monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, Collationes, 2, 13, IV. Obiectio, quemadmodum gentiles absque gratia Dei, castimoniam habuisse dicantur. <<<     >>> VI. Quod sine gratia Dei nullos industrios conatus exsequi valeamus.

Cassianus, Collationes, 2, 13, CAPUT V. Responsio de philosophorum imaginaria castitate.

1 Chaeremon: Gratum mihi est, quod dum summo agnoscendae veritatis amore flammamini, quaedam etiam inepta proponitis, quorum obiectione probatior, atque (ut ita dixerim) exploratior catholicae fidei virtus appareat. Quis etenim sapiens tam contrariis propositionibus uteretur, ut coelestem castimoniae puritatem, quam hesterna die nec per Dei gratiam mortalium cuiquam asserebatis posse conferri, nunc eamdem etiam a gentilibus crederetis virtute propria fuisse possessam?
2 Sed quia haec explorandae proculdubio (ut dictum est) studio veritatis opponitis, quid de his teneamus, advertite. Primum [Quod de castitate hic dicitur, id generatim de virtutibus moralibus astruit D. Augustinus, nullam in philosophis, ac caeteris gentilibus, seu infidelibus, quantumvis a virtute celebratis, veram absolute et proprie dictam fuisse virtutem; sed aut simulatam, et adumbratam, aut inchoatam dumtaxat et imperfectam. Sic enim ait lib. XIX de Civitate Dei cap. 25: Quamlibet videatur animus corpori, et ratio vitiis laudabiliter imperare, si tamen Deo animus, et ratio ipsa, non servit, sicut sibi serviendum esse Deus ipse praecepit, nullo modo corpori vitiisque recte imperat. Nam qualis corporis atque vitiorum potest esse mens domina, veri Dei nescia, nec eius imperio subiugata, sed vitiosissimis daemonibus corrumpentibus prostituta? Proinde virtutes quas sibi habere videtur, per quas imperat corpori et vitiis, ad quodlibet adipiscendum vel tenendum, nisi ad Deum retulerit, etiam ipsa vitia sunt potius quam virtutes. Nam licet a quibusdam tunc verae et honestae putentur esse virtutes, cum ad seipsas referuntur, nec propter aliud expetuntur, etiam tunc inflatae ac superbae sunt, et ideo non virtutes, sed vitia iudicanda sunt. Idem lib. IV adversus Iulianum (Cap. III): Absit, inquit, ut sit in aliquo vera virtus, nisi sit iustus. Absit autem ut sit iustus vere, nisi vivat ex fide. Iustus enim ex fide vivit (Rom. I). Quis porro eorum qui se Christianos haberi volunt, nisi soli Pelagiani, iustum dixerit infidelem, iustum dixerit impium, iustum dixerit diabolo mancipatum? sit licet ille Fabricius, sit licet Fabius, sit licet Scipio, sit licet Regulus, etc. Et infra: Absit ut virtutes verae cuiquam serviant, nisi illi et propter illum cui dicimus: Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX). Proinde virtutes, quae carnalibus delectationibus, vel quibusque commodis et emolumentis temporalibus serviunt, verae prorsus esse non possunt. Quae autem nulli rei servire volunt, nec ipsae verae sunt. Verae quippe virtutes Deo serviunt in hominibus, a quo donantur hominibus. Haec de virtutibus in universum D. Augustinus. Porro de continentia seu castitate speciatim idem docet eodem loco, inter alia scribens: Si veram iustitiam non habent impii, profecto nec alias virtutes comites eius et socias; quia cum non ad suum referuntur auctorem dona Dei, hoc ipso mali his utentes efficiuntur iniusti; et si quas habent, veras non habent, ac per hoc nec continentia sive pudicitia vera est impiorum.] philosophos nequaquam credendum est talem animi castitatem, qualis a nobis exigitur, assecutos: quibus iniungitur, ut non solum fornicatio, sed ne immunditia quidem nominetur in nobis.
3 Habuerunt autem illi quamdam [Ciaconus legit μερικήν, id est, partialem, sive partitam, sive imperfectam. Est enim μέρις, pars, particula; μερική, partita, dimidiata, imperfecta. Sic exponit abbas Ioannes collat. 19 cap. 9: Sed haec, inquit, μερική, id est, non in omnibus consummata perfectio, sed pars perfectionis est.] μερίδα, id est, portiunculam castitatis, id est, abstinentiam carnis, ut tantum a coitu libidinem coercerent: hanc autem internam mentis, perfectam ac perpetuam corporis puritatem, non dicam opere assequi; sed nec cogitare potuerunt. Denique [Quippe Apollinis Delphici oraculo sapientissimus Graecorum iudicatus, qui, teste Augustino (Lib. VIII de Civit. cap. 2), primus universam philosophiam, ad corrigendos componendosque mores flexisse memoratur; cum ante illum omnes magis physicis, id est, naturalibus rebus perscrutandis, operam maximam impenderint.] famosissimus ille ipsorum Socrates, hoc, ut ipsi concelebrant, de se non erubuit profiteri. Nam cum intuens eum quidam [Physiognomus, vel physiognomon, qui hominum mores, ingenium, sive indolem ac propensionem ex corpore vultuque cognoscit aut coniectat. Talis ille Zopyrus, qui Socratem notavit: De quo Cicero lib. de Fato: Quid Socratem? Nonne legimus quemadmodum notarit Zopyrus physiognomon, qui se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore, oculis, vultu, fronte pernoscere? Caelius Rhodig. (Lib. VI c. 2): Est, inquit, physiognomia, mantices pars ea quae ex ore omniumque corporis membrorum facie, motuque ac filo, hominum coniectat mores; de qua, ut Aristoteles, et Adamantius [Origenes], ita multi alii tam Latini quam Graeci scripserunt (Alex. ab Alex. lib. II Genial. c. 19).] physiognomon dixisset, [Aptior et congruentior visa haec Ciaconii lectio, quam illa Cuychii et aliorum, ὄμματα παιδερασταί, oculi corruptores puerorum. Subauditur autem O, interiectio irridentis vel exprobrantis: O oculi corruptoris puerorum. Porro paederastes et paederastia infame vocabulum, et magis ipsum flagitium, quo notatus Socrates inter alios philosophos et viros nobiles. Unde Tertullianus in Apologetico (Cap. 46): Si de pudicitia, ait, provocemus, lego partem sententiae Atticae in Socratem corruptorem adolescentum pronuntiatam. Nec dissimile illud Senecae (Lib. de Tranquillitate cap. 15): Cum pueris Socrates ludere non erubescebat. De aliis id genus corruptoribus et huius turpitudinis infamia, vide, si lubet, Caelium Rhodig. lib. XV cap. 9 et 10. De hoc itidem vitio agens D. Hieronymus in cap. II Isaiae: In tantum, inquit, Graeci et Romani hoc quondam vitio laboraverunt, ut et clarissimi philosophorum Graeciae haberent publice concubinos; et Hadrianus philosophiae artibus eruditus, Antinoum consecrarit in deum, templumque ei ac victimas et sacerdotes instituerit, et ex eo Aegypti civitas et regio nomen accepit. Inter scorta quoque in fornicibus spectaculorum pueri steterunt publicae libidini expositi, donec sub Constantino imperatore, Christi Evangelio coruscante, et infidelitas gentium universarum, et turpitudo deleta est. Haec D. Hieronymus. Sed et Prudentius in Symmachum consularem haec eadem de Antinoo Hadriani imperatoris Ganymede exprobrat his versibus: Quid loquar Antinoum coelesti sede locatum? Illum delicias tunc divi principis: illum Purpureo in gremio spoliatum sorte virili, Hadrianique dei Ganymedem, etc. Chrysostomus item haec saepe refricat (Homil. 27 in II ad Corint. et 66 ad pop. Antioch.); atque ob hanc quidem causam, et huius flagitii intuitu, apostolus Paulus tales huius saeculi sapientes, id est, philosophos gentiles graviter perstringens, dicit eos iusto Dei iudicio traditos in passiones ignominiae, et in reprobum sensum, ut facerent quae non conveniunt, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem quam oportuit erroris sui recipientes (Rom. I), etc. (Vide D. Cyprianum epist. 2 ad Donatum).] ὄμματα παιδεραστοῦ, id est, Oculi corruptoris puerorum, et irruentes in eum discipuli eius, ulcisci illatum magistro vellent convicium, indignationem eorum hac dicitur compressisse sententia: Παύσασθε ἑταῖροι, εἰμὶ γὰρ, ἁλλ᾽ ἀπέχω, id est, Quiescite, o sodales: etenim sum, sed contineo me. Apertissime igitur, non solum assertione nostra, sed etiam ipsorum professione monstratur, consummationem tantummodo impudicitiae, id est, commixtionis turpitudinem, violenta ab illis necessitate compressam; non tamen desiderium de cordibus eorum, et oblectationem illius passionis exclusam. Cum quo autem horrore proferenda est illa [Dignum, ut dici solet, tali patella operculum, digna tali philosopho sententia. Satis enim nota est huius Diogenis, philosophi scilicet Cynici, a canina turpitudine et obscenitate sic cognominati, infamia: de qua, praeter Plutarchum et Laertium, videre potes D. Augustinum lib. XIV de Civit. cap. 20. Cum ergo, iuxta Aristotelem (Arist. in Politic.), ut quisque animo affectus est, ita de rebus iudicet, mirum non est, si homo caninus, et canis verius quam philosophus, adulterium, quia gratis oblatum, non magis puniendum censuerit quam caninam foeditatem.] sententia Diogenis?
4 Factum enim quod philosophum mundi huius, velut quiddam memorabile proferre non puduit, neque dici a nobis sine verecundia, neque audiri potest. Nam cuidam in adulterii crimine [Id est, qui puniendus erat ob adulterii crimen: quod etiam apud gentiles morte punitum fuisse, vel ex hoc loco colligi potest (Alexand. ab Alex. Genial. lib. IV cap. 1; A. Gellius lib. X cap. 23). Aliud certius constat ex lege Iulia de Adult., quae poena capitis damnat adulteros et adulteras. Apud Iudaeos adultera simul cum adultero interfici iubentur, Levit. XX et Deuteron. XXII. Sed postea consuetudine introductum, ut adulterae lapidibus obruerentur, ut patet ex Historia Susannae, Daniel. XIII, et mulieris in adulterio deprehensae, Ioan. VIII. Apud Christianos etiam adulterium morte vindicatum fuisse docet epistola D. Hieronymi, de muliere septies icta ob adulterii crimen falso illi et coniugi impactum (Epist. 49). Et Cassiodorus variis epistolis (Epist. 37 lib. I, epist. 33 lib. V, ep. 18 lib. IX), et edicto Theodorici regis apud eumdem.] puniendo (ut ferunt) ait, τὸ δωρεὰν πωλούμενον θανάτω μὴ ἀγόραζε, id est, Quod gratis venditur morte non emas.
5 Constat ergo illos verae castitatis, quae a nobis expetitur, nec agnovisse virtutem. Et ideo satis certum est circumcisionem nostram, quae in spiritu est, non posse nisi Dei tantum munere possideri, et his inesse solummodo qui Deo tota spiritus sui contritione deserviunt.
Cassianus HOME

csg576.45

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik