Cassianus, Collationes, 2, 13, CAPUT XI. Utrum bonam voluntatem nostram sequatur, an praecedat gratia Dei.
1 | Et ita sunt haec quodammodo indiscrete permixta atque confusa, ut quid ex quo pendeat inter multos magna quaestione volvatur, id est, utrum quia initium bonae voluntatis praebuerimus, misereatur nostri Deus; an quia Deus miseretur, consequamur bonae voluntatis initium? |
2 | Multi enim singula haec quaerentes ac iusto amplius asserentes, variis sibique contrariis sunt erroribus involuti. Si enim dixerimus nostrum esse bonae principium voluntatis, quid fuit in persecutore Paulo, quid in publicano Matthaeo, quorum unus cruori ac suppliciis innocentum, alius violentiis ac rapinis publicis incubans attrahitur ad salutem? |
3 | Sin vero gratia Dei semper inspirari bonae voluntatis principia dixerimus, quid de Zachaei fide, quid de illius in cruce latronis pietate dicimus, qui desiderio suo vim quamdam regnis coelestibus inferentes, specialia vocationis monita praevenerunt? Consummationem vero virtutum et exsecutionem mandatorum Dei, si nostro deputaverimus arbitrio, quomodo oramus: Confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis [Psal. LXVII]; et, Opera manuum nostrarum dirige super nos [Psal. LXXXIX]? Scimus ad maledicendum Israeli Balaam fuisse conductum [Num. XXII], sed videmus maledicere cupienti non fuisse permissum. |
4 | Custoditur Abimelech, ne Rebeccam tangens peccet in Deum [Genes. XX]. Ioseph fratrum livore distrahitur, ut descensio filiorum Israel in Aegyptum fieret, et illis de germani nece tractantibus, futurae famis remedia pararentur. Quod idem Ioseph a fratribus agnitus manifestat, dicens: Nolite pavere, nec durum vobis videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Dominus ante vos. |
5 | Et infra: Praemisit enim me Dominus, ut reservemini super terram, et escas ad vivendum possitis habere. Non vestro consilio, sed voluntate Dei huc missus sum, qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum totius domus eius, et principem in terra Aegypti [Genes. XLV]. Et cum post obitum patris formidantibus fratribus suspicionem timoris auferret: Nolite, inquit, timere; numquid Dei possumus resistere voluntati? |
6 | Vos cogitastis adversum me malum, et Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut impraesentiarum cernitis, et salvos faceret populos multos [Genes. L]. Quod etiam beatus David oeconomice tunc factum in psalmo centesimo quarto similiter declarat, dicens: Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. |
7 | Misit ante eos virum, in servum venumdatus est Ioseph. Haec duo, id est, vel gratia Dei, vel liberum arbitrium, sibi quidem invicem videntur adversa, sed utraque concordant, et utraque nos pariter debere suscipere, pietatis ratione colligimus, ne unum horum homini subtrahentes, ecclesiasticae fidei regulam excessisse videamur. Nam cum viderit nos Deus ad bonum velle deflectere, occurrit, dirigit atque confortat. |
8 | Ad vocem enim clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi (Isaiae XXX). Et Invoca me, inquit, in die tribulationis tuae, et eruam te, glorificabis me [Ps. XLIX]. Et rursus si nos nolle vel intepuisse perspexerit, adhortationes salutiferas admovet cordibus nostris, quibus voluntas bona vel reparetur vel formetur in nobis. |