monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, Collationes, 2, 12, XV. Responsio, intra quod tempus castitas possit acquiri. <<<    

Cassianus, Collationes, 2, 12, CAPUT XVI. De fine ac remedio acquirendae et custodiendae castitatis.

1 Proinde unicuique nostrum adversus spiritum fornicationis totis viribus desudanti [Sic Serapion quoque collatione quinta, cum dixisset tentationum et impugnationum exstinctionem a Deo specialiter et iugiter poscendam, subiicit: Impossibile namque est de qualibet passione triumphum quempiam promereri, priusquam intellexerit industria vel labore proprii certaminis semet obtinere non posse. Climacus itidem ubi supra: Qui sua industria carnem suam vincere vel debellare vult, in vanum currit. Nisi Dominus domum carnis deleverit, domumque animae aedificaverit, frustra quispiam illam ieiunando ac vigilando destruere nititur: Offer ante oculos Domini carnis naturalem infirmitatem, et tuam humiliatus imbecillitatem agnoscens, prorsus suscipies in intimis castitatis donum.] victoria singularis est, de merito conatus sui remedium non sperare: quae fides licet facilis ac plana omnibus videatur, tamen tam difficile ab incipientibus quam ipsius castitatis perfectio possidetur.
2 Nam cum eis vel particula puritatis arriserit, continuo in conscientiae suae secretis elatione quadam subtiliter illabente sibimet blandiuntur, credentesque eam se diligentiae suae studio consecutos, necesse est ut superno illo praesidio paululum denudati, tamdiu illis, quas divina virtus exstinxerat, passionibus opprimantur, quamdiu experientia docente cognoscant se viribus atque industria sua puritatis bonum obtinere non posse.
3 Et ut disputationem nostram de fine plenissimae castitatis longa lucubratione confectam breviter concludamus, in unum omnia quae copiose sparsimque digesta sunt colligentes, haec est consummatio castitatis, ut vigilantem monachum oblectatio libidinis nulla perstringat, ut quiescentem somniorum non fallat illusio; sed cum dormienti tantum per sopitae mentis incuriam commotio carnis obrepserit, quemadmodum sine ulla titillatione voluptatis excitata est, ita etiam sine ullo pruritu corporis conquiescat. Haec de castitatis fine, quantum potuimus, non verbis, sed [Ita etiam alibi (Collat. 10, Cap. 1) dixit: Magistrantibus affectibus vel effectibus eruditi.] experientia magistrante digessimus. Quae licet a desidiosis ac negligentibus arbitrer impossibilia forsitan iudicanda, certus tamen sum a studiosis ac spiritalibus viris agnoscenda pariter ac probanda. Tantum namque inter hominem distat et hominem, quantum et illa in quibus animi eorum tendit intentio ab invicem disparantur, id est, vel coelum ab inferno, vel Christus a Belial, secundum sententiam Domini Salvatoris, Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister meus erit [Ioan. XII]. Et iterum: Ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum [Matth. VI]. Hucusque beatus Chaeremon de castitatis perfectione disseruit, admirabilemque doctrinam sublimissimae puritatis tali sermone conclusit, suadens stupentibus atque anxiis nobis, ut, quia iam noctis pars maior effluxerat, tradita quieti paululum membra naturali soporis cibo minime fraudaremus, ne languens torpore corporis sui etiam mens vigorem sanctae intentionis amitteret.
Cassianus HOME

csg576.40

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik