Cassianus, Collationes, 2, 13, CAPUT VI. Quod sine gratia Dei nullos industrios conatus exsequi valeamus.
1 | Et idcirco licet in multis, immo in omnibus, possit ostendi semper auxilio Dei homines indigere nec aliquid humanam fragilitatem, quod ad salutem pertinet, per se solam, id est, sine adiutorio Dei posse perficere, in nullo modo tamen evidentius quam in acquisitione atque custodia castitatis ostenditur. |
2 | Ut enim tantisper de integritatis eius difficultate disputatio differatur, de instrumentis eius breviter interim disputemus. Quis praevaleat, quaeso, quamvis fervens spiritu, vel squalorem solitudinis, vel sicci panis, non dicam, quotidianam esuriem, sed ipsam saturitatem, nulla hominum laude suffultus, suis viribus sustinere? |
3 | quis aquae perpetuam sitim sine Domini consolatione tolerare? illumque dulcem ac delectabilem matutinum soporem humanis fraudari oculis, et intra terminos horarum quatuor omnem quietis refectionem iugi possit lege concludere? Quis indesinentem lectionis instantiam? quis irremissam operis sedulitatem, nullum praesentis lucri commodum captans, absque Dei gratia explere sufficiat? Quae omnia sicut desiderari a nobis iugiter absque divina inspiratione non possunt, ita ne perfici quidem sine eius auxilio ullatenus queunt. |
4 | Et ut haec eadem non solum probata nobis experientiae disciplina, sed etiam certis indiciis et argumentis manifestiora reddamus, nonne in multis quae utiliter optamus implere, cum desiderii plenus ardor ac voluntas perfecta non desit, interpellans quaecumque fragilitas cassat vota concepta, nec proposito nostro assistit effectus, nisi virtus perficiendi Domini fuerit miseratione donata, ita ut cum sit innumera multitudo illorum qui fideliter virtutum studiis desiderent inhaerere, summam tamen eorum qui haec perficere vel tolerare praevaleant, invenias raritatem: ut praetermittam quod ne tunc quidem, cum omnino nulla nos arcet infirmitas, facultas universa quae volumus peragendi nostrae subiacet potestati? |
5 | Nam neque remotionis silentium, nec districtiones ieiuniorum, nec lectionis instantiam, illo etiam tempore quo possumus, pro nostro arbitrio retentamus, sed quibusdam occurrentibus causis, etiam invitissimi frequenter retrahimur a salutaribus institutis, ita ut, vel loci, vel temporis copiam in quo haec exercere possimus, necesse sit nos a Domino deprecari, nec sufficere nobis id quod possumus certum est, nisi etiam opportunitas peragendi ea quae nobis utique possibilia sunt, a Domino tribuatur, de quibus et Apostolus, Quoniam voluimus, inquit, venire ad vos et semel et iterum, et impedivit nos Satanas [I Thes. II]; ita ut nonnumquam nos etiam utiliter ab istis spiritalibus sentiamus studiis avocari, ut dum nolentibus nobis interrumpitur nostri cursus intentio, et infirmitati carnis aliud relaxamus, etiam inviti ad salutarem perseverantiam reservemur. |
6 | De qua dispensatione Dei, simile aliquid beatus Apostolus: Propter quod, inquit, ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur [II Cor. XII]. Et iterum: Quid enim oremus, secundum quod oportet, nescimus [Rom. VIII]. |