1 | Nam [De libero arbitrio duo hic traduntur, quae sunt certa fide tenenda: primo eius libertas in homine, etiam post peccatum; secundo eius infirmitas, seu imbecillitas, et impotentia ex peccato contracta, ad bene operandum, absque gratia Dei. Cui doctrinae ex diametro repugnant duo errores contrarii, alter Manichaeorum, alter Pelagianorum. Manichaei enim liberum arbitrium de medio tollebant, quos hodie Lutherani et Calvinistae sequuntur; Pelagiani vero nimium extollebant, et plus illi quam gratiae Dei tribuebant. Verum haec ut commodius intelligantur, sunt hic aliqua notanda: 1o Liberum arbitrium secundum rem nihil aliud esse quam voluntatem rationalem, seu intellectualem, quamvis eius radix et origo ab intellectu et perfecto rationis usu oriatur. Unde communiter vocatur liberum voluntatis arbitrium, aut libera voluntas. Hinc Augustinus in Enchiridio (Cap. 105): Aut voluntas, inquit, non est: aut libera dicenda est. Et Damascenus (Lib. I de Fide cap. 22) definit voluntatem esse rationalem et liberum appetitum. Quod latissime omnium declarat probatque D. Bernardus libro de Concordia gratiae et liberi arbitrii. Graeci brevius et significantius dicunt αὐτεξούσιον, quod est sui ipsius, vel sui iuris, habere potestatem, suarumque actionum esse dominum. Hinc D. Hieronymus lib. III adversus Pelagianos: Quod Graeci, inquit, dicunt αὐτεξούσιον, nos liberum arbitrium appellamus. Ut autem intelligatur qua libertate dicatur liberum arbitrium, notanda secundo duplex divisio libertatis. Dividitur primo in libertatem naturae, gratiae, et gloriae. Quae divisio est D. Bernardi loco citato: Triplex, inquit, nobis est proposita libertas, a peccato, a miseria, a necessitate. Hanc ultimo loco positam contulit nobis in conditione natura. In primam reformamur a gratia, media nobis reservatur in patria. Dicatur igitur prima libertas naturae, secunda gratiae, tertia vitae vel gloriae. Primo nempe in liberam voluntatem ac voluntariam libertatem conditi sumus nobilis Dei creatura; secundo reformamur in innocentiam, nova in Christo creatura; tertio sublimamur in gloriam, perfecta in spiritu creatura. Prima ergo libertas habet multum honoris, secunda plurimum etiam virtutis, novissima cumulum etiam iucunditatis. Ex prima quippe praestamus caeteris animalibus; in secunda carnem; per tertiam mortem subiicimus. Ita D. Bernardus. Ex quibus intelligimus liberum arbitrium dici non a libertate gratiae, quae est libertas a peccato, neque a libertate gloriae, quae est libertas a miseria, sed a libertate naturae. Quae rursus dividitur in libertatem a coactione, et libertatem a necessitate. Libertas a coactione est vis quaedam qua voluntas non potest cogi. Libertas a necessitate est qua voluntas potest ex pluribus unum quodlibet eligere, et nullum necessario. Ad liberum autem arbitrium proprie pertinet libertas a necessitate, ut dictum est, non libertas a coactione. Nam homo appetit beatitudinem non coacte; nec tamen libere, quia necessario: et pecora necessario appetunt cibum, non coacte; nec tamen libere, quia carent libero arbitrio. Est igitur alia libertas a coactione, alia a necessitate. Neque vero requiritur ut sit voluntas libera ad eligendum bonum vel malum; nam huiusmodi libertas consequitur tantum diversos status liberi arbitrii. Alias enim vires habuit in statu innocentiae, alias in statu peccati, alias in statu gratiae, et alias in statu gloriae: et posse eligere malum non perfectio, sed imperfectio dicenda est libertatis; proinde non solum Deo non convenit, sed nec angelis, nec hominibus beatis; sicut e diverso posse eligere bonum daemonibus et damnatis non convenit, qui tamen libero pollent arbitrio. Hinc D. Augustinus (Lib. XXII de Civit. c. 30) de hac arbitrii varietate pro diversitate status cuiusque agens: Non ideo, inquit, liberum arbitrium non habebunt, quia peccata eos delectare non poterunt. Magis quippe erit liberum a delectatione peccandi usque ad delectationem non peccandi indeclinabilem liberatum. Nam primum liberum arbitrium, quod homini datum est, quando primum conditus est rectus, potuit non peccare; sed potuit et peccare: hoc autem novissimum eo potentius erit, quo peccare non poterit, etc. His praemissis ac praenotatis, statuendae sunt duae propositiones ad elucidationem huius cap., immo et totius collationis et disputationis de gratia et libero arbitrio necessariae. 1o Adam liberi arbitrii a Deo conditus fuit potuitque in statu innocentiae bene et male agere. Testatur id apertissime sacra Scriptura. Ecclesiastici XV: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui; adiecit mandata et praecepta sua, etc. Idemque colligitur ex illis verbis Genesis III: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut praesit piscibus, etc. Imaginem siquidem Dei in homine tum aliis rationibus, tum maxime libertati arbitrii ascribunt Patres. Sic Damascenus lib. II de Orthod. Fide c. 12: Hominem, inquit, ad imaginem Dei esse, significat ipsum esse intellectualem; et liberi arbitrii, αὐτεξούσιον. 2o Post lapsum primi hominis, liberum arbitrium, licet debilitatum et sauciatum sit, non tamen amissum aut exstinctum est. Omissis sacrae Scripturae et SS. Patrum auctoritatibus innumeris, quas apud cardinalem Bellarminum et alios controversiarum tractatores lector requirat, suffecerit nobis Ecclesiae definitio in concilio Tridentino expressa (Sess. VI c. 5), ubi primum definitur homines, qui per peccata a Deo aversi erant, per eius excitantem atque adiuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum iustificationem, eidem gratiae libere assentiendo et cooperando disponi: ita ut tangente Deo cor hominis per Spiritus sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat inspirationem illam recipiens, quippe qui illam et abiicere potest, neque tamen sine gratia Dei movere se ad iustitiam coram illo libera sua voluntate possit. Et rursus canone 4 anathema dicitur, si quis dixerit liberum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanti quo ad obtinendam iustificationis gratiam se disponat ac praeparet; neque posse dissentire, si velit: sed veluti inanime quoddam nihil omnino agere, mereque passive se habere. Et canone sequenti eodem anathemate percellitur, qui liberum hominis arbitrium post Adae peccatum amissum et exstinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo, immo titulum sine re. Atque haec duo sunt fidei capita quae de libero hominis arbitrio in hoc cap. traduntur, ut superius dictum est. Quae tametsi vera sint, ac certissimis Scripturae testimoniis confirmata, falsa tamen est conclusio, quam ex his intendit Auctor, nimirum arbitrium nostrum sic esse liberum, ut ad bonum et malum pari aut sufficienti polleat facultate, nec egeat gratiae subsidio, nisi ad perficiendum id quod incoeperit, non ad volendum et inchoandum; cum ex iisdem Scripturis gratiae necessitas ad utrumque certissime comprobetur.] libertatem Scriptura divina nostri confirmat arbitrii, dicens: Omni custodia serva cor tuum [Prov. |