Cassianus, Collationes, 2, 13, CAPUT VIII. De gratia Dei, et arbitrii libertate.
1 | Quam curam atque providentiam circa nos suam sub figura meretricis Ierusalem et perniciosa ad idolorum cultum alacritate tendentis, per Oseam prophetam sermo divinus eleganter expressit. Dicente namque ea: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum, respondit, saluti eius, non voluntati, consulens divina dignatio: Ecce ego sepiam viam eius spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet, et sequetur amatores suos, et non apprehendet; et quaeret eos, nec inveniet illos, et dicet: Revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc est [Ose. II]. Ac rursus contumacias nostras atque contemptus, quibus eum ad salutares invitantem recursus rebelli spiritu dedignamur, tali comparatione describit: Et dixi, inquit, Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. |
2 | Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel, ait Dominus [Ierem. III]. Satis congrue, quoniam Ierusalem adulterae comparaverat a suo coniuge discedenti, amorem quoque ac perseverantiam benignitatis suae viro qui a femina deseritur, comparavit. Pietas enim ac dilectio Dei, quae circa humanum genus semper impenditur, eo quod nullis ita vincatur iniuriis, ut a cura nostrae salutis abscedat, et quodammodo superata iniquitatibus nostris a principali suo proposito revocetur, magis proprie exprimi alia comparatione non potuit, quam exemplo viri ardentissimo amore feminam diligentis, qui quanto magis negligi se ab ea senserit, tanto vehementioris circa eam zeli ardore flammatur. |
3 | Adest igitur inseparabiliter nobis semper divina protectio, tantaque est erga creaturam suam pietas Creatoris, ut non solum comitetur eam, sed etiam praecedat iugi providentia. Quam expertus Propheta Domino apertissime confitetur, dicens: Deus meus, misericordia eius praeveniet me [Psal. LVIII]. Qui cum in nobis ortum quemdam bonae voluntatis inspexerit, illuminat eam confestim atque confortat, et incitat ad salutem, incrementum tribuens ei quam vel ipse plantavit, vel nostro conatu viderit emersisse. |
4 | Nam Antequam clament, inquit, ego audiam; adhuc loquentibus eis ego audiam (Isaiae LXV). Et iterum: Ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi (Isaiae XXX). Et non solum sancta desideria benignus inspirat, sed etiam occasiones praestruit vitae, et opportunitatem boni effectus ac salutaris viae directionem demonstrat errantibus. |