Cassianus, Collationes, 2, 13, CAPUT XII. Quod voluntas bona nec semper gratiae, nec semper sit homini tribuenda.
1 | Nec enim talem Deus hominem fecisse credendus est, qui nec velit umquam nec possit bonum. Alioquin nec liberum ei permisit arbitrium, si ei tantummodo malum ut velit et possit, bonum vero a semetipso nec velle nec posse concessit. Et quomodo stabit illa Domini post praevaricationem primi hominis lata sententia: Ecce Adam factus est sicut unus ex nobis, sciens bonum et malum [Genes. III]? Non enim talis ante fuisse putandus est, qui boni esset prorsus ignarus; alioquin velut quoddam irrationabile atque insensatum animal eum fatendum est fuisse formatum. |
2 | Quod satis absurdum atque a catholica fide omnimodis alienum est. Quinimmo, secundum sapientissimi Salomonis sententiam, fecit Deus hominem rectum, id est, ut tantummodo boni scientia iugiter frueretur, sed ipsi quaesierunt cogitationes multas [Eccle. VII]; facti enim sunt (ut dictum est) scientes bonum et malum. Concepit ergo Adam post praevaricationem, quam non habuerat scientiam mali, boni vero quam acceperat scientiam non amisit. Denique non amisisse humanum genus post praevaricationem scientiam boni, etiam Apostoli sententia evidentissime declaratur, qua dicit: Cum enim gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, hi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis; testimonium reddente illis conscientia, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die qua iudicabit Deus occulta hominum [Rom. II]. Quo sensu etiam Dominus per prophetam increpat Iudaeorum non naturalem, sed voluntariam caecitatem, quam ipsi sibi contumaciter inferebant: Surdi, inquit, audite; et, caeci, intuemini ad videndum. Quis surdus nisi servus meus, et caecus nisi ad quem nuntios meos misi (Isaiae XLII)? Et ne forte hanc eorum caecitatem aliquis naturae, non voluntati possit ascribere, alibi ait: Educ foras populum caecum et oculos habentem, surdum et aures ei sunt (Isaiae XLIII). Et iterum: Qui habentes, inquit, oculos, non videtis, et aures, et non auditis [Ezech. XIV]. Dominus etiam in Evangelio: Quia videntes, inquit, non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt [Matth. XIII]. Et adimpletur in eis prophetia Isaiae, dicens, Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videtis, et non videbitis; incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos concluserunt, ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem illos (Isaiae VI). Denique ut possibilitatem boni eis inesse designaret, increpat Pharisaeos: Quid autem, inquit, etiam ex vobis ipsis non iudicatis quod bonum est (Lucae XII)? Quod utique eis non dixisset, nisi eos iudicio naturali id quod aequum est scisset posse discernere. Unde cavendum est nobis ne ita ad Dominum omnia sanctorum merita referamus , ut nihil nisi id quod malum atque perversum est humanae ascribamus naturae. In quo quidem sapientissimi Salomonis, immo Domini, cuius haec verba sunt, testimonio confutamur. Ita enim cum consummata templi exstructione oraret, effatus est: Voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei Israel, et ait Dominus Deus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti hoc ipsum mente tractans; verumtamen non tu aedificabis domum nomini meo [III Reg. VIII]. Haec ergo cogitatio atque iste tractatus regis David, utrumne bonus et ex Deo, an malus et ab homine fuisse dicendus est? |
3 | Si enim bona atque ex Deo fuit illa cogitatio, cur ab eo a quo inspirata est, eidem negatur effectus? Si autem mala et ex homine fuit, cur laudatur a Domino? Restat ergo ut et bona et ex homine fuisse credatur. In quem modum etiam nostras quotidie cogitationes possumus iudicare. Neque enim aut soli David bonum ex semetipso cogitare concessum est, aut nobis ne quid boni umquam sapere aut cogitare possimus, naturaliter denegatur. Dubitari ergo non potest inesse quidem omnia animae naturaliter virtutum semina beneficio Creatoris inserta; sed nisi haec opitulatione Dei fuerint excitata, ad incrementum perfectionis non poterunt pervenire, quia secundum beatum Apostolum, neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus [I Cor. III]. Adiacere autem homini in quamlibet partem, arbitrii libertatem, etiam liber ille (qui dicitur Pastoris) apertissime docet, in quo duo angeli unicuique nostrum adhaerere dicuntur, id est, bonus ac malus, in hominis vero optione consistere, ut eligat quem sequatur. |
4 | Et idcirco manet in homine semper liberum arbitrium, quod gratiam Dei possit vel negligere vel amare. Non enim praecepisset Apostolus, dicens: Cum metu et tremore vestram salutem operamini [Philip. II], nisi scisset eam vel excoli a nobis posse, vel negligi. Sed ne crederent se ad opus salutis divino auxilio non egere, subiungit: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Ibid.). Et idcirco Timotheum monens: Noli, inquit, negligere gratiam Dei quae est in te [I Tim. IV]. Et iterum: Ob quam causam moneo te, ut resuscites gratiam Dei quae est in te [II Tim. I]. Inde est quod etiam Corinthiis scribens hortatur et commonet ne indignos se gratia Dei infructuosis operibus exhiberent, dicens: Adiuvantes autem et obsecramus ne in vacuum gratiam Dei recipiatis [II Cor. VI]. Quam sine dubio quia in vacuum receperat Simon, non profuit ei perceptio gratiae salutaris. Non enim praeceptis beati Petri maluit obedire, dicentis, Poenitentiam age ab hac nequitia tua, et ora Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui; in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse [Actor. VIII]. Praevenit ergo hominis voluntatem misericordia Domini, de qua dicitur: Deus meus, misericordia eius praeveniet me [Psal. LVIII]. Et rursus, Dominum remorantem atque utiliter quodammodo subsistentem, ut nostrum experiatur arbitrium, voluntas praevenit nostra, cum dicitur: Et mane oratio mea praeveniet te [Psal. LXXXVII]. Et iterum: Praeveni in maturitate et clamavi, et praevenerunt oculi mei ad te diluculo [Psal. CXVII]. Advocat etiam nos et invitat cum dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem mihi et contradicentem (Isaiae LXV). Et invitatur a nobis cum dicimus ei, Tota die expandi manus meas ad te [Psal. LXXXVII]. Exspectat nos cum dicitur per prophetam: Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri (Isaiae XXX), et exspectatur a nobis cum dicimus: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me [Psal. XXXIX]. Et, Exspectavi salutare tuum, Domine [Psal. CXVIII]. Et confortat nos cum dicit, Et ego erudivi et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam [Ose. VII]. Et ut nosmetipsos confortemus hortatur, cum dicit, Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate (Isaiae XXXV). Clamat Iesus, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat [Ioan. VII]. Clamat etiam ad eum Propheta, Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae, defecerunt oculi dum spero in Deum meum [Psal. LXVIII]. Quaerit Dominus dicens: Quaesivi et non erat vir, vocavi et non erat qui responderet (Isaiae LXVI). Quaeritur et ipse a sponsa flebiliter conquerente: In cubili meo in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea: quaesivi eum et non inveni; vocavi eum, et non respondit mihi [Cant. III]. |