudinis dona, inaestimabili tribuit largitate. [Similia habet lib. XII Institut. cap. 11.] Nec enim quia illius in cruce latronis praecesserat fides, idcirco pronuntiandum est, non ei beatam commorationem paradisi gratuito esse promissam (Lucae XXIII), aut poenitentiam David regis illam unius verbi qua dixit, Peccavi Domino [II Reg. |
2 | Rursum quod peccatum suum humiliatus agnoscit, propriae libertatis est opus. Quod vero sub brevissimo temporis puncto indulgentiam tantorum criminum promeretur, Domini miserentis est donum. Et quid de hac tam brevi confessione et incomparabili divinae retributionis immensitate dicamus? cum beatus Apostolus ad illam magnitudinem futurae remunerationis aspiciens, quid de illis tam innumeris persecutionibus suis pronuntiaverit considerare perfacile sit. |
3 | Nam momentaneum hoc, inquit, et leve tribulationis nostrae, supra modum ultra comparationem, aeternum pondus gloriae operatur in nobis [II Cor. |
4 | Cum dicit, mecum, non otioso neque securo, sed laboranti ac desudanti eam cooperatam fuisse declarat. |