Cassianus, Collationes, 2, 13, CAPUT III. Responsio, quod sine adiutorio Dei non solum perfectio castitatis, sed omnino nihil boni perfici possit.
1 | Chaeremon: Hoc ipso quod proposuistis exemplo, evidentius approbatur nihil posse proficere sine adiutorio Dei, laborantis industriam. Nec enim agricola cum omnes conatus suos in excolendis expenderit terris, confestim etiam proventum segetum et ubertatem frugum suae poterit industriae deputare, quam irritam esse frequenter expertus est, nisi eam et pluviarum opportunitas et hyemis tranquilla serenitas subsequatur: ita ut adultos iam fructus ac perfecta maturitate solidatos, quodammodo de manu tenentium viderimus plerumque praereptos, nihilque laborantibus illam iugem sudoris instantiam contulisse, quia non fuit Domini opitulatione directa. |
2 | Sicut igitur inertibus agricolis, qui sua frequenter vomere arva non subigunt, hanc ubertatem segetum pietas divina non confert, ita laborantibus pernox sollicitudo non proderit, nisi misericordia Domini fuerit prosperata. In quo tamen humana superbia nullatenus se gratiae Dei vel exaequare vel admiscere contendat, participemque se in muneribus Dei per hoc conetur inserere, ut laborem suum auctorem esse divinae existimet largitatis, ac proventum copiosissimarum frugum industriae suae meritis respondisse glorietur. |
3 | Consideret namque ac veridica examinatione perpendat, quod ne ipsos quidem conatus, quos pro desiderio opulentiae intentus exercuit, suis viribus impendere potuisset, nisi eum ad exercendum omne opus ruris, protectio Domini ac misericordia roborasset: et inefficax eius voluntas fuisset ac virtus, nisi etiam peragendi copiam, quae nonnumquam vel siccitatis vel imbrium nimietate fraudatur, divina clementia praestitisset. |
4 | Nam cum et bonum virtutis [Lips. in marg. bonum virtus], et sanitas corporis, et omnium effectus operum actuumque prosperitas a Domino fuerit condonata, orandum est ne fiat ei sicut scriptum est, coelum aereum et terra ferrea; et ne residuum locustae comedat bruchus, et residuum bruchi eruca devoret, et residuum erucae rubigo consumat [Ioel. I]. Nec in hoc tantum eget divinitatis auxilio agricolae laborantis industria, nisi etiam insperatos avertat casus, quibus etiamsi desiderata fructuum fecunditate ager fuerit opimatus, non solum spei suae vana exspectatione frustrabitur, verum etiam perceptarum et reconditarum iam vel in area vel in horreo frugum ubertate fraudabitur. |
5 | Quibus manifeste colligitur, non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium, qui nobis et initia sanctae voluntatis inspirat, et virtutem atque opportunitatem eorum quae recte cupimus, tribuit peragendi: Omne enim datum bonum, et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum [Iacob. I], qui et incipit quae bona sunt, et exsequitur, et consummat in nobis, dicente Apostolo, Qui autem dat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et crescere faciet fructus iustitiae vestrae [II Cor. IX]. Nostrum vero est, ut quotidie attrahentem nos gratiam Dei humiliter subsequamur, vel certe dura cervice et incircumcisis, ut scriptum est [Actor. VII], auribus eidem resistentes, per Ieremiam mereamur audire, Numquid qui cadit non resurget, aut qui aversus est non revertetur [Ierem. VIII]? Quare ergo aversus est populus iste in Ierusalem aversione contentiosa? |
6 | Induraverunt cervices suas, noluerunt reverti. |