monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, Collationes, 2, 13, PRIMUM. <<<     >>> III. Responsio, quod sine adiutorio Dei non solum perfectio castitatis, sed omnino nihil boni perfici possit.

Cassianus, Collationes, 2, 13, CAPUT II. Interrogatio quare merita virtutum laborantis industriae non deputentur?

1 Tunc Germanus: Quantum excellentissimae, inquit, sublimitate virtutis, quae nocturna disputatione patefacta est, pene (ut ita dixerim) a fide possibilitatis excludimur, tantum nobis (pace tua dictum sit) videtur absurdum, si laborum stipendium, id est, perfectio castitatis, quae instantia proprii sudoris acquiritur, non specialiter laborantis deputetur industriae.
2 Ineptum est enim, ut si, verbi gratia, agricolam erga culturam terrae irremissum studium viderimus impendere, non illius efficaciae ascribamus et fructum.
Cassianus HOME

csg576.42

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik