monumenta.ch > Cassianus > 1 > 15
Cassianus, Collationes, 2, 12, XIV. Interrogatio de observantiae qualitate et temporis modo in quo castitas perfici possit. <<<     >>> XVI. De fine ac remedio acquirendae et custodiendae castitatis.

Cassianus, Collationes, 2, 12, CAPUT XV. Responsio, intra quod tempus castitas possit acquiri.

1 Chaeremon: Temerarium satis est super consummatione huius de qua loquimur castitatis, in tanta praesertim vel voluptatum diversitate vel virium, certam temporis definire mensuram, quae non facile etiam in istis materialibus artibus ac visibilibus disciplinis discerni potest: secundum intentionem namque animi atque ingenii qualitatem, necesse est eas ab unoquoque vel celerius vel tardius apprehendi; rationem tamen observantiae, et temporis modum, intra quem eius possibilitas agnoscatur, constantissime possumus definire.
2 Quisquis igitur extractus a cunctis confabulationibus otiosis, et mortificatus ab omni ira ac sollicitudine, curaque mundana, duobus tantum [De paxamaciis, sive paximaciis, alias abunde tractavimus (Lib. IV Inst. c. 14; coll. 2, c. 11 et 19). Unde constat paximacium fuisse parvum panem, sex fere unciarum; statutumque modum quotidianae refectionis, seu quotidianam, ut vocant, portionem monachis Aegypti fuisse duo paximacia, ut hic etiam innuitur: qua tamen mensura perfectiores quique minime usi sunt, parciore multo contenti, ut de Hilarione, Antonio, aliisque notum est. Suidas tamen hanc vocem potius Latinam quam Graecam esse, et panem bis coctum significare contendit, sic de illo scribens: παξαμὰς ὁ δίπυρος ἄρτος, ἐστὶ δὲ λέξις Ῥωμαἳκὴ; id est, paximas, sive paxamacium, vel paxamadium, panis est bis coctus: est vero vox Romana, sive Latina. De paxamaciis meminit etiam sanctus Ephrem in tractatu de virtute cap. 10.] paximaciis [Al. paxamaciis] fuerit quotidiana refectione contentus, et aquae satietate subtracta, quietem somni trium sive (ut alii statuerunt) quatuor horarum spatio terminarit, nec tamen laborum aut continentiae huius merito, sed miseratione Domini eam se crediderit adepturum (quia sine hac fide vana est omnis humani laboris intentio), non amplius quam [Dionysius: infra sex menses. Locus iste, ubi semestre spatium praescribitur castitati acquirendae, videtur egere censura quae exstat in Vita P. Baltazaris Alvarez societatis Iesu religiosi nuper edita, eaque his verbis (Cap. 42): Non oportet praescribere Deo tempus visitationum et misericordiarum suarum. Quare suspecta res esse debet, si quis generalem aliquam regulam constituat, quod scilicet qui talem aut talem adhibuerit diligentiam per tot annos aut menses, talem a Deo favorem aut virtutis gradum sit consecuturus. In qua re ab aliquibus notatur Cassianus, quod praescripserit tempus aliquod ad castitatis perfectionem obtinendam ei qui adhiberet diligentias ab ipso ibi indicatas. Hoc enim non tam consistit in industria, arte aut tempore, cum sit opus gratiae aut peculiaris Dei providentiae, qui unicuique dividit prout vult et quando vult. Quare virtutis exercitium incipientibus plurimum refert ordinariam tritamque viam tenere, et ferventer cooperari ex parte sua ordinariae Dei directioni et gratiae, remotis impedimentis et praescriptis mediis adhibitis, depositis curis et anxietatibus profectuum per vias extraordinarias; quos profectus merito committent providentiae Dei, ut pro suo libitu dirigat ac disponat quod magis expediet; suam interim stationem non deserentes, donec audiant: Amice, ascende superius (Luc. XIV). Haec ibi; in quibus spectasse videtur Auctor ille gravem illam et increpatoriam orationem Iudith (Iudith. VIII) ad principes et populum Bethuliensem, qui certum tempus auxilii ferendi Deo quodammodo praescripserant: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis, si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium? Et qui estis vos qui tentatis Dominum? non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet et furorem accendat. Posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium vestrum diem constituistis ei, etc. Retinenda igitur illa eiusdem Chaeremonis sententia initio huius cap. prolata: Temerarium esse super consummatione castitatis certam temporis definire mensuram, etc.] sex mensibus perfectionem istius non impossibilem sibi esse cognoscet. Evidens tamen est iam proximae puritatis indicium, incipere eam de proprii laboris industria non sperare.
3 Si enim vim versiculi illius unusquisque in veritate conceperit: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam [Psal. XII], sequitur ut nec de puritatis suae meritis extollatur, intelligens eam se non sua diligentia, sed Domini misericordia consecutum; nec contra alios immiti rigore moveatur, sciens humanam nihil esse virtutem, si eam virtus divina non iuverit.
Cassianus HOME

csg576.39

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik