1 | Cum [Id est, ad conventum matutinum, in quo officium divinum primo persolvebant: unde orationum et psalmorum solemnitatem vocat in fine huius cap. Deinde de rebus divinis et spiritualibus inter se tractabant et conferebant: unde collationes dictae huiusmodi congressus et conventus, ut alias dictum est. Id patet tum ex his collationibus plerisque quae matutino tempore, hoc est, post quietem nocturnam habitae referuntur; tum ex Regula S. Pachomii, cuius articulus septimus ex Hieronymi interpretatione sic habet: Mane per singulas domos finitis orationibus non statim ad suas cellas revertentur, sed conferent inter se quae praepositos audierint disputantes, et tunc intrabunt cubilia sua. Disputatio autem a praepositis domorum per singulas hebdomadas tertio fiet, etc.] ad synaxim matutinam percepto paululum sopore remeantes, senem reperiremus, ingenti abbas Germanus scrupulo movebatur, quod in praeterita disputatione, cuius virtus summum desiderium incognitae nobis castitatis infuderat, [ Quam superius (Collat. 12) aliis atque aliis verbis non semel expressit. Cap. 15: Si enim vim illius versiculi unusquisque in veritate conceperit: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXV); sequitur ut nec de puritatis suae meritis extollatur; intelligens eam se non sua diligentia, sed Domini misericordia consecutum, etc. Et cap. sequenti: Unicuique nostrum adversus spiritum fornicationis totis viribus desudanti victoria singularis est de merito conatus sui remedium non sperare. Et infra: Experientia docente cognoscunt se viribus atque industria sua puritatis bonum obtinere non posse. Huius porro sententiae adiectio in superiore collatione facta, huic collationi occasionem dedit, quam de protectione Dei placuit Auctori inscribere: cuius ratio ex sequentibus elucescet. Est autem haec collatio illa famosa ob quam Cassianus non solum inter catholicos male audiit ac suo nomini et existimationi non levem certe maculam aspersit, verum etiam Gelasii summi pontificis censoriam notam incurrere meruit atque inter auctores apocryphos, sive quorum scripta sint apocrypha, annumerari, uti in praefatione nostra praemonuimus; propterea quod in hac collatione sub Chaeremonis abbatis nomine de gratia Dei et libero hominis arbitrio ita scripserit, ut cum Pelagio et Pelagianis haereticis sentire aut iis certe favere, Augustini vero doctrinam a Romanis pontificibus approbatam et ab universa Ecclesia receptam convellere et labefactare videretur. Qua de causa D. Prosper Aquitanicus, Rhegiensis episcopus, non modo apud ipsum Augustinum litteris graviter conquestus est (quod et Hilarius Arelatensis episcopus eodem veritatis propugnandae studio praestitit), sed et librum adversus Collatorem eodem tempore edidit, Collatoris nomine non abbatem Chaeremonem, quem hic disserentem Cassianus inducit, sed ipsum Cassianum appetens; et quidquid in hac collatione vitiosum et erroneum continetur, non Chaeremoni, sed Cassiano, velut auctori, ascribens. Verum haec quo magis pateant et certiora reddantur, iuvabit hic Annalium Ecclesiasticorum scriptorem accuratissimum card. Baronium audire plenius ea narrantem: Hoc, inquit, anno (nempe quadringentesimo trigesimo tertio) S. Prosper reviviscenti in Occidente et clanculo serpenti haeresi Pelagianae se validis scriptis opposuit. Periculosum quidem in Ecclesia bellum excitari videbatur, non ab hostibus, sed ab iis qui catholico nomine in Ecclesia versarentur, immo et magna cum laude adversus Pelagianos errores valentioribus telis pugnasse visi fuissent. Quis enim caveret hostem, quem in castris fidelium militantem in hostes iecisse iacula pervidisset? Tale quiddam hoc tempore accidit in Ecclesia. Cum enim Ioannes Cassianus presbyter Massiliensis Ecclesiae, adversus Nestorium, disertum atque perutile de Incarnatione Domini Commentarium edidisset, et eodem volumine Pelagium atque Pelagianos, velut eius haeresis primos auctores vehementer exagitasset; factum esse visum est nonnullis, ut calumniae loco duceretur, quod a catholicis viris, ut Prospero et aliis, ipse Cassianus Pelagianae haeresis in crimen adductus esset, ac proinde ab eo Collationes Patrum absque erroris suspicione fideles incaute legerent absque delectu, utpote viri catholici, cuius cuncta esse catholica existimarent: unde accideret, ut iidem nescientes efficerentur ea saltem ex parte Pelagiani, qua adversus gratiam ab eo liberi arbitrii vires praedicarentur. His igitur latentibus malis ut occurreret S. Prosper adversus Collatorem librum hoc anno conscripsit, et quidem eruditione insignem, quo et venena produntur et adversus ea antidotum praeparatur. Hactenus ex Baronio (Tom. V Annal. anno 433). Porro qua in re Cassianus ad Pelagianismum accedere aut Pelagianae haeresi studere visus sit, plenius in hoc tractatu declarabitur. Librum autem illum D. Prosperi, ne quid ad complementum huius operis desiderari posset, quo lectoris studio, simul et tranquillitati ac securitati consultum foret, una cum annotationibus ac censuris Do. Cuychii et Petri Ciaconii ad calcem huic operi annectendum et subiiciendum existimavi; ex quo tamen pleraque antidota summatim excerpta opportune ac suis locis in decursu huius collationis adhibebo atque interseram, ut prompte ac prae oculis habeat lector, quo declinet a scandalo seu errore pedem suum, et norit iuxta Apostolum examinare omnia, et quod bonum est tenere (I Thess. V); vel ut Esaias ait: sciat reprobare malum et eligere bonum (Esa. 7), ne venenum pro lacte hauriat, et pro veritate imbibat falsitatem. Et hoc obiter addo, collationem hanc Cassiani alicubi separatim impressam in Romano Indice esse prohibitam, Sic enim ibi in appendice (Lit. C.): Cassiani Constantinopolitani de libero arbitrio Collatio, quae Aganoae impressa est per Ioannem Sicerum 1528. Caeterum quod ad Chaeremonem attinet, quem hic disputantem inducit Cassianus, ne quis ob hanc collationem erroribus inspersam, eius sanctitati vel auctoritati olim derogatum putet, opportune se obtulit praeclara eius memoria in litaniis a B. Gregorio papa institutis (quas refert Arnoldus Wion (Ligni vitae lib. V) ubi inter sanctos monachos et eremitas sub eodem sanctitatis titulo invocantur harum collationum praecipui auctores sive collatores, atque inter hos noster hic Chaeremon vel Chaerimon: sic enim ibi habetur:
Ex qua tam solemni et publica invocatione, a tanto pontifice Gregorio magno instituta et celebrata, et totius Ecclesiae consensu approbata, cum constet hunc Chaeremonem cum aliis anachoretis harum collationum auctoribus, in numero sanctorum ab Ecclesia habitum et censitum fuisse, consentaneum est dicere eumdem virum alioqui sanctissimum, aliquando quidem de gratia Dei et libero hominis arbitrio erronee sensisse, si vera est relatio et collatio quam ei ascribit Cassianus, ut supponimus; sed postea resipuisse et errorem ex simplicitate conceptum, agnita veritate et saniore doctrina percepta, correxisse: atque in vero et catholico Ecclesiae sensu et sententia perstitisse. ] unius adiectione sententiae beatus senex meritum humanae cassasset industriae, astruens hominem, quamvis summis ad bonam frugem viribus enitatur, tamen boni compotem esse non posse, nisi id divini tantum muneris largitate, non operis sui studio percepisset. Hanc igitur quaestionem attonite volventibus nobis, progressus cellula beatus Chaeremon, cum quiddam nos invicem mussitare sensisset, solito brevius orationum atque psalmorum solemnitate transcursa, quid moverit inquirit. |