monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, Collationes, 2, 13, VIII. De gratia Dei, et arbitrii libertate. <<<     >>> X. De liberi arbitrii infirmitate.

Cassianus, Collationes, 2, 13, CAPUT IX. De virtute bonae voluntatis nostrae, et gratia Dei.

1 Unde [Hic rursus Collatorem arguit D. Prosper contradictionis: Dixerat, inquit, regulariter (id est, secundum normam ac regulam catholicae doctrinae) non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium. Et ne hoc de doctrina extrinsecus adhibita deberet intelligi, vigilanter addiderat: Qui nobis et initium sanctae voluntatis inspirat, et virtutem atque opportunitatem eorum quae recte cupimus tribuit peragendi. Deinde Collatorem sic alloquitur: Doctor catholice, cur professionem tuam deseris? cur ad fumosam falsitatis caliginem, relicta serenissimae veritatis luce, devolveris? Quod in petentibus, quaerentibus, pulsantibusque miraris, cur non eidem gratiae, qua desideratur, ascribis? Vides bonos conatus, pia studia, et dubitas esse Dei dona? etc. Ubi primo adverte Cassianum insigni honoris titulo doctorem catholicum nominari, quia licet a catholica veritate per errorem deflexerit, non tamen errorem contra Ecclesiae sententiam pertinaciter defendit: quin potius omnino credibile est postea retractasse, ac veritati cessisse, ut in praefatione monuimus. Ut autem illa contradictio magis elucescat, ostendit Prosper collatoris figmentum et commentum fuisse quodammodo medium ac tertium inter Pelagianam haeresim et doctrinam catholicam. Nam secundum Pelagium initia bonarum voluntatum et cogitationum sunt a nobis; secundum veritatem catholicam sunt a gratia Dei praeveniente et inspirante; secundum Collatorem vero quandoque ex nobis, quandoque ex gratia. Movet autem Collator aliquot obiectiones et difficultates e Scripturis, quae sibi invicem repugnare videntur, ut inde probet in aliquibus voluntatem nostram praevenire gratiam, in aliis vero praeveniri; et proinde partem bonarum cogitationum et voluntatum libero arbitrio, partem gratiae ascribendam esse, quasi aliter conciliari nequeant Scripturae, quae modo huic, modo illi favere ac deferre videntur. At vero cum secundum rei veritatem ad omnem actum bonum concurrat gratia cum libero arbitrio, mirum non est, si Scriptura subinde liberum arbitrium, saepius tamen gratiam commendet (Aug. lib. II ad Bonifacium c. 8 et lib. de Grat. c. V). Nam, ut D. Anselmus ait (Concord. praescien. et praedest. c. 3): Cum aliquid dicit Scriptura pro gratia, non amovet omnino liberum arbitrium; neque cum loquitur de libero arbitrio, excludit gratiam, quasi sola gratia aut liberum arbitrium solum sufficiat ad salvandum hominem, etc. Quibusdam ergo Scripturae sententiis commendatur gratia, non excluso tamen arbitrio; quibusdam e diverso commendatur libertas, non exclusa, sed supposita, gratia. Hoc supposito ad obiectionem illam respondetur, Deum petentibus tribuere, a quaerentibus inveniri, pulsantibus aperire; sed ipsum petere, quaerere, pulsare esse a gratia Dei, quia nemo petit, quaerit, aut pulsat, nisi gratia Dei praeventus, excitatus et adiutus. Invenitur enim Deus a non quaerentibus, etc., non solum quia multos maxime aversos, et repugnantes, ac impios, vocat et flectit, ut notum est de vocatione Pauli, Matthaei, Magdalenae; verum generaliter a non quaerentibus, ex se et ex parte sua, sine motione et vocatione Dei. Quod et in concilio Arausicano disertis verbis a Cassiano mutuatis ita definitum est can. 6: Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, desiderantibus, conantibus, laborantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus, quaerentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus; non autem ut credamus, velimus, vel haec omnia, sicut oportet, agere valeamus, per infusionem et inspirationem Spiritus sancti, in nobis fieri confitetur; et aut humilitati ac obedientiae humanae subiungit gratiae adiutorium, nec ut obedientes et humiles simus ipsius gratiae donum esse consentit, resistit Apostolo dicenti: Quid habes quod non accepisti? et, Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. IV). Cui definitioni simile decretum habetur in concilio Trident. his verbis (Sess. 6, can. 3): Si quis dixerit sine praeveniente Spiritus sancti inspiratione, atque eius adiutorio, hominem credere, sperare, diligere, aut poenitere posse, sicut oportet, ut ei iustificationis gratia conferatur, anathema sit.] non facile humana ratione discernitur quemadmodum Dominus petentibus tribuat, a quaerentibus inveniatur, aperiatque pulsantibus [Matth. VII]; et rursus inveniatur a non quaerentibus se, palam appareat inter illos qui eum non interrogabant, et tota die expandat manus suas ad populum non credentem sibi et contradicentem [Isa. LXV, ] [Rom. X], resistentes ac longe positos vocet, invitos attrahat ad salutem, peccare cupientibus explendae copiam subtrahat voluntatis, ad nequitiam properantibus benignus obsistat. [Secunda obiectio Collatoris, cuius praecipua vis est in illis verbis Apostoli: Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. III). Nam praecedentia nihil aut parum ad rem faciunt. Ubi enim legit Collator, nisi apud Pelagianos, salutis nostrae summam nostro tribui arbitrio, cum econtrario Scriptura dicat: Perditio tua ex te, Israel, ex me autem tantummodo salus (Ose. XIII)? Illa autem promissio de fructibus terrae comedendis, quid ad gratiam et salutem spectat? Verba autem Apostoli Gregorius Nazianzenus (Orat. 31) et Chrysostomus (In Comment.) ita exponunt, ut non sit solius volentis et currentis, scilicet hominis, gratiam et salutem consequi, sed miserentis Dei: quia voluntas non sufficit, nisi Dei gratia adiuvetur. Verum haec solutio non satisfacit D. Augustino: Si enim, inquit. recte dictum est: Non volentis hominis, sed miserentis est Dei, quia id voluntas hominis sola non implet; cur non et econtrario recte dicitur: Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, quia id misericordia Dei sola non implet? quod nullus Christianus dicere audebit. Ita Augustinus (Enchir. cap. 32). Etsi enim in currendo et volendo divinae misericordiae humanum cooperetur abitrium, quia tamen ipsa gratia ducatum et principatum tenet, id in causa est cur non ita recte dicatur: Non est miserentis Dei, sed hominis currentis, sicut recte dicitur: Non est volentis hominis, sed miserentis Dei. Ideo subiungit Augustinus: Restat ut propterea recte dictum intelligatur: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, ut totum Deo detur, qui hominis voluntatem bonam et praeparat iuvandam, et adiuvat praeparatam. Nam utrumque legitur in sanctis eloquiis: Et misericordia eius praeveniet me (Psal. LVIII). Et misericordia eius subsequetur me (Psalm. XXII). Nolentem praevenit, ut velit; volentem subsequitur, ne frustra velit.] Cui autem facile pateat, quomodo salutis summa nostro tribuatur arbitrio, de quo dicitur: Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis (Isaiae I); et quomodo non volentis neque currentis, sed miserentis sit Dei [Rom. IX]? [Tertia obiectio. Cui facile respondetur, Deum operari in nobis velle et perficere, quia gratia sua facit ut velimus, id est, bonum propositum habeamus, et illud exsequamur: nec tamen desinit esse opus nostrum, quod a voluntate nostra consentiente et cooperante divinae gratiae proficiscitur. Sic enim Deus operatur in nobis, ut et nos quoque cooperemur cum eo: Volentes oramus, ait Prosper (Cap. 38); et tamen, Misit Deus Spiritum in corda nostra clamantem: Abba, Pater (Rom. VIII). Volentes loquimur; et tamen, si pium est quod loquimur, Non sumus nos loquentes, sed Spiritus Patris nostri, qui loquitur in nobis (Matth. X). Volentes operamur salutem nostram, et tamen ipsum velle atque operari, Deus est qui operatur in nobis (Philipp. II). Volentes diligimus Deum et proximum, et tamen charitas ex Deo est, diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). Hoc de fide, hoc de tolerantia passionum, hoc de pudicitia coniugali, hoc de continentia virginali, omnibusque virtutibus, sine exceptione profitemur; quod nisi donata essent nobis, non invenirentur in nobis. Ad alias obiectiones, quae sequuntur, una est responsio superius reddita, quae et sequenti capite explicatur, quibusdam sententiis comprobari et commendari gratiae auxilium, quibusdam liberum hominis arbitrium; quoniam utrumque ad opus bonum necessario requiritur, sic tamen ut priores et potiores partes gratiae deferantur. Si enim solus Deus ista faceret quae hic commemorantur, frustra diceretur hominibus: Appropinquate Deo; dirigite vias vestras; facite vobis cor novum; convertimini ad Deum, etc. Et si homines ad ista sufficerent, frustra diceretur: Converte nos, Deus salutaris noster. Cor mundum creatin me, Deus. Dirige in conspectu tuo viam meam, etc. Itaque D. Prosper lib. de Vocatione gentium cap. 26: Gratia quidem Dei, inquit, in omnibus iustificationibus principaliter praeminet, suadendo exhortationibus, movendo exemplis, terrendo periculis, incitando miraculis, dando intellectum, inspirando consilium, corque ipsum illuminando et fidei affectionibus imbuendo: sed etiam voluntas hominis subiungitur ei quae ad hoc praedictis est excitata praesidiis, ut digno in se cooperetur operi, et incipiat exercere ad meritum quod superno semine concepit ad studium; de sua habens mutabilitate, si deficit; de gratiae opitulatione, si proficit. Quae opitulatio per innumeros modos, sive occultos, sive manifestos, omnibus adhibetur; et quod a multis refutatur, ipsorum nequitiae; quod autem a multis suscipitur, et gratiae est divinae, et voluntatis humanae.] Quid etiam sit illud, quod Deus reddet unicuique secundum opera eius [Rom. XX], et, Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate [Philip. II], et, hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur [Ephes. II]? Quid sit etiam illud quod dicitur: Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis [Psal. V]? Et quod alibi dicit, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum [Ioan. VI]? Quid sit quod dicitur, [Vulgata editio: Dirige semitas pedibus tuis, et omnes viae tuae stabilientur.] Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige [Psal. V]; et quid sit quod dicimus orantes, Dirige in conspectu tuo viam meam.
2 Et, Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea [Psal. XVI]. Quid etiam sit quod iterum commonemur, Facite vobis cor novum et spiritum novum [Ezech. XVIII]; et quid sit illud quod repromittitur, Dabo eis cor novum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum, et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent, et iudicia mea custodiant [Ezech. XI]? Quid sit quod praecepit Dominus dicens: Lava a malitia cor tuum, Ierusalem, ut salva fias [Ierem. IV]? et quid sit quod ipse Propheta a Domino postulat, dicens, Cor mundum crea in me, Deus?
3 Et iterum: Lavabis me, et super nivem dealbabor [Psal. L]. Quid sit quod ad nos dicitur, [Vide hanc sententiam collat. 14 cap. 9 et 16 itidem citatam et elucidatam.] Illuminate vobis lumen scientiae [Ose. X]. Et quid sit quod de Deo dicitur, Qui docet hominem scientiam [Psal. XCIII]: Et, Dominus illuminat caecos [Psal. CXLV]; vel certe quod orantes dicimus cum Propheta: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte [Psal. XII]; nisi quod [Non sic tamen, ut pares utriusque vires astruantur, ut hic Collator et Massilienses supponebant, quemadmodum notavit Prosper in epistola ad Augustinum his verbis: Proferunt testimonia quibus divinarum Scripturarum cohortatio ad obediendum incitat hominum voluntates, qui ex libero arbitrio aut faciant quae iubentur, aut negligant; et consequens putant, ut quia praevaricator ideo dicitur non obedisse, quia noluit; fidelis quoque non dubitetur ob hoc devotus fuisse, quia voluit; et quantum quisque ad malum, tantum habeat facultatis ad bonum: parique momento animum se vel ad vitia vel ad virtutes movere, quem bona appetentem gratia Dei foveat, mala sectantem damnatio iusta suscipiat. Sed iuxta declarationem concilii Tridentini (Sess. 6 c. 5 de iustificatione), ut exordium iustificationis in adultis, a Dei per Iesum Christum praeveniente gratia sumendum sit, hoc est, ab eius vocatione, qua nullis eorum existentibus meritis, vocantur: ut qui per peccata a Deo aversi erant, per eam excitantem et adiuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum iustificationem, eidem gratiae libere assentiendo et cooperando disponantur; ita ut tangente Deo cor hominis per Spiritus sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat, inspirationem illam recipiens, quippe qui illam et abiicere potest, neque tamen sine gratia Dei movere se ad iustitiam coram illo libera sua voluntate possit. Unde in sacris litteris, cum dicitur: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zachar. I, Ioel. II), libertatis nostrae admonemur. Cum respondemus: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur (Thren. V), Dei nos gratia praeveniri confitemur. Haec ibi. Ut autem intelligatur quae sit gratia Dei praeveniens et excitans, a qua sumendum est nostrae salutis et iustificationis exordium, et de qua potissimum in hac tota disputatione agitur, consentaneum omnino videtur aliqua scitu necessaria de gratia eiusque divisione seu partitione hoc loco subnotare. Primo igitur notandum, gratiam hic sumi pro dono seu beneficio Dei supernaturali et gratuito, ad salutem hominis procurandam ex meritis Christi collato. Unde Gratia Christi, seu gratia per Iesum Christum appellatur. Rom. VII: Quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia Dei per Iesum Christum. Non simpliciter dixit: Gratia Dei, sed per Iesum Christum. Et expressius ad Rom. III: Iustificati gratis, per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Iesu. Ubi non satis habuit Apostolus dicere: Iustificati gratis per gratiam ipsius; sed addidit: Per redemptionem, quae est in Christo Iesu, id est, per meritum Redemptoris nostri Iesu Christi; ut significaret iustificationem post lapsum Adae non solum gratis seu gratuito dari, sed etiam indignis et peccatoribus; ac per hoc distingueret gratiam Christi a gratia Dei generalius sumpta, quae non ex meritis Christi, sed ex sola Dei liberalitate, angelis et primis parentibus, non quidem indignis et peccatoribus, sed tamen non dignis nec merentibus in creatione collata est. Secundo loco, omissis aliis partitionibus gratiae, quae nostro instituto et tractatui non serviunt, notandae sunt duae partitiones gratiae. Prior est, qua dividitur gratia in habitualem et actualem. Gratia habitualis est habitus seu qualitas quaedam nobis a Deo infusa et animae inhaerens, qua formaliter iustificamur, et ex peccatoribus iusti efficimur. Unde et gratia gratum faciens, et gratia iustificationis, et iustitia, sive iustificatio ipsa appellatur. De hac loquitur concilium Viennense sub Clemente V, et habetur in Clementina 1, de summa Trinitate, ubi approbat illorum sententiam qui dicunt infundi in baptismo tam parvulis quam adultis habitus gratiae et virtutum. Et concilium Tridentinum sessione 6 cap. 7 definit iustificationem non esse solam remissionem peccatorum, sed etiam sanctificationem et renovationem hominis per voluntariam susceptionem gratiae et donorum. Et paulo infra, eodem capite, addit in ipsa iustificatione cum remissione peccatorum simul infundi fidem, spem, charitatem, eaque animae inhaerere. Et canone 11, definit iustificationis gratiam non esse tantum externum Dei favorem, sed etiam charitatem Dei in corde diffusam eique inhaerentem. Denique Catechismus Romanus eiusdem concilii mentem explanans in tractatu de sacramento baptismi: Est, inquit, gratia, quemadmodum Tridentina synodus ab omnibus credendum, poena anathematis proposita, decrevit, non solum per quam peccatorum fit remissio; sed divina qualitas in anima inhaerens, ac veluti splendor quidam, ac lux, quae animarum nostrarum maculas omnes delet, easque pulchriores et splendidiores reddit. Porro actualis gratia, quae alias dicitur gratia auxilii specialis, nihil est aliud quam motio divina, sive speciale auxilium Dei, quo homo ad actus supernaturales exercendos movetur et adiuvatur, cuiusmodi actus potissimum sunt credere, sperare, diligere et poenitere, sicut oportet, ut nobis iustificationis gratia conferatur: ut concilium Tridentinum docuit, et, ante illud, concilium Milevitanum et Arausicanum. Motio divina dicitur, ut distinguatur a gratia habituali, et ab aliis virtutibus et habitibus infusis. Haec enim gratia, seu auxilium speciale, non est habitus infusus aut qualitas nobis inhaerens, sed actio qua Deus hominem movet ad bene operandum vel cum eo operatur. Dicitur autem auxilium speciale, ut distinguatur ab auxilio et concursu generali quo Deus concurrit cum homine, sicut cum aliis causis secundis, ad actiones eius naturales, seu quae vires naturae eius non superant, ut sunt in homine intelligere, et appetere res humanas. Ad actus enim supernaturales requiritur auxilium quoddam supernaturale, et speciale, quo elevetur homo supra facultatem naturae, quod solus Deus praestare potest iuxta illud: Gratiam et gloriam dabit Dominus (Psal. LXIX). De hac porro actuali gratia frequens est sermo in Scripturis, conciliis et Patribus. Illa enim verba Ioan. VI: Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum, et illa Thren. V: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur, quid aliud quam actualem Dei gratiam significant? Quidquid etiam concilium Tridentinum, et alia antiquiora, et D. Augustinus saepissime docent de divina vocatione, inspiratione, illustratione, et interna motione, unctione, doctrina, et inclinatione voluntatis, ad hanc gratiam actualem pertinet. Denique de hac actuali gratia, ut dictum est, potissimum in hac collatione agitur. In hac enim consistit tota difficultas controversiae et disputationis, tam de necessitate gratiae ad omne opus bonum, quam de concordia eiusdem, et concursu cum libero hominis arbitrio. Nulla enim de gratia habituali, sed de actuali tantum, sive auxilio speciali, inter Augustinum eiusque discipulos et Pelagium eiusque sequaces aut fautores Semipelagianos fuit contentio. Omissa igitur habituali gratia, actualis ulterius distinguitur in excitantem et adiuvantem. Excitans gratia, sive auxilium, nihil aliud est quam interior aliqua Spiritus sancti illuminatio et inspiratio, qua Deus cor hominis pulsat, illudque excitat, ut convertatur, vel ad fidem, vel ad poenitentiam, vel ad amorem, aut alium quemlibet actum supernaturalem exercendum. Hoc constat ex dicto concilio sess. 6 cap. 5 et 6, et cap. 3 et 4, ubi hoc auxilium nunc praevenientem Spiritus sancti inspirationem, nunc excitantem gratiam, nunc tactum divinum per Spiritus sancti illuminationem, nunc divinam vocationem appellat. Dicitur enim excitans, quia veluti fungitur munere excitantis voluntatem nostram a somno peccati aut negligentiae; et sicuti excitatio fit sine consensu dormientis, sic etiam agit gratia excitans sine nostra libertate. Unde et praeveniens appellatur, quia praevenit omnem consensum nostrum liberum; et operans, vel potius, ut Augustinus loquitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur, id est, sine nostro libero et deliberato consensu. Gratia autem adiuvans est ipsa divina cooperatio, directio, protectio (de qua titulus huius collationis), quibus iuvamur, tum ut eligamus et velimus, tum ut faciamus quod Deus praeveniens inspiravit. Unde et cooperans et concomitans eadem nominatur, quia et nobiscum operatur, et nostrum consensum comitatur. Hinc Apocalypsis III ait Dominus: Ego sto ad ostium, et pulso. Ubi significatur prima gratia praeveniens et excitans. Stare enim ad ostium et pulsare dicitur Deus per sanctam inspirationem, id est, illustrationem intellectus, et motionem voluntatis, quod ad gratiam excitantem pertinet. Secunda autem gratia adiuvans et cooperans, quae iam ab eo incipit momento quo quis excitatus vocanti se Deo libere respondet, his denotatur verbis: Si quis aperuerit ianuam, intrabo ad illum, et coenabo, non solus, sed cum eo. Utraque etiam gratia significatur illa oratione Ecclesiae: Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni, et adiuvando prosequere, etc. Denique concilium Tridentinum utramque complectitur (Sess. 6 cap. 6), cum de praeparatione ad iustificationem agens: Disponuntur, inquit (scilicet peccatores adulti), ad iustitiam, dum excitati divina gratia, et adiuti, fidem ex auditu concipientes, etc. Utramque igitur gratiam agnoscunt catholici necessariam ad iustificationem et salutem consequendam; neutram Pelagiani; priorem tantummodo ex parte Semipelagiani, ut ex dictis constat. Et hactenus quidem de gratia. De libero autem arbitrio, dicetur infra (Cap. 10), quod ad praesens institutum satis esse videbitur.] in his omnibus et gratia Dei et libertas nostri declaratur arbitrii, [Hoc iam satis ex dictis manet refutatum, et repugnat manifeste generali illi definitioni ipsius Collatoris (Cap. 3), qua dictum est, non solum actuum, sed et cogitationum bonarum ex Deo esse principium, quod etiam Prosper hic obiicit. His adde praeclaram hanc D. Bernardi sententiam (Lib. de Gratia et Lib. Arbit.): Conatus liberi arbitrii et cassi sunt, si non adiuventur; et nulli, si non excitentur. Quibus verbis comprehenditur utraque gratia, excitans et adiuvans, superius declarata.] et quia etiam suis interdum motibus homo ad virtutum appetitus possit extendi, semper vero indigeat adiuvari.
4 Nec enim cum voluerit quis sanitate perfruitur, aut de aegritudinis morbo pro arbitrii sui desiderio liberatur. Quid autem prodest sanitatis gratiam concupisse, nisi Dominus qui vitae ipsius usum tribuit, etiam vigorem incolumitatis impartiat? [Hic rursus sibi adversatur, suamque illam assertionem destruit Collator, abutiturque verbis Apostoli; quasi illud velle (id est, bonam voluntatem) habuerit Apostolus per naturae bonum, hoc est, ex naturali facultate, qui profitetur ex Deo sibi esse sufficientiam, hoc est, facultatem etiam cogitandi dumtaxat.] Ut autem evidentius clareat, etiam per naturae bonum quod beneficio Creatoris indultum est, nonnumquam bonarum voluntatum prodire principia, quae tamen, nisi a Domino dirigantur, ad consummationem virtutum pervenire non possunt, Apostolus testis est dicens: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio [Rom. VII].
Cassianus HOME

csg576.50

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik