1 | Propositum namque Dei, quo non ob hoc hominem fecerat ut periret, sed ut in perpetuum viveret, manet immobile. Cuius benignitas cum bonae voluntatis in nobis quantulamcumque scintillam emicuisse perspexerit, vel quam ipse tamquam de dura silice nostri cordis excusserit, confovet eam et exsuscitat, suaque inspiratione confortat, volens omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Timoth. II). Quia non est, inquit, voluntas ante Patrem vestrum qui in coelis est, ut pereat unus ex pusillis istis [Matth. XVIII]. Et iterum: Non vult, inquit, Deus perire animam, sed retractat cogitans [Lips. in marg. retractans cogitat] ne penitus pereat qui abiectus est [II Reg. XIV]. Verax namque est et non mentitur Deus, cum obtestatione definiens: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nolo mortem impii, sed ut convertatur a via sua et vivat [Ezech. XXXIII]. Qui enim ut pereat unus ex pusillis non habet voluntatem, quomodo sine ingenti sacrilegio putandus est, non universaliter omnes, sed quosdam salvos fieri velle pro omnibus? Ergo quicumque pereunt, contra illius pereunt voluntatem, ita eo contra unumquemque eorum quotidie proclamante: Convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israel (Ibid.)? Et iterum: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti [Matth. XXIII]? Et quare, inquit, aversus est populus iste in Ierusalem, aversione contentiosa? |
2 | Induraverunt facies [Lips. in marg. cervices] suas, noluerunt reverti [Ierem. VIII]. Praesto est ergo quotidie Christi gratia, quae dum vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, cunctos absque ulla exceptione convocat, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos [Matth. XI]. Si autem non omnes universaliter, sed quosdam advocat, sequitur ut nec omnes sint onerati, vel originali vel actuali peccato, nec vera sit illa sententia: Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, nec per omnes homines mors pertransisse credatur [Rom. III]. Et in tantum omnes qui pereunt, contra Dei pereunt voluntatem, ut nec ipsam mortem Deus fecisse dicatur, ita Scriptura testante: Quia Deus mortem non fecit, nec gaudet in perditione vivorum (Sapient. I). Et inde est quod plerumque dum pro nobis contraria postulamus, vel tardius vel nequaquam nostra exauditur oratio; et rursus, ea quae credimus esse contraria, utiliter, ut benignissimus medicus, etiam invitissimis Dominus inferre dignatur; ac nonnumquam perniciosas dispositiones nostras lethalesque conatus ab effectu detestabili retardat ac revocat; ac properantes ad mortem retrahit ad salutem, et de inferni faucibus extrahit ignorantes. |